- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:41-42
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列尤斯论证了解剖鱼类纯属自然哲学探究而非巫术,并指出原告指控其在内陆山区活动时使用海洋诱饵是自相矛盾的。随后他揭露,原告因意识到鱼类指控难以成立,转而捏造他用咒语催眠男孩以行占卜的谎言。
piscem inquit proscidisti. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset?1 piscem proscidisti. quod crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura quam debui. Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque περὶ δακέτων καὶ βλητῶν et Nicandri θηριακά; ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista uestiget, ἀμεταμέλητον παιδιὰν ἐν βίῳ παίζειν.
“一条鱼,”他说,“你切开了。” 肉类切割者或厨师不会被视为有罪的事,对于哲学家来说竟然成了罪名,谁能容忍这种事? “你切开了一条鱼。” 难道因为鱼是生的,你才以此控告吗?如果我是扒开一条熟鱼的肚子,掏出它的小肝,就像在你家里那个小男孩西基尼乌斯·普登斯拿着自己的菜肴所学的那样,你便不会认为那件事值得控告;然而对于哲学家来说,大嚼鱼肉比查验鱼肉是更大的罪过。难道占卜者被允许探查肝脏,而自知是所有动物的占视者、所有神明的祭司的哲学家,却不被允许审视它们吗?难道我和马克西穆斯在亚里士多德身上所赞叹的事,你竟在我的身上予以控告吗?除非你把他的著作从图书馆中驱逐出去,从求学者手中夺走,否则你无法控告我。不过关于这一点,我说的几乎已超过了我应说的分量。 现在此外请看,他们是如何自相矛盾的:他们说那个妇人是我在某个时期通过巫术、用来自海洋的诱惑物所追求的,然而在那段时期,他们也无法否认我正处于盖图利亚的内陆山区,在那里除非遭遇丢卡利翁的大洪水,否则是找不到鱼的。我很庆幸这些人不知道我也读过泰奥弗拉斯托斯的《论咬啮与蜇刺动物》以及尼坎德的《毒虫诗》;否则他们甚至还会以施毒之罪控告我!但我获得这门学问确实是出于对亚里士多德的研读与效仿,而且我那柏拉图也给了不少鼓励,他说探究这些事物的人是在人生中玩着一种无悔的游戏。
Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta2 uanius et nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus3 puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.
现在既然他们的鱼类指控已经充分暴露,那么请听另一件出于同样愚蠢、但构想得更为虚妄和恶毒的事。他们自己也知道关于鱼的论据是无用的、注定落空的,况且其新奇之处是荒谬可笑的(因为谁曾听说过鱼通常要为了施展巫术而刮鳞去骨?),倒不如从更为普遍流传、甚至为人所信的事物中捏造些什么。因此,按照世俗舆论和传闻的套路,他们捏造说:某个男孩被念诵的咒语所迷惑,在屏退旁观者、秘密的场所、有着小祭坛和明灯以及少数几个知情见证人的情况下,一旦被施咒就倒在地上,随后在神志不清的状态下被唤醒。他们倒没敢在谎言上更进一步;因为要让故事完整,还本应加上这一点:同一个男孩曾通过预言预告了许多事。因为我们认为这正是咒语的益处——预兆与占卜,而且关于男孩的这种奇迹不仅得到世俗观念的证实,也得到了博学之士权威的确认。我记得在最严谨博学的学者瓦罗哲学家那里,读到过与此类相同的其他事情,其中也有这一桩:在特拉勒斯,人们就米特拉达梯战争的结果通过巫术询问而求教时,一个在水中凝视墨丘利肖像的男孩用一百六十行诗句唱出了未来的事。同样,法比乌斯丢失了五百第纳尔时,前来向尼吉迪乌斯求教;受他用咒语启发的男孩们指出了钱袋连同其中一部分钱被埋在什么地方,其余的钱是如何被瓜分的;甚至指出哲学家马尔库斯·加图拥有其中的一枚第纳尔;而加图承认自己从一名侍从那里收下了它作为给阿波罗的献礼。
- 41quod lanio uel coquo non fuisset
由 quod 引导的名词性从句,同格说明名词 crimen 的具体内容。虚拟语气过去完成时 fuisset 含有反事实假设的意味:“若换作是屠夫或厨师便不会构成罪名”。
- 42multo tanta
修饰并加强比较级 uanius et nequius 的度量副词性表达。标准古典拉丁语多作 multo tanto,此处作为古旧或口语化的习惯搭配,表示“成倍地更加……”或“远更为……”。
- 42Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus
Trallibus 为表示地点的夺格(“在特拉勒斯”)。consultantibus 为现在分词与格复数,作主要不定词 cecinisse 的间接宾语,整体构成“向那些在特拉勒斯……咨询的人,男孩唱出了……”的结构。
