← 阿普列尤斯

辩护篇

§27-28

针对哲学家的偏见与逐一反驳指控的宣示

阿普列尤斯列举世人对哲学家常有的偏见与巫术嫌疑,驳斥了关于搜鱼、成婚和男童倒地等指控的荒谬,并宣称将从容逐一反驳全部指控,揭露原告埃米利安努斯利用其继子普登斯所包藏的恶意与狂乱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27

​uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent1 eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror. Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt2 uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. cur inquit piscium quaedam genera quaesisti? quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis? quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur? quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. at enim maior natu non est iuuenem aspernata. igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit: quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. cecidit praesente Apuleio puer. quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?

然而,由于无知之人的某种普遍谬误,哲学家们通常会遭到这样的指责:一方面,他们把那些探究纯粹而单纯的物体起因的人视为不敬神者,并因而宣称他们否定诸神,正如阿那克萨哥拉、留基伯、德谟克利特、伊壁鸠鲁以及其他探究自然本性的倡导者;另一方面,那些对宇宙的天意探究得格外入微、对诸神赞颂得格外殷勤的人,世人却普遍称他们为巫师,仿佛他们既然知道事物如何发生,便也懂得如何去施行一样,正如昔日的埃庇米尼得斯、俄耳甫斯、毕达哥拉斯与奥斯塔涅斯,此后恩培多克勒的《净化篇》、苏格拉底的精灵以及柏拉图的“至善”亦同样受到猜忌。因此我为自己感到庆幸,因为我也被列入如此众多且如此伟大的人物之中。 至于他们为了证明罪行而提出的那些空洞而荒谬的指责,我仅仅担心你仅仅因为它们被提出来,就认为它们是罪名。 “为什么,”他说,“你去搜求了某些种类的鱼?” ——仿佛骄奢之徒出于口腹之欲会被允许做的事,哲学家出于求知的目的却不被允许去做一般。 “为什么一个自由妇女在守寡十三年之后嫁给了你?” ——仿佛她这么多年没有改嫁反而不更值得惊异一般。 “为什么在嫁给你之前,她在信中写下了自以为是的某些话?” ——仿佛任何人都有义务为他人的观点解释理由一般。 “但是,一个年长的女人并没有嫌弃年轻的男子。” ——因此,这本身就是一个证据,证明一个女人想嫁给男人、寡妇嫁给单身汉、年长者嫁给年轻者,根本不需要魔法。再看那些类似的指控: “阿普列尤斯家里有某种虔诚崇奉的东西。” ——仿佛没有任何可供崇奉之物倒不算更大的罪名一般。 “在阿普列尤斯在场时,一个男童倒地了。” ——那么,如果是一个青年人,如果甚至是一个老者在我站立在旁时倒地,无论是由于肉体疾病的阻碍还是由于地面的湿滑而滑倒,那又如何呢?难道你们就是用这些论据来证明魔法的吗——凭借小童的倒地、妇女的婚姻和鱼类的采购?

§28

​Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.3 primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit;4 inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.5

我本可以冒着极小的风险,仅仅满足于这些陈词便结束辩论;然而,相对于控方的冗长发言,水钟里为我留下的水还充裕得很,请吧,如果您赞同,就让我们来逐一审查细节。而对于所有那些指责,无论真假,我不仅不会否认,反而会坦承就如同它们发生过一样,以便从四面八方大量聚集来听审的整个人群能够清楚地明白,对哲学家不仅无法如实道出、甚至也无法虚假捏造出任何尽管本可以否认、他们却不会出于对清白的自信而更愿予以辩护的事。因此,首先我将驳倒并批驳他们的论据,证明它们与魔法毫无干系;其次,即使我是一个极高明的巫师,我也将表明他们根本没有任何理由,也没有任何机会在任何罪行中拿我试探。那时,我还将就那虚假的嫉恨、就那被误读且遭恶意曲解的妇女书信、以及就我与普登蒂拉的婚姻展开辩论,并将证明这桩婚姻是由我出于本分而非出于图利所承担的。事实上,我们的这桩婚姻让这位埃米利安努斯陷入了何等巨大的痛苦与何等深刻的怨恨之中!由此才爆发出了着手进行这场诉讼的全部愤怒、狂暴以及最终的疯狂。如果我把这一切都公开而清晰地展现出来,那么最后,克劳狄乌斯·马克西穆斯啊,我将向你以及在场的所有人指证:我的继子、那个名叫西奇尼乌斯·普登斯的男童——其叔父正是借着他的名义与意愿来控告我——在年岁更长且德行更优的兄长蓬提亚努斯离世之后,最近刚从我的看护下被夺走,因而以这种方式对我及其生母狠毒地变得凶残——这绝非我的过错——他抛弃了自由技艺的学习,拒绝了一切训导,在这场控告的罪恶初试中,他注定将变得更像其叔父埃米利安努斯,而不是其兄长蓬提亚努斯。

语法注5 条
  1. 27ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent

    连词 ut 引导解释性或结果从句,用以具体说明主句中 haec... obiectantur philosophis 的内容。副词性宾格 partim 与后文的 partim autem 形成呼应(“一方面……另一方面”)。属格 eorum 作为定语从句 qui... rimantur 的先行词。

  2. 27Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.

    句首的 ea... uana et inepta 属于先摄(prolepsis)或提顿宾格,预先引出后面 ne 从句所关涉的内容。句子的主干为 simpliciter uereor, ne... putes,uereor ne 接从属连词引导担心从句(“恐怕/担心……”)。ideo tantum... quod 构成了“仅因……缘故”的因果照应。

  3. 28nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.

    这是由主动词 intellegat 统辖的复合宾格不定式从句。其核心结构为双重否定 nihil... posse confingi(“对哲学家不仅无法道出实情,甚至无法捏造假话”),并由 quod non... habeant 引导的否定关系从句(相当于 quin)限定(“以至于没有哪一件他们不……”)。potius habeant + 不定式表示“宁可/宁愿做某事”。

  4. 28quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit

    这是一个双重与格结构:Aemiliano huic 为涉及与格(利益/受害与格),angori... diuidiae 为目的/结果与格(表语与格)。此处 quanto 与 quantae 分别为修饰 angori 与 diuidiae 的感叹形容词(“何等大的”),而 immane(省略 est)作为习语性插入感叹语强化整体的程度(“难以置信地、极大地”)。

  5. 28postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum... similem futurum.

    这是由 contestabor 所支配的长大宾格不定式结构:宾格主语为 puerum illum Sicinium Pudentem,谓语为 similem futurum。中间插入的 postquam 时间从句、分词修饰语(ereptum, efferatum)以及独立夺格(desertis... repudiata...)将主语与谓语隔开极远。diem suum obiit 为“离世、去世”的固定短语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:27-28