- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:33-35
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯驳斥了控方提出的三种海产,指出其中一种是对鱼类的误认,另外两种带有性暗示的物品纯属依据名称字面相似而生拼硬凑的恶意诬陷,并嘲弄了将海滩杂物与魔法强行关联的荒谬与愚蠢。
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti;1 falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.
然而,让我们看看究竟是什么样的鱼类,竟然如此必不可少地需要占有,又如此罕见地难以寻获,以至于理所应当地设立了酬金去搜求。他们总共列举了三种:一种是出于误认,两种纯属谎言。说是误认,因为他们声称是海兔的那条鱼,完全是另一种鱼;正如您从他本人那里听到的那样,那是由我们略通医术的奴隶塞米松主动带给我观察的;因为实际上他甚至连海兔都还没有找到。但我坦承,我还在搜求其他种类的鱼,不仅给渔夫们,而且也给我的朋友们交待了任务:无论碰到什么不太为人所知的鱼类,要么向我描述其形态,要么向我展示活着的鱼本身,若是做不到,哪怕是死的也展示给我看。我为何要这样做,稍后便会说明。然而,我那些自以为精明过人的告发者们却撒了谎,他们为了达到诬陷的目的,捏造说我搜求了具有淫猥名称的两件海中之物。那个坦诺尼乌斯本想让人们理解这两物为男女两性的生殖器官,但这位最高明的诉讼辩护人却因拙笨结巴而无法启齿,在长久踌躇之后,终于用某种粗俗拙劣的迂回说法称呼了海中雄器;但由于无论如何也找不到体面表达雌器的方法,他便逃入我的著作中寻求避难,并从我的一本书中朗读道: “愿她借大腿之遮挡与手掌之掩蔽,遮掩其股间。”
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?2 et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses. memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
此时,他也端起庄重的架子,把我不耻于体面地谈论较为猥琐的事物算作我的过错。然而相反,我倒可以更公正地责备他:一个在公众中自命为雄辩代言人的人,竟然将本可体面言说的事物说得粗鄙不堪,并且经常在绝非困难的事情上结结巴巴甚至全然缄口。请告诉我:如果我不曾谈及维纳斯的雕像,也不曾提及股间,你究竟能用什么言词来指控那项既符合你的愚蠢又符合你的拙舌的罪名呢?难道还有什么比单凭名称的相近便推测出事物的相似功效更为愚蠢的吗?也许你们还自以为极其敏锐地发现了我搜求这两种海产——男根角海绵与女阴海葵——是为了施展诱人的魔法;那么请学习一下这些事物的拉丁名称吧,我之所以变换不同的名称,就是为了让你受到重新点拨后再来告发。不过请记住,将用于情欲之事的猥亵海物作为论据,其荒谬程度恰如你说搜求海栉是为了梳头,搜求鹰鱼是为了捕鸟,搜求猪鱼是为了猎野猪,搜求海中头盖骨是为了招魂一样。因此,针对你们这处既无趣味又极荒谬的捏造,我回答道:我从未花钱买过,也未曾免费索取过这些海中的无聊之物与海滩上的碎屑。
Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;3 equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
此外我还要回答:你们根本不知道你们捏造我搜求的是什么。因为你们所提及的这些琐屑之物,大多成堆成积地横陈在所有海岸上,无需任何人的辛劳,哪怕是极轻微晃动的微波也会自然将它们卷出海滩。那么你们为何不说,我同样大费周章地花费金钱通过无数渔夫,从海滩上搜求具有条纹壳的小贝、光滑的小石子,以及蟹的螯肢、海胆的壳杯、乌贼的吸舌,最后还有木片、麦秆、细绳以及帕加马的螺钿贝壳,乃至苔藓和海草,以及海中其他被风吹上岸、被海水唾弃、被风暴回卷、被风平浪静遗弃在各地海岸上的弃物呢?因为对我所提及的那些东西,同样可以毫不逊色地根据其名称套上嫌疑。你们说从海里取来的女阴与男根由于名称相似而能作用于风情之事:那么同理,来自同一海滩的小石子何以不能作用于膀胱,贝壳何以不能作用于遗言,海蟹何以不能作用于恶疽,海草何以不能作用于寒颤的疟疾呢?克劳狄乌斯·马克西穆斯阁下,凭赫拉克勒斯起誓,您真是一位无比宽容之人,并且怀有极高的仁厚之德,竟然能够如此长久地忍受他们这些论调;至于我,当他们将这些言论当作至关重大且不可辩驳之辞说出时,我一方面嘲笑他们的愚蠢,一方面惊叹您的容忍。
- 33unum falsi, duo mentiti
falsi 为异态动词 fallor 的完成时分词(或形容词 falsus)的主格阳性复数,意为“被蒙骗的、产生误认的”,与 mentiti(动词 mentior 的完成时分词,“撒谎”)并列,作主语(控告者们)的谓语性格位修饰语,精练地对比了一处的无心事实误认与另两处的蓄意捏造谎言。
- 34an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?
此处为带省略的结构,或者是省略了 esse 的对格加不定词结构(coniectam [esse]),或者是类似 ab urbe condita 结构的“名词+支配性分词”短语,在比较级 stultius 之后由 quam 引导。主句省略了系动词 est,意为“难道还有比根据名称相近便推断事物具有相似效力更愚蠢的事吗?”
- 35ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis
句首的 ne 是表确断的副词(相当于希腊语的 ἦ μήν,意为“确实”、“真的”)。oppido proxima humanitate 为性质夺格短语(oppido 为副词,意为“完全地、极其”)。qui 引导的从句中使用虚拟式 perpessus sis,属于关系代词引导的原因/特征从句,解释了法官之所以值得赞叹其耐心与宽厚的理由:“您竟然长久忍受了他们这些论辩……”。
