← 阿普列尤斯

辩护篇

§31-32

引用毕达哥拉斯轶事驳斥鱼类魔法说

阿普列尤斯引用毕达哥拉斯的轶事和荷马史诗的记载,驳斥了将鱼用于魔法的荒谬说法,并论证即使鱼与魔法有关,搜求鱼类这一行为本身也绝不能证明其施展了邪术。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

​haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse, si quid in his utile ad magian comperisset.1 sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae ascripsisse, cum de quadam saga ad hunc modum memorauit: ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει εὐρεῖα χθών itemque alibi carminum similiter: "τῇ πλεῖστα φέρει ζείδωρος ἄρουρα φάρμακα, πολλὰ μὲν ἐσθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρά," cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Proteus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim herbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum2 transferentur.

如果你稍微有一点学识,你捏造我搜求这些以及其他物品,而不是搜求鱼类,就会显得远为合情合理(因为凭借广为流传的传闻,这些东西或许还会有人相信);其实,一条被捕获的鱼,除了煮熟了充作宴席上的菜肴,还能有什么用处呢?然而对于魔法,它在我看来根本起不到半点帮助。且让我说出我是从何推测出这一点的。多数人认为毕达哥拉斯是琐罗亚斯德的追随者,同样精通魔法;然而他们却在记载中流传下这样一件事:当他在梅塔庞图姆附近他自己的意大利海岸上(他曾将那里建成了富余的希腊),注意到某些渔夫正拖拉一张大拖网时,他买下了那一网的收成,并在付清价钱后,立刻下令将那些被捕获的鱼从网中解脱出来,放归深海;如果他发现其中有任何对魔法有用的东西,他理所当然是绝不会让它们从自己手中溜走的。然而,那位博学卓绝、效法古人的智者铭记着:荷马,那位无所不知的诗人,或者更确切地说是精通万事的大师,把药剂的一切效力都归于大地而非海洋,正如他在谈及某位女巫时这样记载道: “她通晓辽阔大地所滋养的一切草药;”在诗歌的其他地方他也同样写道: “在那里,赐粮的大地结出最多的药草,许多调和成良药,许多则是剧毒。” 尽管如此,在荷马的诗作中,无论是普罗透斯对容貌、奥德修斯对沟坑、埃俄罗斯对风囊、海伦对调酒钵、喀耳刻对酒杯,还是维纳斯对宝带,都从未用任何属于海洋或鱼类的东西施过药力。然而,在全部历史记载中,唯有你们被发现居然仿佛出于某种自然的污浊混杂,将草药、根茎、嫩枝和小石子的效力从崇山峻岭之巅移入大海,深深缝入鱼腹之中。因此,正如以往施法仪式中通常召唤传递咒语的墨丘利、魅惑人心的维纳斯、洞悉长夜的月神以及统辖亡魂的三岔路女神一样,在你们的倡导下,今后涅普顿、萨拉基亚、波耳图努斯以及涅柔斯的全体侍从,都要从海峡的狂涛被转移到情欲的狂澜之中了。

§32

​Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse,3 nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. cur ergo tu quaeris? nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?

我已经讲明,为什么我认为巫师与鱼类之间没有任何瓜葛。现在,如果愿意的话,姑且让我们相信埃米利安努斯的话,即鱼类通常也对魔法力量有所助益。难道因此凡是搜求鱼的人,其本人就是巫师吗?按照这种逻辑,搜求轻捷海盗船的人就是海盗,搜求铁撬的人就是穿墙窃贼,搜求匕首的人就是刺客了。在天下万物之中,你找不出任何一件纯良到无法在某时某处造成危害的东西,也找不出任何一件欢快到无法被曲解为悲戚的东西。然而,并非一切事物因此都要被硬扯上邪恶的嫌疑——这就好比你若以为乳香、肉桂、没药以及此类香料仅仅是为葬礼而购买的一样,而实际上它们既被用于医药,也被用于祭祀。此外,根据有关鱼类的同一套论调,你还会以为墨涅拉俄斯的同伴们也是巫师呢,那位卓越的诗人说他们在法罗斯岛附近用弯曲的鱼钩来驱赶饥饿;你也会把潜水鸟、海豚、虾蛄归入同一类,甚至把所有花费巨资向渔夫购买鱼肉的饕餮之徒,乃至用捕鱼之术获取各色鱼类的渔夫本人,全都归入此类。 “那么你究竟为什么搜求它们呢?” 我既不想告诉你,也觉得没有必要告诉你;你若有本事,倒不如靠你自己的力量来证明我是为了魔法而搜求它们的。这正如若是我买了嚏根草、毒参或罂粟汁,或者诸如此类适量使用有益健康、但配比或过量便有害的物品,如果仅仅因为它们可以致人死命,你就凭这些指控我犯有投毒罪,又有谁能心平气和地容忍这种指控呢?

语法注3 条
  1. 31quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse, si quid in his utile ad magian comperisset

    间接引语中表示与过去事实相反的虚拟条件句的主句(归结分句)。在直接引语中本应用虚拟式过去完成时(non amisisset);由于受到主句 memoriae prodiderunt 的统摄,转为带不定式的宾格句,由将来分词 amissurum 与 fuisse 构成的复合形式(-urum fuisse)来体现这一过去反事实虚拟。关系代词 quos 指代前文的 piscis eos,作 amissurum 的宾语。

  2. 31ab aestibus fretorum ad aestus amorum

    利用名词 aestus(波涛起伏/激情感触)的多义性构成的修辞对比与双关。从海神涅普顿等人本职司掌的“海峡的狂涛”(aestibus fretorum),被原告荒谬地移置到“情欲的狂澜”(aestus amorum),极富讽刺意味地突出了指控的荒诞不经。

  3. 32nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse

    紧随否定先行词(nihil ... tam innoxium)之后的 quin 从句,相当于结果从句或否定关系从句(quod non),译为“没有什么……以至于不会……”。从句中的动词 possit 使用虚拟式。aliquid 作状语性宾格(“在某种程度上”),aliqua 则为方式副词(“以某种方式”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:31-32