- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.pr.6-9.pr.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
文中阐述了用于精确作图直角的毕达哥拉斯定理及其在楼梯设计中的应用,随后叙述了阿基米德在浴盆中通过排水体积测定比重以揭发金冠掺假的故事。
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.1 namque si sumantur regulae tres, e quibus una sit pedes III, altera pedes IIII, tertia pedes V, eaeque regulae inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam. ad eas autem regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus describantur, quod erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI, quod V erit, XXV.
同样,毕达哥拉斯展示了一种无需工匠制作即可求得的直角矩尺;工匠们在制作矩尺时历经巨大辛劳尚且难以达到精确的事物,根据他的法则,通过推算与几何方法得到了无误的阐明。因为如果取三根尺杆,其中一根为三尺,另一根为四尺,第三根为五尺,且这些尺杆组合在一起,各以其末端相接并构成三角形的形状,它们便能形成一个精确的直角。此外,如果按照这些个别尺杆的长度各自画出等边的正方形,那么边长为三的其面积为九平方尺,边长为四的为十六平方尺,边长为五的则为二十五平方尺。
Ita quantum areae pedum numerum duo quadrata ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt, aeque tantum numerum reddit id unum ex quinque descriptum. id Pythagoras cum invenisset, non dubitans a Musis se in ea inventione monitum, maximas gratias agens hostias dicitur his immolavisse. ea autem ratio, quemadmodum in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in aedificiis scalarum aedificationibus, uti temperatas habeant graduum librationes, est expedita.
这样,由边长为三尺与四尺的两个正方形所构成的面积尺数之和,与由五尺所画出的那一个正方形所给出的数完全相等。当毕达哥拉斯发现这一点时,深信自己在这一发现中受到了缪斯女神的启示,据说他一面献上最大的感恩,一面为她们宰杀了牺牲。而这一比例原理,正如在许多事物和测量中十分有用一样,在建筑中修建楼梯时,为了使台阶具有协调适度的坡度,也能极为便利地加以应用。
Si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum divisa fuerit in partes tres, erit earum quinque in scalis scaporum iusta longitudine inclinatio.2 quare quam magnae fuerint inter contignationem et imum libramentum altitudinis partes tres, quattuor a perpendiculo recedant et ibi conlocentur inferiores calces scaporum. ita si erunt temperatae, libratae et graduum ipsarum scalarum erunt conlocationes. item eius rei erit subscripta forma.
因为如果楼板的高度从最顶层的铺板到最底层的基准面被分成三等份,那么按照适当长度的梯梁倾斜度便为其中的五等份。因此,楼板与最底层基准面之间的三等份高度有多大,就应当从垂线后退四等份,并将梯梁的底脚安置在那里。如果以这种方式进行调和,楼梯台阶本身的安置也将均衡而平稳。同样,此事的图样将附在下方。
Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod exponam, videtur esse expressum. nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori. is ad tempus opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam pondus coronae visus est praestitisse.
阿基米德固然有许多令人惊叹且多样的发明,但在所有这些当中,我将要阐述的这一项似乎展现出了无尽的巧思。原来,叙拉古的希罗在登上王位并在政绩斐然之后,决定在某座神庙中为不朽的神祇奉献一顶黄金还愿冠,便以议定的工钱发包制作,并用秤称好黄金交付给承包商。后者按期将做工精细的成品呈验给国王并获得认可,且在秤上似乎也交付了足额的王冠重量。
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.3 tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum universis significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat εὕρηκα εὕρηκα.
此后,有人告发黄金已被克扣,并在该冠冕的制作中掺入了等量的白银;希罗因自己受到愚弄而大为恼火,又找不到用何种方法来揭发这起盗窃,便请求阿基米德代为承担对此事的钻研。当时阿基米德正为此事忧心,偶入公共浴室,当他步入浴盆时,注意到自己的身体浸入其中多少,便有相同份量的水从浴盆中溢出。当这为问题的解决指明了原理时,他毫不迟疑,喜出望外地从浴盆中一跃而起,赤身裸体奔跑回家,沿途以响亮的声音向所有人宣告他已找到了所求之物;因为他一边奔跑,一边用希腊语反复高喊:“找到了!找到了!”
Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad summa labra implevit aquae, in quo demisit argenteam massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus,4 ut eodem modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur. ita ex eo invenit, quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.
随后,正是从这一发现的切入点出发,据说他制作了两块与那顶王冠重量相同的金属块,一块由黄金制成,另一块由白银制成。做好之后,他将一个大容器倒水直至最顶端的边缘,并将银块浸入其中。银块沉入容器中的体积有多大,便有相同份量的水溢出。于是取出银块后,减少了多少水,他便用升仔细测量后倒回多少,使其与原先一样恰好齐平于容器边缘。由此,他便查明了多少重量的白银对应于一定水量的测度。
- 9.pr.6quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur
此句为相关结构,关系从句 'quod... perducere possunt' 先置于其先行指示代词 'id'。整个关系从句充当话题化的成分,由主句的主语代词 'id' 承接(即“工匠们历经辛劳尚且难以达到精确之事,这便由他的法则……阐明”)。
- 9.pr.8erit earum quinque in scalis scaporum iusta longitudine inclinatio
'earum' 为阴性复数属格,指代前句中的 'partes tres'(被分为三等份的部分),与数词 'quinque' 搭配,字面意为“梯梁在适宜长度下的倾斜度将为这些部分中的五等份”。这确立了垂直高度为3、斜边(梯梁)为5的3:4:5勾股比例。
- 9.pr.10uti in se sumeret sibi de eo cogitationem
在 'uti in se sumeret sibi de eo cogitationem' 中,'in se' 的反身代词 'se' 指向从句主语阿基米德(“承担到自己身上”),而与格 'sibi' 则是间接反身代词,指向主句主语希罗王(“为他/替他”,即利害与格)。两处反身代词的指称对象不同。
- 9.pr.11ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus
'quanto minus factum fuerat'(减少了多少)在此作为主句动词 'refudit' 的宾语从句(省略了对应的指示副词/代词 'tantum'),意为“将减少了的同等份量(的水)重新倒入”。分词 'mensus'(经过测量)修饰主语阿基米德,指其以升为单位度量倒回的水。
