- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:25-26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列尤斯驳斥了原告指控的自相矛盾与荒谬浅薄,将话题引向核心的魔法罪名。他引证柏拉图的著作,阐明真正的魔法乃是崇高虔敬的神圣祭司之术,并指出若原告当真相信世俗所谓的通神巫术,断不敢冒险控告拥有此等神力之人。
Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare,1 friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere? at non contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus flaccet, strepitu uiget? Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis? em tibi illa accusatio iurgiis inita,2 uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus. Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant—uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce: δὶς ἑπτὰ δὲ γενόμενον ἐτῶν τὸν παῖδα παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγοὺς ὀνομάζουσιν· εἰσὶν δὲ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καὶ ὁ δικαιότατος καὶ ὁ σωφρονέστατος καὶ ὁ ἀνδρειότατος. ὧν ὁ μὲν μαγείαν τε διδάσκει τὴν Ζωροάστρου τοῦ Ὠρομάζου· ἔστι δὲ τοῦτο θεῶν θεραπεία· διδάσκει δὲ καὶ τὰ βασιλικά.
在这样的一位人物面前,你们如此笃定地提出这些指控,同时抛出微不足道且互相矛盾的事情,却仍然对两者皆加责难,难道你们就不感到羞耻吗?难道你们指控的不是截然相反的事物吗?因庄重而指责褡裢与手杖,因轻浮而指责诗篇与镜子,把拥有一个奴隶指责为过度吝啬,把拥有三名获释奴指责为奢侈挥霍,此外还指责希腊式的雄辩与蛮族的故乡?那么,你们为何还不赶紧醒悟过来,想想自己是在克劳狄乌斯·马克西穆斯面前陈词——在一个严谨且忙于全行省事务的人面前?我说,你们为何不收起这些空洞的谩骂?为何不展示你们所指控的事实——那些滔天罪行、不法恶举与邪恶伎俩?为何你们的辩词在事实上干瘪无力,却在喧嚣中甚嚣尘上? 因为我现在就要着手处理魔法指控本身了。这场指控伴随着掀起对我仇恨的巨大喧嚣而燃起,却辜负了所有人的期待,化作不知什么老婆子的闲话而燃烧殆尽。马克西穆斯啊,你可曾见过从麦秸中燃起的火焰,伴随着清脆的噼啪声、广阔的光芒与迅速的蔓延,然而由于其燃料轻薄,成了转瞬即逝的火灾,不留一丝残余?看吧,那就是对方的控告:始于争吵,扩充于言辞,匮乏于证据,在你的判决之后不会留下任何诽谤的残渣。事实上,埃米利安努斯的一切指控都瞄准了那唯一一点,即我是一个巫师;因此,我很想向他那些极有学问的辩护律师请教:究竟什么是巫师? 因为,正如我在众多著述中所读到的那样,若是在波斯语中被称为巫师的,正是我们语言中的祭司,那么成为祭司,按仪轨通晓、知晓并精通典礼的律例、圣事的法规与宗教的法令,到底有何罪过呢?——假使魔法正如柏拉图所阐释的那样,当他记载波斯人以何种学识熏陶那将继承王位的少年时。我记得那位神圣人物的原话;马克西穆斯,请与我一同温习:“当少年长到十四岁时,被称为王室导师的人便将他接管过去。他们是从正值盛年而被评为最优秀的波斯人中选拔出的四位:最明智者、最正直者、最节制者与最勇敢者。其中一人教授奥罗马泽斯之子琐罗亚斯德的魔法——而这就是对神灵的奉事——他也教授为王之道。”
auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit: τὰς δὲ ἐπῳδὰς εἶναι τοὺς λόγους τοὺς καλούς. quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia? sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit, sua custodit. enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.3
你们这些轻率指控魔法的人,听见了吗?魔法是为不朽诸神所悦纳的技艺,深谙敬奉与膜拜神明之道,虔敬且通达神圣事物,自其始祖琐罗亚斯德与奥罗马泽斯以来便高贵无比,是天神的司祭之职;正因如此,它被列在最首要的王家学问中教授,而在波斯人中,也不是任何人都能轻率地成为巫师,正如并非人人都能称王一样。同样的柏拉图在另一篇对话中,论及色雷斯血统但精通同一技艺的某位扎尔莫克西斯时,这样写道:“咒文就是优美的言语。”若果真如此,为何我不被允许去了解扎尔莫克西斯的美好言语或琐罗亚斯德的祭司职分呢?然而,如果这些家伙按照世俗的通俗观念,把那种通过与不朽诸神言语交通、凭借咒语不可思议的力量在一切心愿上皆具法力的人真正看作巫师,我实在万分诧异,他们自认此人拥有如此巨大的法力,为何竟不怕去控告他。因为对于这样隐秘而神圣的力量,人们无法像防备其他事物那样加以防备。将刺客告上法庭的人,有随从护送而来;指控投毒者的人,饮食格外谨慎;检举盗贼的人,看守好自己的财产。然而,将这些家伙口中所说的那种巫师置于生死判决之下的人,又能凭借什么随从、什么谨慎、什么守卫来防范那无形且不可避免的毁灭呢?显然什么都没有;因此,控告这等罪名,绝非深信此罪存在者所会做出的事。
- 25Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare
非人称动词 pudet 的完成时形式 puditum est 支配表示羞愧主体的宾格 uos,以及表示令人羞耻之行为的不定词短语(obiectare, promere, reprehendere)。tali uiro audiente 为独立夺格结构(“在这样的人物倾听之下”)。
- 25em tibi illa accusatio iurgiis inita
感叹词 em 与关切/伦理与格 tibi(意为“瞧啊”、“请看”)连用,引出主格短语 illa accusatio。inita、aucta、defecta 和 permansura 是修饰 accusatio 的一组并列分词。
- 26id genus crimen non est eius accusare, qui credit
id genus 为副词性宾格(意为“那种类型的”),修饰 crimen。non est eius... 采用表语属性属格结构(“不是……的所作所为/本分”),其中 eius 作为关系代词 qui 的先行词,表明不定词 accusare 的逻辑主语。
