- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:1-2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯向审判官克劳狄乌斯·马克西穆斯指出,告发者埃米利亚努斯仓促发起的控告缺乏实质证据,纯属谩骂;他揭露了对方如何放弃谋杀指控而退缩至难以证实的魔法诬告,如何利用未成年继子的名义逃避诬告责任,并回顾了对方过往诉讼中臭名昭著的伪誓劣迹。
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere.1 nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui. ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquod temeritati.
克劳狄乌斯·马克西穆斯阁下,以及在座的各位审判顾问,我确曾深信并坚信,西基尼乌斯·埃米利亚努斯——一个以鲁莽臭名昭著的老人——在贵阁下面前发起的对我的控告,比在他自己脑中成形还要仓促,由于缺乏罪证,他只会用单纯的谩骂来填塞控词;因为任何无辜者都可能被诬陷,但唯有有罪者才可能被定罪。凭依着这唯一且首要的一点,指神起誓,我感到由衷庆幸:在您主持审判之下,我获得了向无知之辈澄清哲学、证明我自身的机会与可能;尽管这些诬蔑正如乍看之下十分严重一样,也是突如其来而使辩护陷入困难的。因为正如您所记得的,大约在五六天前,当我正着手为我的妻子普登提拉就对抗格拉尼乌斯一家的诉讼进行辩护时,对方的诉讼代理人预先串通,趁我防备不虞,开始以恶言恶语对我进行攻击,指控我施行魔法妖术,甚至指控我谋杀了我的继子蓬提阿努斯。当我意识到这些与其说是法庭审理的罪状,不如说是争吵叫骂的攻讦之词时,我便主动三番五次地要求并挑动他们正式提出控告。然而,就在那时,埃米利亚努斯眼见您也被深深触动,事态已由口头言辞演变为正式诉讼,他便由于心虚胆怯,开始为自己的鲁莽寻找某种藏身之所。
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de morte cognati adolescentis subito tacere. tanti criminis descriptione ne tamen omnino desistere uideretur, calumniam magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli,2 set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret,3 ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit,4 tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
因此,对于他不久前还大声嚷嚷是被我杀害的他兄弟的儿子蓬提阿努斯,一旦被迫在起诉书上签字,他便立刻将其抛诸脑后;关于那位青年近亲之死,他突然噤若寒蝉。然而,为了不显得完全放弃如此重罪的指控,他单单挑中了魔法这一更容易败坏名声却极难证实的诬蔑之词作为控诉的由头。而且,他甚至不敢公然挑起这一指控,反而于次日以我那尚是幼童的继子西基尼乌斯·普登斯的名义呈递状词,并注明由他自己作为辅佐人——以假手他人的全新手法进行攻击,显然是为了借着孩子年纪尚幼作为挡箭牌,使他自己免于诬告的反坐之罚。当您以极高的明察洞悉了这一企图,并因而再次勒令他以自己的名义承担所提起的控诉时,他虽答应照办,却即便如此也无法被逼入近身交锋,反而如今甚至对着您也傲慢地在远处以诬词进行游击袭扰。他就这样屡屡逃脱正式起诉的风险,一味死乞白赖地缩在辅佐人的豁免地位之中。因此,早在案件开庭审理之前,任何人都能轻易明白这将会是一场怎样的指控:那个曾经宣称并策划了这场控告的人,自己竟害怕成为正式的控告人;尤其是这个西基尼乌斯·埃米利亚努斯,假使他确实在我身上查出了任何实情,他是绝不可能如此犹疑迟缓地以如此之多且重的罪名来控告一个外人的。正是他,明明知道自己舅父的遗嘱是真的,却诬称其为伪造,其顽固程度甚至达到了:当尊贵卓越的洛利乌斯·乌尔比库斯在咨询执政官级别的评议会后宣判遗嘱看似真实且应当具有效力时,这个丧心病狂的家伙竟敢对抗那最权威的声音起誓,坚称那份遗嘱依然是伪造的,以至于洛利乌斯·乌尔比库斯几乎难以克制不对他施以严厉制裁。
- 1ut prima specie graues, ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere
ut... ita... 的对应相关结构。repentinae 并非修饰 defensionis 的单数属格,而是与主语 calumniae 一致的复数阴性主格表语形容词,与 graues 对仗;介词短语 ad difficultatem defensionis 表结果(“致使辩护困难”),与 prima specie 对应,整句意为“正如乍看之下十分严重一样,也是突如其来而使辩护陷入困难的”。
- 2ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli
quitus est 是动词 queo(能够)的完成时被动态形式。在古雅的拉丁语用法中,当补足语是被动态不定式(此处为 percelli,“被逼迫/被促使”)时,queo 会呈现被动态 quitus sum。ut comminus ageret 则是附属于 percelli 的目的或结果从句(“被驱使进行近身交锋”)。
- 2cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret
多重关系从句结构。cuius 是指代 accusatio 的属格关系代名词,修饰 auctor(控告人)。qui fuerat professor et machinator 作为timeret的主语名词性从句(“曾是其公言者与策划者的人”),idem(同一个人)作同位语呼应主语,整句意为“那个曾宣称并策划了该控告的同一人,自己竟害怕成为其正式告发者”。
- 2qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit
由 qui 引导的完成时虚拟式 infamarit(= infamauerit)。这是表特征或结果的关系从句(relative clause of characteristic),用于描绘西基尼乌斯·埃米利亚努斯的人格特性(“竟是诬陷了其舅父遗嘱的那种人”),并引出其后 tanta... pertinacia, ut... 的结果从句。
