- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:29-30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列尤斯针对控方关于他购鱼施法的指控展开辩驳,指出花钱买鱼纯属寻常生计,既无巫术嫌疑,也与古典诗歌所描绘的使用陆生草药和咒物的传统魔法风马牛不相及。
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare,1 ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? (credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) —si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.
现在,正如我所计划的,我将着手反驳这位埃米利安努斯的所有狂言妄语,先从你在开篇时注意到的、被当作指控魔法的最有力依据的那件事说起:即我曾通过某些渔夫出价搜求过某些种类的鱼。 那么,这两者之中究竟哪一点足以构成怀疑魔法的根据呢?是因为渔夫为我寻找鱼吗?(想必如果我要避开你们的诬陷,就该把那差事交给刺绣匠或木匠,从而把各行各业的职能颠倒过来,让木匠替我撒网捞鱼,而让渔夫作为回报替我刨削木料了。)还是说,你们从这些小鱼是花钱搜求的这一事实,推断出它们是为了施邪术而搜求的?(我想,如果我是为了宴饮而要它们,大概就会白白索取了吧。) 那么,你们为什么不就许多其他物品来指责我呢?因为我屡次用金钱换取过葡萄酒、蔬菜、水果和面包。按照这种逻辑,你是在判决所有食品小贩挨饿;因为如果真的断定凡是花钱置办的食物都不是为了晚宴、而是为了魔法所求,那么谁还敢向他们购买食物呢? 因此,如果无论是为了自己习惯做的事——捕鱼——而受雇获酬的渔夫身上(然而他们并未传唤任何渔夫出庭作证,因为根本没有这样的人),还是在出售之物的价格本身上(然而他们根本未给估出任何数额,以免说得平庸遭人轻视,说得过多无人相信),都不存在任何怀疑——如果在这些事情中,正如我所说,毫无可疑之处,那么让埃米利安努斯回答我:他究竟是被什么最直接的迹象引向这桩魔法指控的?
'Pisces' inquit quaeris. nolo negare. sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?2 quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens,3 quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit: "falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni. quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor.4" at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda. postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere: "philtra omnia undique eruunt: antipathes illud quaeritur, trochiscili, ungues, taeniae, radiculae, herbae, surculi, saurae inlices bicodulae, hinnientium dulcedines.5"
“你在搜求鱼,”他说。 我不想否认。但是,我恳求你,搜求鱼的人就是巫师吗?依我之见,这并不比我搜求野兔、野猪或肥育禽鸟更算得上是巫师。难道唯独鱼类才藏有对旁人隐秘、却更为巫师所知晓的奥秘吗?如果你知道这是什么,那你无疑就是巫师;但如果你不知道,你就必须承认你是在指控一件你根本一无所知的事。你们对所有文学典籍、乃至对民间的凡俗传说竟然如此一窍不通,以至于连编造这些指控都无法编得合情合理!因为一条迟钝而冰冷的鱼,或者任何从海中寻来的东西,究竟有什么资格去点燃爱情的烈焰呢?除非是这样一个传说引诱你们撒下这弥天大谎:维纳斯据说诞生自大海。 请你听听吧,坦诺尼乌斯·普登斯,你这个从鱼身上接手魔法论据的人,究竟有多少事情你一无所知!但如果你读过维吉尔,你必定会知道通常是搜求其他东西用于此事的;因为据我所知,他列举了柔软的束带、肥茂的马鞭草、雄性乳香和杂色的彩线,此外还有易碎的月桂、变硬的泥巴、易熔的蜡,以及他在一部严肃著作中所写下的诗句: “月光之下用青铜镰刀割取的、饱含黑毒汁液的茂盛毒草被搜求;那从初生幼马额头上扯下、从母马身边夺走的母爱之物亦被搜求。” 然而你这个鱼类的控告者,却把截然不同的器具归之于巫师:不是从娇嫩的前额上抹下的,而是要从布满鳞片的鱼背上切取的;不是从土地里拔出的,而是要从深海中拖出的;不是用镰刀收割的,而是要用鱼钩钩住的。最后,在施法中他提到的是毒汁,你提到的是鱼肉菜肴;他提到的是草药与嫩枝,你提到的是鱼鳞与鱼骨;他采摘草甸,你搜寻波涛。 倘若我刚才没有发觉你连普登蒂拉的希腊文书信都读不懂,我本会向你提起忒奥克里托斯的对等诗行,以及荷马与俄耳甫斯的诸多其他诗行,并从希腊喜剧、悲剧以及历史著作中引述许多例证。因此,我仅再提及一位拉丁诗人,那些读过莱维乌斯作品的人自然会认出这些诗行: “他们从四面八方挖掘出所有的媚药:那被称为‘相克石’的东西被搜求,小药锭、利爪、缎带、细根、草药、嫩枝、诱惑的双尾蜥蜴、长嘶牝马的催情物。”
- 29si uellem calumniis uestris uitare
动词 uitare 后接与格 calumniis uestris。在古典拉丁语中 uitare 通常支配宾格,此处体现了古雅用法,或者理解为与格表示受损者/防备对象(“为躲避你们的诬告”)。
- 30tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
无主句动词的感叹性“宾格加不定式”结构(tam rudis uos esse),用以表达强烈的愤慨与惊异:“想到你们对一切典籍竟然如此无知……!”
- 30audi sis, Tannoni Pudens
sis 是 si uis(请/如果你愿意)的常见缩略形式。Tannoni Pudens 是呼格短语,指向控方律师坦诺尼乌斯·普登斯。
- 30matri praereptus amor
引自维吉尔《埃涅阿斯纪》第4卷第516行。amor 在此为诗意换喻,指初生马驹额上的肉块(催情物/爱之符)。matri 与 praereptus 连用,作夺取与格(即表示分离的与格),意为“从母马身上夺走的”。
- 30hinnientium dulcedines
引自诗人莱维乌斯诗行的婉转修辞:分词属格 hinnientium(“长嘶者们的”,指马)修饰 dulcedines(“甜美物/甜蜜诱惑”),是希腊语式催情物(hippomanes)的高级诗意婉称。
