- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.pr.1-9.pr.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述相较于竞技胜者,著述家与哲学家理应获得更崇高的荣誉,并列举柏拉图以几何作图解决正方形倍积问题的范例。
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica1 perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur. cum ergo id animadvertam, admiror, quid ita non scriptoribus eidem honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utilitates aevo perpetuo omnibus gentibus praestant. id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, cum libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
对于在奥林匹亚、皮托、地峡、涅墨亚赛会中获胜的著名竞技者,希腊人的先辈曾确立了极其崇高的荣誉,以至于他们不仅手持棕榈枝与花冠伫立在集会中接受赞颂,而且当他们带着胜利返回自己的城邦时,还能乘着四马战车凯旋进入城墙与祖国,并终生享用由国库支取的既定俸禄。因此,每当我注意到这一点时,我便感到惊异:为何对于历代以来向所有民族提供无尽益处的著述家,没有给予同样甚至更大的荣誉?因为这一做法本更配确立,原因在于竞技者只是通过锻炼使自己的身体更为强壮,而著述家则通过书籍为学习和磨砺心智提供准则,从而不仅提升了他们自己的见识,也提升了所有人的见识。
Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest hominibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt victores, nisi quod, dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobilitatem. Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
克罗托那的米隆因未尝败绩,或者其他同类的获胜者,对人类究竟有何益处?无非是在他们活着的时候,在自己的同胞中间享有名望而已。然而,毕达哥拉斯、德谟克利特、柏拉图、亚里士多德以及其他智者的准则,经由持续不断的努力而日臻成熟,不仅对其同胞,而且对所有的民族都结出了常新且繁茂的果实。凡自幼年起便饱受其学说甘霖滋养的人,皆拥有关于智慧的最佳见识,并为城邦确立人道风尚、公正权利与法律;若缺少这些,没有哪个城邦能够安然无存。
Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
因此,既然著述家的智慧在私下与公共层面都为人类准备了如此丰厚的馈赠,我认为不仅应当授予他们棕榈枝与花冠,更应当为他们决议举行凯旋式,并判定他们应当被供奉于诸神的殿堂之中。 现在,在他们为了人类生活而有益构想出的诸多思想中,我将列举出少数几人的个别范例;人们在考察这些范例时,必将承认理当向他们授予这些荣誉。
Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam. locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus eumque oportuerit duplicare, quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non invenitur, eo descriptionibus linearum emendatius reperitur.2 est autem eius rei haec demonstratio. quadratus locus, qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes c. si ergo opus fuerit eum duplicare id est pedum CC item e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum latus eius quadrati fiat, ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant. id autem numero nemo potest invenire. namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati pedes CXCVI, si XV, pedes CCXXV.
首先,在柏拉图诸多极其有益的推论中,我将按照他所阐明的方式陈述其中一项。如果一块等边的土地或田野是正方形的,且需要将其加倍,由于需要一种无法通过乘法求得的数,因此〔此事〕可通过线条的绘制更为精确地求得。此事的论证如下:一个长宽各十尺的正方形场地,产生的面积是一百平方尺。因此,如果需要将其加倍,即同样以等边做成两百平方尺,就必须探求该正方形的边应当有多大,才能由此使两百尺与面积的加倍相符合。然而没有人能用数求得此值。因为若取十四,相乘后得一百九十六平方尺;若取十五,则得两百二十五平方尺。
Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum quinquagenûm, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem3 locus quadratus paribus lateribus describatur. ita quam magna duo trigona in minore quadrato quinquagenûm pedum linea diagonio fuerint designata, eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta. hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.
因此,既然此事无法用数来阐明,便在那长宽各十尺的正方形中,从一角到另一角引一条对角线,从而划分出两个大小相等、面积各为五十平方尺的三角形,并以该对角线的长度为边长绘制一个等边的正方形场地。这样,较小正方形中由对角线标出的两个各五十尺的三角形有多大,在较大正方形中就会形成四个大小相同、尺数相等的三角形。依此方法,正如本页底部所附图解所示,柏拉图通过几何原理阐明了倍积问题。
- 9.pr.1e reque publica
附着连词 -que 插入在介词短语 e re publica 之中,相当于 et e re publica(“并且从国库中”)。在拉丁语散文中,附着连词 -que 通常避免直接附在单音节介词(尤其是 e、a、ob 等)之后,而是附着在紧随介词的第一个词上。
- 9.pr.4quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non invenitur, eo descriptionibus linearum emendatius reperitur
由 quod ... eo ... 构成的相关结构(“正因为所需的那类数无法通过乘法获得,因此通过线条作图能更精确地求得”)。由第一个 quod 引导的原因从句 quod opus fuerit... 在主句中与表原因的夺格/副词 eo(“因此”)相呼应(第二个 quod 则是以 genere 为先行词的关系代词)。
- 9.pr.5ad eiusque lineae diagonalis longitudinem
介词 ad 在此表示基准或依据(“按照……/以此为基准”)。与后文的虚拟式 describatur 连用,构成几何作图指令,即以该对角线的长度为边长绘制正方形。附着词 -que 连接分句。
