← 阿普列尤斯

辩护篇

§36-38

作为哲学自然研究的鱼类考察与著作朗读

阿普列乌斯论证其对鱼类的考察承袭了古代哲学家的自然研究传统,援引索福克勒斯朗读悲剧洗清痴呆指控的前例,令人在法庭上朗读自己的学术著作以驳斥魔法嫌疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§36

​Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.

然而,关于我为何已经了解了极多鱼类,却至今仍不愿对某些鱼类一无所知,就让埃米利安努斯明白吧,既然他如此关切我的事情;尽管他已处于残年垂暮、日薄西山之境,然而如果他乐意,就让他接受这显然迟来且遗后的教导吧;让他去阅读古代哲学家的著作,以便他最终能够明白,并非我是第一个探求这些事物的人,而是很久以前我的先辈们——我指的是亚里士多德、泰奥弗拉斯托斯、欧德穆斯、吕孔以及柏拉图的其他后继者们,他们留下了关于动物的繁衍、生活习性、身体各部位以及所有差异的极多书籍。幸运的是,这桩案件是在您面前审理的,马克西穆斯阁下,凭您的博学,您必定读过亚里士多德卷帙浩繁的《动物生殖论》、《动物解剖论》、《动物志》,以及同一作者无数的《论题集》,还有同派其他人的著作,其中探讨了这类多样的论题。如果以如此巨大的心血搜求并撰写这些事物对他们而言是体面而荣耀的,那为何我们去切实验证反倒成了可耻的呢?尤其是当我努力用希腊文和拉丁文更加有条理、更加精炼地著述相同的事物,并在各个方面要么补入被遗漏的,要么充实不足之处时,岂不更是如此?如果时间允许,请准许从我的‘魔法著作’中朗读几段,好让埃米利安努斯知道,我所探求和勤勉考察的事物远比他所想象的要多。请你从我用希腊文撰写的书籍中拿出一本来——那些书正好被在场勤勉的朋友们带在身边——关于《自然问题》的书,尤其是关于鱼类探讨得较多的那一卷。与此同时,在他寻找此书之际,我将讲述一个适合于此事的先例。

§37

​Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.1 Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at tu interea, dum legit, aquam sustine.2—

诗人索福克勒斯是欧里庇得斯的竞争对手,且比他寿命更长——因为他活到了极高的耄耋之年——当他被自己的亲生儿子指控患有痴呆,仿佛他因年迈而已经神志不清时,据说他拿出了自己当时恰好正在创作的极其出色的悲剧《俄狄浦斯在科罗诺斯》,将其朗读给审判官们听,并且为自己的辩护没有多加任何一句话,只说如果这部老人的诗作不能令他们满意,就请他们大胆地判定他患有痴呆。据我所知,当时所有的审判官都起立向这位伟大的诗人致敬,因其情节的精妙和悲剧雄辩的高迈而给予他极高的赞誉,并且所有人差点反而将告发者判定为痴呆。 你找到书了吗?太好了。来吧,让我们试试我的文章在法庭上是否也能对我有所助益。请朗读开头的几句,然后读几段关于鱼类的文字。而你,在他朗读的时候,请暂停水钟。

§38

​Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni3 cuiusque eorum generis feminae subent, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκα—et, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια, λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικά—possum etiam pergere; sed non est operae4 in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—

——马克西穆斯阁下,您已经听到了,其中的大部分内容您无疑早就在古代哲学家的著作中读到过。请记住,我撰写的这些卷册仅涉及鱼类:它们之中哪些是通过交配繁殖的,哪些是由淤泥凝聚而成的;各个种类的雌鱼在一年中何时且多频繁地发情,雄鱼何时渴望交尾;自然是通过何种器官和原因将它们划分为胎生和卵生的——因为希腊人所称的‘胎生’与‘卵生’,我就是用这两个拉丁词来称呼的;并且,为了不让我过分费力地详述动物的繁衍,随后又论及差异、食性、肢体、年龄以及其他极多知之固然必要但在法庭上却无关紧要的事物。我还要让人朗读几段我用拉丁文撰写的属于同一学问的文字,在其中您不仅会注意到值得铭记且罕见知晓的事物,还会注意到连罗马人也不习惯、据我所知至今尚未铸造出的名词;然而由于我的劳苦与钻研,这些名词虽然源于希腊文,却被打上了拉丁货币的印记。或者埃米利安努斯,让你那些辩护人告诉我们,他们曾在哪里读到过这些以拉丁语表达的词汇。我将仅谈论水生动物,除共通的差异外不触及其他动物。因此,请倾听我所要说的话。你马上就会大喊我在按照埃及或巴比伦的仪式列举魔法名称了:软骨鱼类、软体类、软甲类、软骨刺类、有壳类、锯齿类、两栖类、具鳞类、甲鳞类、皮翼类、蹼足类、独栖类、群栖类——我还可以继续列举下去;但把一天的时间空耗在这些琐事上是不值得的,以便我留出时间着手处理其余的事。姑且将我刚才提到的这几个由我用拉丁语表达的词朗读一下吧。——

语法注4 条
  1. 37nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent

    固定句式 haud multum abest quin(“差一点就……”)在间接引语中的对格加不定词结构。意为“所有审判官差点反而将告发者判定为痴呆”。quin 从句接未完成过去时虚拟式 condemnarent。

  2. 37aquam sustine

    古代法庭计时术语,指暂停用于记录辩论时间的水钟(clepsydra)。在宣读证据文书或著作章节时,水流会被止住,以免消耗辩护者的法定发言时间。

  3. 38quid anni

    中性代词 quid 作状语宾格表时间(“在一年的何时/什么季节”),anni 为其部分属格(partitive genitive),与表示频率的副词 quotiens 并列。

  4. 38non est operae

    省略性成语,源自 operae pretium est(“值得做”)。此处 non est operae 使用性质属格或价值属格 operae,意为“(在这上面浪费时间)是不值得的”或“不值得费工夫”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:36-38