- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:13-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯结束了关于柏拉图爱情诗篇的辩护,转而驳斥原告针对他“拥有一面镜子”的荒谬指控;他区分了所有与使用,并阐述了镜子动态映射相比人工雕塑与画作在逼真度与自然哲理上的卓越优势。
da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari;1 uel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter. Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: habet speculum philosophus, possidet speculum philosophus. ut igitur habere concedam—ne aliquid obiecisse te credas, si negaro—, non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere.2 quid enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi syrmate, histrionis crocota, †orgia, mimi centunculo? non opinor. nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor. quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam, ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
因此,请宽恕哲学家柏拉图关于爱情的诗句吧,免得我不得不违背恩尼乌斯笔下涅俄普托勒摩斯的格言,去作更多冗长的哲学探讨;或者,如果你不愿宽恕,我倒乐于因这类诗篇而甘愿与柏拉图一同受指责。然而,马克西穆斯啊,我对您怀有深切的感激,因为您如此专注地倾听我辩护中这些附带的内容——这些之所以必要,纯粹是为了回应对我的指控。为此,我更请求您,在我进入指控本身的实质内容之前尚存的这些事项,能够如您先前所做的那样,欣然且细致地加以聆听。 因为接下来便是关于镜子的那番冗长而俨然具有监察官派头的演说,普登斯为了表现此事的严重性,几乎歇斯底里地大喊: “哲学家有镜子,哲学家拥有一面镜子!” 因此,就算我承认拥有一面镜子——免得我若否认,你便自以为提出了有力的指控——然而也绝不能由此得出结论,认为我也必然习惯对着镜子修饰容貌。何以见得呢?如果我拥有一套舞台道具,难道你就能据此推断我也习惯于穿上悲剧演员的拖曳长袍、优伶的金黄色长裙、狂欢密仪的服饰、或者滑稽戏演员的百衲衣吗?我不这么认为。因为与此相反,我在许多事物上虽无所有权,却享有其使用。既然拥有并非使用的证据,没有拥有也并非不曾使用的证据,而且镜子受指责的与其说是拥有,不如说是照看,那么你还必须证明,我是何时、在何人面前照过镜子的;因为依眼下的情形,你认定哲学家照镜子,比凡夫俗子窥探刻瑞斯的秘仪圣物是更大的亵渎。
Cedo nunc, si et inspexisse me fateor,3 quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui. aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt?4 nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo. quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet; deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitetur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
那么现在请说吧,纵使我承认我也曾照过镜子,可认识自己的形象,并将它借小巧的镜子备于手边、无论愿往何处皆随身携带,而不是深藏于一处,这究竟算是什么罪过呢?难道你不知道对于凡人而言,没有什么比他自己的容貌更值得观看的吗?我固然知道,那些长相相像的儿子更受疼爱,而在公共生活中,每个人都会因其功绩获赐自己的雕像作为奖赏,以便能够看见自身。抑或是,那些用各种技艺塑造出的雕像与肖像究竟意图何在呢?除非是人工巧制之物被视为值得赞美,而大自然呈献的这个却被判定为应当受指责,尽管在〔大自然〕中,那种简易与逼真相肖甚至更令人惊叹。因为在一切人工制成的肖像中,耗费了长久的心血,然而相肖之逼真却仍不及镜中所见;泥塑缺少生气,石雕缺乏色彩,绘画缺失立体坚实质感,而所有这些都缺少运动——正是运动以最卓越的忠实再现了相肖;而在镜中,显现出奇妙折射的形象,既如此逼真,又这般灵动,顺从其主人的每一个细微动作;对于凝视者而言,它始终同龄相伴,从童年之始直到衰暮之年,它经历着如此多的岁月更迭,分享着身体千变万化的状态,模仿着同一个人或喜或悲的众多容貌。相反,凡用泥土塑就、青铜熔铸、石材雕凿、彩蜡烧嵌、颜料涂抹、或以任何其他人造技艺模拟之物,过不了多久便会变得不再相像,且如尸骸一般,只拥有一副僵硬呆滞的面孔。镜子那巧夺天工的平滑与匠心独运的璀璨光辉,在重现相肖方面,竟是这般远远胜过了造像的技艺。
- 13contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari
此处化用了恩尼乌斯悲剧中涅俄普托勒摩斯的名言,即“哲学探讨虽有必要,但不可过多”。pluribus 在此作副词性用法(“用更多话语/更冗长地”),修饰不定式 philosophari;necesse habeam 为惯用搭配,意为“不得不/觉得有必要”。
- 13non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere
由非人称动词 necesse est 引出的复合宾格加不定式结构。被动不定式 accipi(被理解、被推断)统摄 me exornari solere(我习惯于打扮自己),形成了层层嵌套的宾格与不定式结构。
- 14Cedo nunc, si et inspexisse me fateor
Cedo 是古体命令式动词,意为“说吧/拿出来看”。条件句中的 et 作强调副词用,意为“甚至(even)”,修饰完成时不定式 inspexisse。
- 14quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt
sibi uelle 是拉丁语中的惯用表达,意为“意图何在/意味着什么”。主语为 statuae et imagines,sibi 为与格反身代词。
