← 阿普列尤斯

辩护篇

§39-40

引证诗人辩护对鱼类的科学解剖调查

阿普列乌斯引证恩尼乌斯的诗作与荷马的记载,为自己出于哲学和医学目的解剖和研究鱼类的正当性进行辩护,反驳告发者称解剖塞米松送来的鱼仅是公开进行的自然科学考察。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§39

​Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam: "Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, mures sunt Aeni, aspra ostrea plurima Abydi. Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus. Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume. apriculum piscem scito primum esse Tarenti; Surrenti tu elopem fac emas,1 glaucumque aput Cumas. quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supremi (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini." alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar,2 qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.

那么,你认为对于一位并非依循犬儒派的鲁莽而粗野无知、而是牢记自己属于柏拉图学派的哲学家而言,你认为对他来说知晓这些事是可耻的,还是无知是可耻的?是忽视是可耻的,还是关切是可耻的?是懂得即使在这些事物中天命的法则何其宏大是可耻的,还是在不死的神明之事上听信父母是可耻的?昆图斯·恩尼乌斯用诗句写下了《美味集》;他列举了无数种鱼类,显而易见他是怀着探究之心去了解它们的。我记得几行诗句,我就念出来吧: “正如克鲁佩阿的海鼬鱼压倒一切,埃诺斯有海鼠鱼,阿比多斯有极多粗糙的牡蛎。米蒂利尼有扇贝,安布拉基亚的哈拉德罗斯附近有野猪鱼。布伦迪西乌姆的白头鳊极佳;此鱼若大,便买下。要知道野猪仔鱼在塔朗托是最上等的;在苏伦图姆你一定要买鲟鱼,在库迈附近买灰鱼。我为何漏掉了几乎堪称至高朱庇特之脑髓的鹦嘴鱼(此鱼在涅斯托尔的故乡附近捕获,又大又美),黑尾鱼、鸫鱼、黑鸫鱼和海石首鱼。科耳库拉的章鱼,阿卡耳纳鱼肥美的头骨,紫螺、小骨螺、海鼠,还有甘甜的海胆。” 他还用许多诗句赞美了其他鱼类,以及它们在世界何处、不论是烤着吃还是做成肉汤味道最佳;然而他并未受到博学之士的责难,更何况我用希腊语和拉丁语以恰当而典雅的词汇著述极少人知晓的事物,岂该受到责难。

§40

​Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.3 nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themison seruus attulit? quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum deque numero deque causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli et explorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt,4 aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si quo eat, in primori fronte animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.

此话既然已说得充分,那么请听另一件事。因为究竟而言,如果我对医学既非漠不关心亦非一无所知,从而在鱼类中探求某些疗法,那又如何?正如因自然同样的恩赐,在所有其他事物中散布并播植了极多疗法一样,在鱼类中也确实有一些。难道你认为知晓疗法并探求它们,属于巫师而非医师,或者说到底属于巫师而非那位将它们用于救死扶伤而非谋利的哲学家吗?古时的医师甚至知晓将咒语用作创伤的疗法,正如整个古代最无可置疑的权威荷马所教导的那样,他描绘了尤利西斯伤口中流淌的鲜血被颂歌所止住。因为凡是为了带来健康而做的事,绝非罪行。 “然而,”他说,“若非为了险恶的勾当,你为何切开了奴隶塞米松带给你的鱼?” 仿佛我刚才没有说过我正在著述所有动物的各个部位、它们的构造位置、数目以及原因,并且怀着热情探索并扩充亚里士多德的《解剖学》诸卷似的!而且我极其惊异的是,你们竟然只知道我查验过一条小鱼,而无论在何处有人送来,我都同样查验过极多的鱼,尤其是因为我从不暗中行事,而是全都公开进行,以便任何人乃至外来的见证人都能在旁旁观,这正是遵照我那些导师们的风尚与规矩,他们说一个自由而高尚的人无论走到哪里,都应当把心胸坦荡地显露在额头正面。甚至这条被你们称为海兔的小鱼,我也展示给了在场的许多人;我至今甚至还没有断定他们应当称其为什么,除非我更精确地去探究,因为我在古代哲学家那里也找不到这种鱼的独特特质,尽管它在所有特质中是最为罕见且凭赫拉克勒斯起誓最为值得记载的。因为据我所知,唯独那种鱼,虽然身体其余部位皆无骨,腹中却有数目多达十二块、形如猪踝骨般互相连接成链的骨头。如果亚里士多德知道此事,既然他曾把所有鱼中唯有黑线鳕鱼的小心脏位于腹部正中作为极大的奇观予以记载,那么他必定绝不会遗漏在著述中传于后世的。

语法注4 条
  1. 39fac emas

    口语化的迂回祈使结构,由facio的祈使形fac直接后接无ut的虚拟式现在时emas构成,意为“务必购买”、“一定要买”。

  2. 39ne ego reprehendar

    此处为类似于nedum(“更不用说……”、“何况……”)的独立否定虚拟式结构,紧承前句恩尼乌斯未受非难,有力地排除了说话者自身理应受到责难的可能性。

  3. 40qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine

    动词facit以诗人荷马为主语,取文学上的“描绘”、“表现”之义,支配宾格加不定式结构(sanguinem ... sisti)。Vlixi为希腊式专有名词的与格(或属格)形式,cantamine为手段夺格。

  4. 40cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ... conexa et catenata sunt

    轻微的句法转移(破格结构):让步从句以鱼(ille)为主语,cetera作关系宾格(“在其余方面皆无骨”),随后主句的主语转换为腹中的骨头(duodecim numero ossa),并通过属格eius回指该鱼。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:39-40