← 阿普列尤斯

辩护篇

§19-20

马克西穆斯的节制与知足为真富

阿普列尤斯指出审判官马克西穆斯崇尚克制与中庸,驳斥了原告的无端指责,并论述真正的贫困并非外在资财的匮乏,而是无止境的贪婪,唯有知足者方为真正的富者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§19

​philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es,1 si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;2 quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat. igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?3

你还敢在如此多贫寒的执政官面前,指责一位哲学家贫困吗?抑或在你看来,克劳狄乌斯·马克西穆斯是个适合倾听你嘲讽贫困的人,仅仅因为他自身获配了丰厚而充裕的家产?埃米利安努斯啊,你错了,而且完全误解了他的心性——倘若你根据命运的优待而非哲学的审断来衡量他,倘若你认为一个属于如此严苛派别且服役如此长久的男子,比起奢靡的富足,并不更偏向克制的适度,不会像赞同合体而非过长的长袍那样赞同合度的家境。因为长袍若是不能妥善穿着而是被拖拽前行,便会像悬垂在前的下摆一样阻碍行止、将人绊倒。实际上,在一切用于人生事务的事物中,凡是超出适度节制的,与其说带来效用,不如说是化为了过剩的负担。因此,过度的财富就如巨大而笨拙的船舵,非但不能操舵,反而更容易使船沉没,因为它携带着无谓的堆砌与有害的过剩。甚至在富豪自身之中,我也目睹那些行事不张扬、生活节俭、隐匿资财,并且毫无炫耀、毫无骄矜、以适度的表象肖似穷人来管理巨额财富之人,最受人们赞誉。既然连富人为了证明自己的谦逊尚且追求贫困的某种肖像与色彩,那我们这些并非伪装、而是真正践行贫困的清寒之士,又何须以此为耻?

§20

​Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.

我本可以同你就这个名称本身展开争辩,断言我们之中凡是不欲求多余之物、而能自足于必需品的人没有一个是贫者——而自然所需的必需品其实极少。因为欲求最少的人,所拥有的将最多;凡欲求最少之人,便能拥有其所愿的一切。因此,对财富的评判与其以田产和利息为基准,不如以人自身的心灵来衡量;心灵若是因贪婪而困乏、对一切利益永不满足,纵有金山也无法使其饱足,反而总是乞求获取外物以扩充既得之资。这确实是对贫困的真正招认;因为一切获取的欲望皆源于感到匮乏的想法,而你所欠缺之物究竟有多大则无关紧要。菲卢斯未曾拥有莱利乌斯那般庞大的家产,莱利乌斯未及西庇阿,西庇阿未及富豪克拉苏;然而即便是富豪克拉苏也未曾拥有他所欲求的那么多;于是他在超越所有人的同时,却被自己的贪欲所超越,在所有人眼中显得富裕,唯独在自己眼中并非如此。与此相反,我所提及的那些哲学家,由于欲求未逾越自身能力之外,愿望与资力相契合,因而理所当然地堪称富有而幸福。因为人因渴求的匮乏而变穷,因无所匮乏的自足而致富;正如贫困由欲望所彰显,富足由知足所判明。因此,埃米利安努斯,你若想让我被视为贫者,必须首先证明我是贪婪的。只要我心中一无所缺,外在事物缺少多少我概不在意,因为外在事物的称许不在于丰裕,过错亦不在于短缺。

语法注3 条
  1. 19longe huius animi frustra es

    古雅的句法,表语 frustra es 支配属格 huius animi,意为“你关于他的心意完全想错了”。此处的属格作关涉属格(类似于表错误或无知的动词/形容词所附的属格)处理。

  2. 19fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare

    接续前文 si uirum ... non putas amiciorem esse 的“对格+不定式”结构,共用 uirum 作为不定式 probare 的逻辑主语(即 [putas eum] probare),整体受条件连词 si 统辖。

  3. 19cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?

    1) 非人称动词 pudeat 支配属格代词 eius(指代 paupertas)表示羞愧的原因,表羞愧主体的第一人称复数对格代词 nos 被省略。2) tenuioris 是对格复数 tenuiores 的古雅异体写法(-is 替代 -es),与省略的对格 nos 同格。3) 关系从句中的异态动词 fungimur 支配了直接对格 eam,这是早期和后古典拉丁语的典型特征(古典标准语通常支配夺格)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:19-20