- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:47-48
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯揭露了声称十五名奴隶见证秘密巫术仪式的荒谬性,引用在场医生的证词和审判官马克西穆斯的敏锐发问驳斥了对患病妇女施咒的指控,并进而准备解释询问其耳鸣的医学原因。
aut cur sisti postulabas tantam familiam? magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est et magicum est? alterum horum fatearis necesse est,1 aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?
或者,你为何要求交出如此庞大的奴隶队伍?以巫术起诉,你却发出了传唤十五名奴隶的通知:设若你是以暴力罪起诉,你究竟要索求多少奴隶呢?这么说,十五名奴隶知道些什么,而且那是隐秘之事?抑或那并非秘密,却又是巫术?你必须承认这两者之一:要么既然我并不惧怕如此多的知情者,那便不是非法之事;要么假若是违法之事,便绝不该让如此多的知情者知晓。你们口中的那种巫术,据我所知,乃是交付于法律之事,自古以来就因诱移庄稼的不可思议之术而被《十二表法》所明令禁止,因而它不仅污秽可怖,同样也是隐秘难测的,多半通宵守候,匿于幽暗,避人孤处,咒言低语,连自由人都鲜有获准参与,更不用说奴隶了:而你竟要断言十五名奴隶在场?难道那是一场婚礼,抑或是另一桩隆重的典礼,还是及时的盛宴?十五名奴隶参与巫术祭仪,莫非如同特命执行圣务的十五人官不成?然而,如果对于同谋而言他们人数过多,我召集这么多人究竟是为了何事?十五个自由人便构成一群民众,同等数目的奴隶构成一个奴隶班子,同等数目的囚奴便构成一座苦役工场。抑或是需要他们一大群人作为助手,长时间按住净化的牺牲?然而除了母鸡之外,你们没有提到任何祭品。难道是为了让他们数乳香的颗粒,还是为了让他们把萨卢斯推倒在地?
Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter,2 quod mihi emolumentum fuerit incantandi. responderunt: ut mulier rueret. quid deinde? mortua est? inquis. negarunt. quid ergo dicitis? quod Apulei commodum, si ruisset? ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires3 omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget: recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.4
你们还声称,一名患有与那萨卢斯相同病症的自由身妇女被带到我家,我曾许诺为她医治,而她同样因我施咒而倒地。依我看来,你们是来指控一名摔跤手,而不是巫师的:因为你们说凡是接近我的人全都倒下了。然而马克西穆斯啊,当你审问时,带那妇人前来求诊的医生泰米松却否认她遭受了任何多余的处置,只承认我询问过她的耳朵是否鸣响,以及哪一边更为严重;当她回答说自己的右耳极度不安时,便随即离去了。在此,马克西穆斯,尽管眼下我刻意克制对你的颂扬,以免让人觉得我因这场官司在奉承你,但我仍禁不住要称赞你在盘问时的明智干练。因为方才在辩论此事时,他们说那妇人被施了咒,而当时在场的医生则予以否认,你极其明智地询问,我施咒究竟有何收益。他们回答说: “为了让那妇人倒下。” “后来呢?她死了吗?”你问。他们否认了。 “那么你们到底在说什么?假若她倒下了,对阿普列乌斯有什么好处?” 你确实如此精彩而执着地进行了第三次追问,就如同深知所有行为的动机都必须更严谨地加以审视,而且往往行为本身被承认、其缘由却被追问,诉讼当事人的辩护人之所以被称为“陈述缘由者”,正是因为他们要阐明每件事为何而作。至于否认行为,那是轻而易举的事,无须任何辩护人;而要证明其做得对还是做得错,那才委实艰巨而困难。因此,对于一项缺乏作恶动机的行为,去查究它是否发生乃是徒劳的。如果某人毫无过犯的缘由,那么在一位优秀的法官面前,被控以某项行为的被告便得以免除审讯的疑虑。如今,既然他们既未能证明那妇人被施了咒,也未能证明她倒了地,而我也并不否认在医生的请求下曾对她进行诊视,那么马克西穆斯,我将向你说明为何我询问了耳鸣之事,这与其说是在这桩已被你预先裁定既无过失亦无罪嫌的事上为自己洗刷,毋宁说是为了不将任何配得上你的双耳、契合于你的学识的事情隐而不言。因此我将尽可能简短地陈述;因为对于你,只需提醒,而无须教导。
- 47alterum horum fatearis necesse est
虚拟式 fatearis 直接接在无人称短语 necesse est 之后,省略了连接词 ut。alterum horum 则先导性地指代下文由 aut... aut 引出的两个并列择一从句。
- 48nimis quam prudenter
quam 与副词 nimis 结合构成的加强语气习语(类似于 mirum quam 或 sane quam),用来修饰副词 prudenter,意为“极其明智地”或“分外明断地”。此处并非比较级或关系从句,而是作为整体的强调性副词短语。
- 48ut qui scires
小词 ut 置于表原因的关系从句(qui scires,带未完成过去时虚拟式)之前,用以对主语(tu)的特质及追问的理由进行界定和强调,意为“作为深知……之人”或“正因你深谙……”。
- 48admonendus es mihi, non docendus
在动形容词与 esse 构成的被动迂说法结构(admonendus es... docendus)中,动作的发出者由与格 mihi(行为者与格)表示,意为“对于你,当由我提醒,而非由我教导”。
