- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:23-24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯陈述了自己继承遗产及开销的合情合理,揭露了控方埃米利安努斯过去的寒酸与暴发,随后反驳了对方对其出生地的讥讽,坚称人的品性与理性而非地理出身决定其真正价值。
Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre ⟨HS XX⟩ paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
但如果你认为这些先例一文不值,且传唤我来不是为了申辩诉讼,而是为了清点财产,那么,为了使你对我的家底并非一无所知——假若你当真不知的话——我坦白,我父亲留给我和我兄弟的财产大约在两百万塞斯特斯左右,而这笔资产因我长期的游历、持久的求学以及屡次的慷慨解囊而已略有缩减。因为我既援助了许多朋友,又报答了诸多师长,甚至还为某些人的女儿增添了嫁妆;实则我绝不会犹豫去耗尽全部遗产,只要能为自己换得那比遗产更伟大的品质——对财产的鄙弃。然而,埃米利安努斯啊,你以及像你这样粗鄙蛮荒之辈,其真正价值恰恰只等同于你们所拥有的财产,正如一株不结实且不祥的树,自身结不出任何果实,其价值便仅在于树干中的木料。不过,埃米利安努斯,今后还请你克制一些,休要再拿贫困来指责任何人了;直到不久前,你还独自赶着一头小驴,趁着适时的雨水,花上三天时间耕种你父亲留给你的唯一一份家产——扎拉特的那片小田地呢。因为就在不久前,多位亲属的接连离世才用那些受之有愧的遗产支撑起了你;正是因此,而非单因你那张丑陋不堪的嘴脸,你才博得了“卡戎”的名号。
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u.1 praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum,2 nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret,3 etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.
至于我的故乡,由于你们从我的著作中指出它坐落在努米底亚与盖图利亚的正交界处——在卓越之士洛利安努斯·阿维图斯在场的情况下公开发表演说时,我曾在那些著作中坦陈自己是“半努米底亚人与半盖图利亚人”——我实在看不出在这件事上有何可耻之处,正如大居鲁士因血统混杂而为半米底亚人与半波斯人却并无可耻一样。因为评判一个人,不在于他生于何地,而在于他具有何种品行;需要考量的,并非他在哪个地域,而是以何种理性开启了自己的人生。菜农与酒馆老板凭借土壤的显赫声誉来推销其蔬菜与佳酿,称赞萨索斯之酒、弗利亚斯之菜,这理应被允许;因为肥沃的风土、多雨的天空、温和的微风、晴朗的阳光与湿润的土壤,确实大有助于改善这些大地之子的风味。然而,对于从外部迁入肉体寄居之所的人类灵魂而言,这些外部环境对于德性或邪恶究竟能增添或减损什么呢?尽管某些民族似乎以愚昧或精明而格外显赫,但何曾有哪个民族不曾涌现出形形色色的天赋才具?在最为鲁钝的斯基泰人中诞生了智者阿那卡尔西斯,而在精明的雅典人中却诞生了蠢人梅莱蒂得斯。我说这番话,绝非出于对自己祖国的羞惭,即便我们至今仍是叙法克斯治下的一座城镇。然而在他被击败之后,我们凭借罗马人民的赏赐归于马西尼萨国王,随后又因退伍老兵的重新建城而成为极其辉煌的殖民城市;在这座殖民市中,我的父亲身居首要地位,曾任双人官并历任一切荣职;自从我开始参与议事会以来,我自问绝非不肖子孙,正以同样的名望与声誉维护着他在那座城邦中的地位。那么,我为何要提出这些呢?埃米利安努斯啊,是为了让你今后对我少生怒气,反倒能对我稍加宽恕——如果我不巧因疏忽而没有选择去你那“阿提卡式”的扎拉特出生的话!
- 24c. u.
元老院阶层人物的官方尊称“clarissimus uir”(卓越之士)的标准缩写(此处为夺格 clarissimo uiro)。在此处与人名同格,置于独立夺格结构“Lolliano Auito... praesente”之中。
- 24non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum
动形容词 spectandum [esse] 的无人称句式。此处并非由主格名词充当主语,而是由间接疑问从句“ubi prognatus [sit]”与“ut moratus quisque sit”并列作为实质主语。后文的“considerandum est”亦采用了完全相同的并列疑问句结构。
- 24nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret
在否定主句之后,“eo... quo + 虚拟语气”构成了表示被否定的虚假原因的从属句式(等同于 non eo quod 或 non quo)。此外,paenitet 为无人称动词,其体验情感的主体用宾格(me),引起情感的对象用属格(patriae meae)。
