- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:45-46
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯斥责原告无视已出庭的十四名奴隶、却紧抓一名不在场的癫痫少年不放,指出癫痫发作是自然诱发而非巫术所致;随后他言辞激烈地追问对方律师带出其宣称被施咒的其他少年。
XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas.1 postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco; nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit,2 cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad religionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse3 et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?
你所要求的十四名奴隶,我已经带到了法庭上。你为何一点也不用他们进行审讯?你偏要索求一个少年,而且还是一个癫痫病患,而你和我一样知道他早已不在。还有什么比这更显而易见的诬陷呢?十四名奴隶应你的要求到了场,你却视而不见;一个小男孩缺席,你便借他大做文章。归根结底,你究竟想怎样?假设萨卢斯在此:你是想证明他在我面前摔倒了吗?我自愿承认这一点。你说这是由于咒语造成的吗?这事那男孩并不知道,而我则能证明绝非如此;因为那男孩患有癫痫,就连你也不敢否认。那么,为何要把他的倒地归咎于咒语而非疾病呢?难道就不可能碰巧发生这样的事:在我面前他也遭受了他在许多人在场时常常遭受的发作吗?哪怕我认为弄倒一个癫痫病人是件了不起的事,又何须用什么咒文呢?正如我在自然哲学家那里读到的,焚烧墨玉石便能绝妙而轻易地探查出这种病症,人们在奴隶市场上甚至普遍用它的气味来检验待售奴隶是健全还是患病。陶工飞转的轮盘,也同样能毫不费力地以其自身的旋转所致的眩晕,击倒患有同样疾病的人,那旋转的景象就是这般削弱他受创的心灵;而在使癫痫病患倒地不起方面,陶工远比巫师更有能耐。你徒劳地要求我带出奴隶;而我要求你指名道姓,说出当我推倒跌跌撞撞的萨卢斯时,究竟有哪些证人出席了这场罪恶的祭仪,这绝非无理取闹。你从头到尾只提到了那个小男孩西基尼乌斯·普德恩斯一人,正是以他的名义你对我提起控告;因为他说他在场。即便他的年幼丝毫不妨碍宗教上的作证,然而充当控告者这一身份也会削弱他的可信度。埃米利亚努斯啊,与其把整件事如同儿戏般推给小孩子,倒不如说你自己亲自在场、并自那场祭仪起便开始发疯,这样不仅更容易,而且要有力得多。一个少年倒下了,一个少年看见了——难道念咒施法的竟然也是某个少年不成?
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet ad hoc utare.4 dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
在此,相当老练狡诈的坦诺尼乌斯·普德恩斯,眼见这桩谎言也已反响平平,几乎已被在场所有人的神情和低语声所嘘退,为了借着期待延宕某些人的怀疑,声称他将带出其他同样被我施了咒的少年,从而转到了另一类论据上。尽管我本可以对此装作不知,但我一如既往地自愿迎难而上。因为我渴望那些少年被带上来——我听说他们由于对获得自由的期望而受到了撒谎的唆使。但我不再多言:让他们带人来吧!因此,坦诺尼乌斯·普德恩斯,我要求并强烈敦促你兑现你的诺言。交出你们深信不疑的那些少年吧:带他们上来,说出他们是谁!为了此事,你可以用我的水钟时间。坦诺尼乌斯,说呀!你为何沉默,为何迟疑,为何频频回头?如果此人不知道自己学了什么,或是忘记了名字,那么你,埃米利亚努斯,走上前来,说说你给你的代理律师交代了什么,把少年们带出来!你为何脸色煞白?为何默不作声?难道这就是提出指控,难道这就是呈递如此重大的罪名,抑或这是在戏弄克劳狄乌斯·马克西穆斯这样一位大人物、以诬告陷害我呢?如果碰巧是你的代理人口误失言,而你根本没有任何少年可以传唤,那么至少将我带出的这十四名奴隶用在某些事情上吧。
- 45eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas
通过具有双关谐音效果的对仗(paronomasia)对比了 dissimulas(视而不见、忽视)与 insimulas(指控、诬称),鲜明凸显了原告对在场的十四名奴隶置若罔闻、却拿唯一缺席的男童大做文章的虚伪与荒谬。
- 45quid opus carmine fuit
opus est 结构,所需要的事物由夺格 carmine 充当,疑问代词中性单数 quid 用作反问(“何须用咒语呢?”),表示根本不需要任何咒文。
- 45facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse
直陈式完成时 fuit 与形容词(facilius, grauius)连用,表达过去未曾发生但更为合理的虚拟/假设情况(“本来要容易得多,也更有力得多”),这是拉丁语中表示适宜、可能等形容词作谓语时的典型直陈式用法;后面的 ut 引导从句 tete ut ipsum diceres... 作实际的主语。
- 46mea aqua licet ad hoc utare
无人称动词 licet 直接后接并列式虚拟式 utare(异态动词 utor 的第二人称单数现在虚拟式,即 utaris 的变体,省略了 ut)。mea aqua 为方式/手段夺格,指法庭上分配给阿普列乌斯辩护发言的水钟(漏壶)的时间。
