- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.pr.12-9.pr.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威记述了阿基米德利用排水体积揭发王冠掺假的过程,并赞扬了阿尔库塔斯和厄拉托西尼解决提洛岛倍立方问题的成就。他将运动员短暂的肉体声誉与智者、著述家不朽的思想权威进行对比,并预告本卷将探讨日晷的原理与法则。
Cum id expertus esset, tum auream massam similiter pleno vaso demisit et ea exempta, eadem ratione mensura addita invenit ex aquae numero sextantum minore,1 quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa esset quam argenti. postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
当他验证了这一点后,接着同样将金块浸入注满水的容器中;取出金块后,以同样的方式加入经测量好的水,他便从水的较少塞克斯坦斯数中,查明了同等重量的金块比银块的体积小了多少。随后,重新将容器注满,并将那顶王冠本身浸入相同的水中,他发现王冠所排出的水,比相同重量的金块所排出的要多;于是,从王冠排出的水多于金块这一事实进行推论,他揭发了黄金中掺杂白银的勾当以及承包商明显的盗窃行为。
Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus invenerunt. itaque cum in ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus maxime sunt suspecti. alius enim alia ratione explicaverunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur,2 et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur.
让我们把思绪转向塔兰托的阿尔库塔斯和居勒尼的厄拉托西尼的思考;因为他们从数学事物中为人类发现了许多令人欢欣的成果。因此,尽管他们在其他发明中也受到欢迎,但在这件事的思考上尤其备受景仰。因为关于阿波罗在提洛岛通过神谕所下达的命令——即其祭坛所拥有的平方尺数应翻一番,且唯有如此,该岛上的居民届时才能从神谴的恐惧中解脱出来——他们两人各自以不同的方法作出了阐明。
Itaque Archytas cylindrorum descriptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem explicaverunt. cum haec sint tam magnis doctrinarum iucunditatibus animadversa et cogamur naturaliter inventionibus singularum rerum considerantes effectus moveri, multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura volumina et eius commentarium, quod inscribitur *Χειροκμήτων, †in quo etiam utebatur anulo signaretur amolcie est expertus.
于是,阿尔库塔斯通过圆柱体的几何作图,厄拉托西尼通过中比例尺规的机械方法,阐明了同一问题。既然这些事物伴随着如此巨大的学问乐趣而被认知,且我们在考察各项事物的发明成果时自然会被打动,那么在关注诸多事物之余,我也由衷赞赏德谟克利特关于自然哲学的著作,以及他那部题为《论人工技艺》的札记。
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt. itaque neque cum maxime sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium cogitata hominum vitae, prodesse possunt.
因此,这些伟人的思想不仅是为了纠正道德,更是为了全人类的永久利益而准备的,而运动员们的显赫名声则随着他们的肉体在短时间内一同衰老。所以,不论是在他们最为辉煌的鼎盛时期,还是对于后世而言,他们都无法像智者的思想对人类生活那样有所裨益。
Cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas. itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere,3 sicuti deorum, sic Ennii poetae simulacrum; Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem.
然而,即便著述家们卓越的品行与学识得不到任何礼遇,他们那向大气的更高处眺望的心灵本身,凭借记忆的阶梯被提升至天空,在不朽的岁月中迫使他们的见解乃至容貌都被后世所熟知。因此,那些心灵受到文学之乐熏陶的人,不得不像供奉神祇一样,将诗人恩纽斯的形象铭刻在自己的胸中;而那些热心醉心于阿基乌斯诗作的人,似乎不仅能体会到其词句的精妙,也能将他的身影宛如亲临般带在身边。
Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
同样,许多在我们这个时代之后出生的人,将仿佛与卢克莱修当面探讨自然之理,与西塞罗探讨修辞技巧,后代中的许多人将与瓦罗就拉丁语言展开交谈,更有许多文献学者在与希腊的智者们探讨诸多问题时,仿佛能与他们进行私密的交谈;总而言之,明智的著述家们的思想虽然肉体不在,却随着岁月的洗礼而历久弥新,当它们存在于商议和辩论中时,所拥有的权威超越了所有在场活人的权威。
Itaque, Caesar, his auctoribus fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octavo de aquis, in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae quibusque rationibus dilatentur aut contrahantur, explicabo.
因此,凯撒啊,我倚仗这些权威,采纳他们的见解与建议,撰写了这些卷册:前七卷论述建筑,第八卷论述水源,而在这一卷中,我将阐明日晷的原理,即它们是如何通过日晷指针的阴影从宇宙中的太阳光线中被发现的,以及通过何种算理得以延展或缩短。
- 9.pr.12ex aquae numero sextantum minore
夺格短语 ex aquae numero sextantum minore 表示判定的依据(“从水的较少塞克斯坦斯数中”)。黄金的密度大于白银且体积较小,因此溢出的水较少,根据重新注满所需补充的水量较少,阿基米德推导出了二者的体积差(quanto minus magno corpore)。
- 9.pr.13uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur
uti ... duplicarentur 是由 imperaverat 统摄的间接命令名词性从句。相关词 quantum ... id 连同与 arae 一致的复数被动动词 duplicarentur 构成结构。历史上这指的是著名的“提洛岛倍立方问题”(使祭坛体积加倍),虽然文本字面上写作 pedum quadratorum(平方尺),但实质上指代祭坛几何体量的翻倍。
- 9.pr.16non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere
双重否定 non possunt non(“不能不 / 不得不”)统领不定式复合结构 dedicatum habere。habere 与完成被动分词 dedicatum 连用,构成一种强调持续状态的表达(“将……保持在被铭刻/奉献的状态”),体现了心中长久保持的景仰之情。
