- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:43-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯论述了适合作为预言媒介的少年所需的身体与心智资质,并驳斥原告指控,指出他们所谓被施咒的奴隶萨卢斯只不过是个重度癫痫病患。
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem,1 quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur,2 quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi. quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.
关于巫术与少年,我确实在许多作者那里读到过这些以及其他事情,但我心中尚存疑虑,不知该说是可能的还是加以否认,尽管我相信柏拉图所言,在诸神与凡人之间,按其本性与居所介置着某些神明的权能,正是它们掌管着一切占卜与术士的奇迹。不仅如此,我私下里还寻思,人类的心灵,尤其是年轻而纯真稚嫩的心灵,或许能因咒语的诱引或香气的抚慰而进入昏睡,被引向对现世的遗忘,在肉体的记忆暂时被驱除之后,得以回归并返还于其自身那不朽且神圣的本性,从而仿佛在某种酣睡中预兆未来的事变。然而无论如何,若对这些事应予以信任,那么据我所知,那个通晓预言的少年在挑选时必须体态端庄且健全,心智机敏且口才流利,以便神圣的权能能够体面地寄居于其内,犹如居于优良的房舍之中——如果那权能确实被容纳在少年的体内的话;抑或唤醒后的心灵本身能迅速被引向其固有的占卜能力,这种能力在它之内敏锐地根植着,未曾因遗忘而受损或迟钝,因而极易被重新激发。因为正如毕达哥拉斯所言,并非所有的木头都能雕刻成墨丘利。若果真如此,你们且指名道姓,说出那个健康、完好、聪颖、俊美的少年究竟是谁,值得我用咒语引渡受秘?至于你们所指名的萨卢斯,他需要的是医生而非巫师;因为这个可怜人深受癫痫折磨,以致即便没有任何咒语,他也常常一日三四次瘫倒在地,剧烈的抽搐使全身肢体瘫软,脸上长满溃疮,额头和后脑伤痕累累,双目呆滞,鼻孔大张,步履蹒跚。凡是萨卢斯能在他面前长久站立的人,才是所有人中最大的巫师:因为他通常就像睡着了一般因疾病倒下。
eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis. possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus a † de omnium diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat. interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. uellem hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares;3 iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
然而你们却说他被我的咒文击倒,仅仅是因为他碰巧有一次在我面前摔倒了。你们勒令出庭的那些他的同侪奴隶大多在场。他们所有人都能说出,为什么在萨卢斯面前吐口水,为什么没有人敢与他同盘而食、同杯而饮。我又何必谈奴隶呢?你们自己看吧;你们且否认在很久以前,早在我来到奥埃阿之前,萨卢斯就惯于因该病而倒地,且屡次被送去看医生吧!让那些在你们手下服役的他的同侪奴隶们来否认这一点吧!如果不是为了不让他玷污家眷,他早被远远放逐到偏远的乡间田野,我便承认自己在所有指控中被定罪;而这件事是确凿发生的,连他们也无法否认。正因如此,他今天才未能被我们带出法庭。因为正如你们那整个控告都是鲁莽而突如其来的,就在前天,埃米利亚努斯命令我们把十五名奴隶带到你面前来。城里的十四人都在场。只有萨卢斯一人,正如我所说的,因为远在百里石碑左右流放,只有那萨卢斯缺席;但我们已经派人驾车去火速接他前来了。马克西穆斯,请审问我们呈递的这十四名奴隶,问问少年萨卢斯在哪里、健康如何;也审问我控告者的奴隶们吧。他们绝不会否认他是一个极丑陋的少年,身体腐朽多病,身患癫痫,粗鄙如野蛮人。你们可真选了个漂亮少年,供人用于祭祀、触摸其头颅、披上洁白的披风、并向其期待神谕!凭赫拉克勒斯起誓,我真希望他在场:埃米利亚努斯,若你盘问他,我本愿把他交给你,并抓着他;在审问正酣之际,就在此地公堂之上,他本会朝你翻起凶狠的白眼,吐着白沫啐在你脸上,双拳紧攥,脑袋剧烈抽搐,最终瘫倒在你的怀里。
- 43dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem
sententiae 是依附于形容词 dubius 的说明性属格(关系属格),表示“在看法/见解方面”。其后的 dicamne ... an negem 由表示犹豫疑惑的虚拟式(dubitative subjunctive)构成间接疑问从句。
- 43ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur
在由 ut 引导的目的从句中,连词 aut ... an 形成呼应,并列呈现关于占卜机制的两种假设(是神明力量栖居于少年体内,还是唤醒的人类心灵自身发挥预言能力)。此处由 aut 与 an 形成选择性搭配。
- 44uellem hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares
uellem 加未完成过去虚拟式 adesset 表达目前无法实现的愿望(“我真希望他在场”)。随后的 permisissem 为过去相反事实假定(“我本已把他交给你”),tenerem 为现在相反事实假定(“我本会帮你抓着他”),并受条件从句 si tu interrogares(“如果你盘问他”)的限定,通过时态交替生动刻画了虚拟的场景。
