- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.1.1-9.1.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节阐述了不同纬度下日晷影长的差异与日晷图解原理,进而说明了天球构造、黄道十二宫的分布以及日月和诸行星的运行周期与天象。
Ea autem sunt divina mente comparata habentque admirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae,1 non eadem Placentiae ceterisque orbis terrarum locis. itaque longe aliter distant descriptiones horologiorum locorum mutationibus. umbrarum enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analemmatorum formae, e quibus perficiuntur ad rationem locorum et umbrae gnomonum horarum descriptiones. ἀνάλημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inventus effectus in mundo.
这些事物是由神明的心智所规划的,并使考察它们的人深感惊叹;因为在春分与秋分之日,晷针的阴影在雅典是一种长度,在亚历山大里亚是另一种长度,在罗马又是另一种,而在皮亚琴察以及大地的其余各地也各不相同。因此,随着地域的变更,日晷的划线法有着巨大的差异。因为正是根据分点日影的长度,才能绘制出日晷图解的形状,并由此依据不同地域和晷针阴影的比例,最终制成时刻的标线。所谓日晷图解,乃是通过太阳的运行以及对直至冬至不断延长的阴影之观测所探求并发现的一种法则,借助建筑学原理与圆规作图,天地间的这一效应才得以显现。
Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursibus conformatum. id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani spatio in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece πόλοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum. ita media terra cum mari centri loco naturaliter est conlocata.
宇宙则是自然界一切事物的最高总体,是由诸星座与群星运行所构建的天球。它沿着转轴的两端支点,在大地与海洋的周围不息地旋转。因为在这些地方,自然之力充当了建筑师,将支点设置如中心一般:一个离开大地极遥远的距离,位于宇宙的最顶端,在北斗诸星的背后;另一个则相对地处于南方的地底之下。自然之力在那里围绕这些支点,犹如在车床上旋制一般,围绕中心制成了小圆环,希腊语称之为极,天球通过它们永恒地飞旋。大地同海洋因此依其自然本性被置于中心的位置。
His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem lata zona XII signis est conformata. eorum species stellis dispositis XII partibus peraequatis exprimit depictam ab natura figurationem. itaque lucentia cum mundo reliquisque sideribus ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem.
当自然将这些事物布置就绪,使得在北方中心自大地拥有较高的高度,而在南方位于较低处的中心则受到大地的遮蔽而隐没不显时,一条横贯中央并向南倾斜的宽阔带状区域便由黄道十二星座构成。它们按照均分的十二个部分分布的星辰形态,展现出自然所绘就的轮廓。因此,它们与天宇及其他星宿的华彩一同闪耀,在飞旋环绕大地与海洋的同时,沿着天球的圆形轮廓完成其轨道。
Omnia autem visitata et invisitata temporum necessitate sunt constituta. ex quis sex signa numero supra terram cum caelo pervagantur, cetera sub terram subeuntia ab eius umbra obscurantur. sex autem ex his semper supra terram nituntur. quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem;2 namque vis una et necessitas utrimque simul orientem et occidentem perficit.
然而,所有可见与不可见的现象,皆由时间的必然规律所确立。在这些星座中,有六个与天穹一同漫游在大地之上,其余的潜入地下,被大地的阴影所遮蔽。其中始终有六个星座挺立在大地之上。因为最后沉落的星座受转动所迫、下潜而隐于地下的部分有多少,其相对的星座受天球周转必然性的驱动、旋转着从黑暗中跨越开阔之地进入光明的部分也就有多少;因为同一种力量与必然性,在两端同时促成了星辰的升起与沉落。
Ea autem signa cum sint numero XII partesque duodecumas singula possideant mundi versenturque ab oriente ad occidentem continenter, tunc per ea signa contrario cursu luna, stella Mercurii, Veneris, ipse sol itemque Martis et Iovis et Saturni ut per graduum ascensionem percurrentes alius alia circumitionis magnitudine ab occidente ad orientem in mundo pervagantur. luna die octavo et vicesimo et amplius circiter hora caeli circumitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id signum revertendo perficit lunarem mensem.
由于这些星座的数目为十二,各自占据宇宙的十二分之一,并持续由东向西旋转,此时,月亮、水星、金星、太阳本身以及火星、木星和土星,以相反的运行方向穿行于这些星座之间,犹如拾级而上,各自以不同大小的运转轨道,由西向东在宇宙中漫游。月亮在二十八天又大约一小时多的时间内穿行完天球的一周,当它回到最初启程的星座时,便完成了一个太阴月。
Sol autem signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense vertente vadens transit; ita XII mensibus XII signorum intervalla pervagando cum redit ad id signum, unde coeperit, perficit spatium vertentis anni. ex eo, quem circulum luna terdecies in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus semel permetitur.3 Mercurii autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum.
太阳则在转动的一月中前行并穿过一个星座的区间,即宇宙的十二分之一;如此在十二个月中巡游十二星座的间隔,当它回到当初启程的星座时,便完成了一回归年的周期。因此,月亮在十二个月内穿行十三次的那个圆周,太阳在相同的月数内仅巡历一次。水星和金星则绕着太阳的光芒,将其路径犹如围绕中心般环绕着它,产生逆行与减速,并且由于这种圆周运动,而在各星座的区间内形成留而停驻。
- 9.1.1alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae
'alia magnitudine' 为性质/描述夺格(ablative of description),作连系动词 'est' 的表语,意为“在雅典是一种长度,在亚历山大里亚是另一种长度”。
- 9.1.4quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem
这是由 'quanta pars' 与 'tantundem' 构成的相关句结构。从属分句 'quanta pars ... occultatur'(无论下沉星座隐藏了多少部分)与主句中的 'tantundem'(就有同样多的量)相对应,其主语实体为 'eius contraria [pars]'(与其相对的部分),支配谓语 'egreditur ad lucem'。几个分词短语描绘了受天球旋转所迫而产生的升沉运动。
- 9.1.6ex eo, quem circulum luna terdecies in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus semel permetitur
先行词 'circulum' 被吸收到关系从句中的同化结构。主句中的指示代名词 'eum' 复指先行词 'circulum',句式骨架为 'sol eum circulum semel permetitur, quem luna terdecies percurrit'。句首的 'ex eo' 为承接上文的逻辑推论副词短语(意为“由此”或“结果是”)。
