- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:21-22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯论证外在的贫困并非可耻的过错,主张所需最少的心性最接近神圣的完满。他进而反驳控方,指出被嘲弄的皮囊与木杖实为克拉特斯、第欧根尼乃至赫拉克勒斯所秉持的高贵哲人标志。
sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem,1 quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo,2 parcius pasco, leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista uitae humanae tempestate leuia sustentui, grauia demersui.3 equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
然而,请设想情况并非如此,设想我之所以贫困,是因为命运嫉妒我的财富,而且正如通常发生的那样,要么是监护人挥霍了家产,要么是仇敌将其夺走,要么是父亲未曾留给我:难道贫困——这种在任何动物身上,无论鹰、牛、狮子,都绝不被视为缺陷的东西——竟要归咎于人类吗?如果一匹马具备自身的美德,既是沉稳的坐骑又是敏捷的奔马,无人会因草料的匮乏而责难它;难道你要归咎于我的,并非某种言行的卑劣,而仅仅是因为我居所简陋、仆从较少、喂养节俭、所供衣着单薄、采购较寡吗?然而相反地,无论这些在你看来显得多么微不足道,我仍认为它们繁多且过剩,并渴望将自己约束于更少的事物之中;因为我越是收敛节制,便将越发幸福。正如肉体的健康一样,心灵的健康亦是轻捷的,而虚弱则是拖泥带水的;需要更多之物,正是病弱的确凿标志。简言之,正如游泳一样,在生活中越是摆脱重负之人便越是自如;因为同样地,在人生的风暴之中,轻盈之物有助于浮游托起,沉重之物则导致沉沦灭顶。我确实学到过,诸神之所以在最大程度上超越凡人,正在于他们为了自身的用度一无所求;因此,我们之中凡是仅需极少之物的人,便与神最为相像。
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse: "τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι τύφῳ, "iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophis,4 exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus— quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
因此,当你们出于侮辱而声称我的全部家产不过是一个皮囊和一根木杖时,我深感欣慰。但愿我在精神上如此伟大,以至于除那件用具之外别无他求,并能体面地披戴克拉特斯在主动抛弃财富后所渴求的同一种装束!埃米利安努斯,假若你尚有信任之心,我且告诉你:克拉特斯在故乡底比斯贵族之中本是富足显赫之人,因热爱你所指责我的这身行头,便将丰厚丰裕的家产赠予民众,遣散了众多奴隶而选择孤独,与一根木杖相比鄙弃了无数繁茂的果树,用一座座装饰极尽华美的庄园换取了一只小囊;后来当他体会到其益处后,甚至化用了荷马赞颂克里特岛的诗行,作诗予以赞美。我且诵出其开篇,免得你以为我是为了辩护而凭空捏造: “有一座城,在酒暗色的虚浮之中,”至于其余部分更是神妙非凡;你若曾读过,便会嫉妒我的皮囊,甚于嫉妒我与普登提拉的婚姻。难道你要为皮囊和木杖向哲学家问罪吗?那么你是否也要责难骑士的马饰、步兵的盾牌、旗手的军旗,乃至凯旋者的白马四轮战车与棕榈纹托加呢?这些固然不是柏拉图学派的行装,却是犬儒派宗族的标志。然而,对于第欧根尼和安提斯泰尼而言,皮囊与木杖之于他们,恰如王冠之于君王,披风之于统帅,尖帽之于祭司,弯杖之于占卜官。犬儒派的第欧根尼在与亚历山大大帝争辩统治的真谛时,确实曾以木杖代权杖而自豪。最后,那位不可战胜的赫拉克勒斯自身——既然在你看来这些东西如同乞丐的行头般过于肮脏下贱——我说,赫拉克勒斯这位大地的涤除者、恶兽的清除者、异邦的征服者,这位神明在因其美德被升入天界前不久漫游凡间之时,也不过是衣着不逾一张兽皮,随行不逾一根木杖而已。
- 21hocine homini opprobrari, pauperiem
表示愤慨的感叹性“宾格加不定式”结构(accusativus cum infinitivo of exclamation)。中性指示代词 hoc 附加疑问/强调后缀 -ne 构成 hocine 作为不定式 opprobrari 的主格宾词,同位语 pauperiem 进一步说明其内容,随后的中性关系分句(quod...)在语法上以中性的 hoc 为先行词(内容上对应阴性同位语 pauperiem)展开。
- 21paucioris habeo
paucioris 是阳性复数宾格的早期/古雅拼写(以 -īs 替代 -ēs),充当 habeo 的直接宾语,指代上下文中的“奴仆/家丁”(servos)。此处不可误判为属格(价值属格),后文平行的 parcius pasco(更节俭地喂养)与 leuius uestio(更简薄地给其穿衣)清楚表明其为表示人身的宾语。
- 21sustentui, grauia demersui
第四变格法名词 sustentus 与 demersus 的与格形式,充当表语与格/目的与格(dativus praedicativus)。句式 sunt ... leuia sustentui, grauia demersui 表示“轻盈之物有助于托起浮沉,沉重之物则导致沉没吞没”。
- 22peram et baculum tu philosophis
此处省略了表示责难的谓语现在时动词(如 exprobras 或 obiectas)。这种口语化的紧凑省略迅速引出紧随其后的未完成过去时虚拟式反诘句(exprobrares igitur et equitibus faleras...),形成强烈的修辞对照。
