← 阿普列尤斯

辩护篇

§17-18

揭露奴隶指控的矛盾与对贫困的颂扬

阿普列尤斯揭露了原告关于其释放奴隶数量指控的前后自相矛盾,列举罗马历史英雄以仆从稀少为荣的典故,随后反驳对方对“贫困”的指控,将贫困赞颂为孕育先哲与英雄的美德。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

​abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.1 Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est.2 tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? uenit Apuleius Oeam cum uno seruo; dein pauculis uerbis intergarritis: Apuleius Oeae una die tris manu misit. ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem,3 quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur,4 iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.

即使你由于卑微、隐匿而避光的处境,无法反过来被我看见。 实际上,你究竟是蓄养奴隶来耕种田地,还是亲自与邻人交换互助劳役,我既不知道也不关心。然而你却知道我在同一天于奥厄释放了三名奴隶,你的辩护人也在你提供给他的其他事项中以此指责我——尽管在此前不久,他还声称我来奥厄时只带了一名奴隶随行。关于这一点,我真希望你能回答我:除非这也是出于巫术,否则我怎能从一个奴隶中释放出三个人来?我该称这为撒谎时的如此盲目,还是习以为常呢? “阿普列尤斯带着一名奴隶来到奥厄”;随后在几句闲聊之后: “阿普列尤斯在奥厄于一天之内释放了三人”。 哪怕说带着三人前来并全部予以释放,这本身也已难以置信;但纵使我真的这样做了,你为何宁愿将三个奴隶视为贫困的标志,而不将三个被释奴视为富裕的证明呢?埃米利安努斯啊,你确实不懂得、根本不懂得如何指控一名哲学家,你竟然责难家奴之少——而我本该为了荣耀而故意捏造这种稀少,因为我深知不仅我自诩为其追随者的哲学家们,甚至罗马人民的统帅们也曾以奴隶稀少为荣。难道你的辩护人们当真连这些都不曾读过:执政官马库斯·安东尼乌斯家中仅有八名奴隶;掌握大权的那个卡尔博比他还要少一人;而因屡获殊荣而远近闻名的马纽斯·库里乌斯——他曾三次穿过同一座城门举行凯旋式——这位马纽斯·库里乌斯在营中竟然只有两名勤务兵?这样一位对萨宾人、萨姆奈特人和皮洛士取得凯旋的伟人,其拥有的奴隶比凯旋的次数还要少。而马库斯·加图甚至不等待别人来颂扬自己,他自己在演说中写道:作为执政官出发前往西班牙时,他仅从罗马城带走了三名奴隶;当他到达公馆时,觉得供自己驱使的人手不足,便下令在广场的台子上买下两名童仆,带着这五人前往西班牙。普登斯若是读过这些,依我之见,他要么会彻底放弃这一诽谤,要么宁愿指责三名奴隶对于一位哲学家而言随从过多而非过少。

§18

​Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest. quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modo iudices de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis sextantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne5 paupertatem

同一个人还以贫困来责难我——对哲学家来说,这是乐于接受、且当主动宣示的罪名。因为贫困自古便是哲学的家生侍从:它节俭、清醒、以微薄之力而自强、竞逐美名、对抗财富而得以保全、衣着无忧、修饰朴素、出谋划策皆为良劝;它从未因骄傲而使任何人膨胀,从未因放纵而使任何人堕落,从未因暴虐而使任何人狂暴,它既不愿也不能追求任何口腹与下体的享乐。因为这些以及其他恶行乃是财富滋养之徒的惯态;如果你检视全人类记忆中最重大的一切罪行,你在其中绝不会发现哪怕一个穷人;相反,在显赫人物中极少见到富豪的身影,凡是我们因某种赞誉而景仰之人,无一不是贫困自摇篮时期便抚育长大的。我说,贫困在古老时代是所有城邦的缔造者,是一切技艺的发现者,不涉足一切罪过,慷慨赐予一切荣耀,在各民族中享尽各种赞美。在希腊人中,正是同样的贫困,在阿里斯提得斯身上表现为公正,在福基翁身上表现为仁慈,在伊巴密浓达身上表现为英勇,在苏格拉底身上表现为智慧,在荷马身上表现为雄辩。正是这同样的贫困,自始便为罗马人民奠定了帝国的基础,并且至今仍代表帝国以水勺和陶钵向不朽的诸神献祭。倘若此时坐在此案法官席上的是盖乌斯·法布里基乌斯、格奈乌斯·西庇阿、马纽斯·库里乌斯——他们的女儿因贫困而由国库赠予嫁妆,携带着家族的荣耀与公共的钱财出嫁;倘若坐着的是驱逐国王的普布利科拉与调解人民的阿格里帕——他们因资财匮乏,葬礼由罗马人民凑集的六分之一阿斯硬币来操办;倘若坐着的是阿提利乌斯·雷古鲁斯——他那块微小的田地因类似的匮乏而由公款代为耕作;倘若最后,所有那些古代的执政官、监察官与凯旋将领的世家,借得片刻光明被送回这一审判席倾听,你还敢对贫困……

语法注5 条
  1. 17abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus

    承接前一段落末尾由 cum 引导的从属虚拟从句(cum ... non sis)之收尾。夺格 humilitate 受并列形容词 abdita et lucifuga(阴性单数夺格)修饰,意为“由于卑微、隐匿而避光的处境”。副词 mutuo 意为“相互地、反过来”,与前文对方在暗处窥视自己而自己无法看清对方形成对照。

  2. 17qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est

    qui 是源于古格的疑问副词,与 quomodo(如何)同义。potuerim 是从属于 respondeas 的间接疑问句中的完成时虚拟式。nisi si 为惯用连词组合,意为“除非说……”,引出一个反讽性的假定,反唇相讥对方把无法解释的事都归咎于巫术,揭露其自相矛盾。

  3. 17qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem

    关系代名词 qui 指代先行词 Aemiliane,引导表示原因的关系从句(obprobraris 为 obprobraveris 的紧缩形式,即完成时虚拟式)。其后修饰 paucitatem 的关系从句中,debuissem 是过去未实现的义务/反事实假设(过去完成时虚拟式),意为“我本该为了荣耀而故意编造(仆从之少)”。

  4. 17quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur

    parum uisum [esse] 为无人称结构,意为“显得不足/不够”。qui 用作相当于 [eorum] qui 的关系代词或疑问代词,省略了被修饰的代词,引导带有未完成过去时虚拟式 uteretur 的从句,意为“供其差遣驱使的人口显得不足”。

  5. 18breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne

    宏大条件句的收尾结构,为采用未完成过去时虚拟式的现在反事实假设:si ... remissae [prosapiae] audirent, auderesne paupertatem...。夺格短语 breui usura lucis 意为“借得短暂的光明/生命之暂享”(即暂时自冥府重返人世法庭),描绘倘若古代英雄的亡魂作为法官在场倾听,对方是否还敢侮辱贫困。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:17-18