- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.6.9-8.6.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了陶管引水的优势(易于修缮、避免铅毒、水质甘纯)及铅的危害,继而说明在缺乏水源时开凿水井的方法(防范毒气、开凿通气孔、干砌固壁)与西尼亚式蓄水池的建造规范,并以此总结第八卷。
Ita librata planitia tubulorum ad decursus et expressiones non extolletur. namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra contineatur. reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt conlocanda. item cum primo aqua a capite inmittitur, ante favilla inmittetur, uti coagmenta, si qua sunt non satis oblita, favilla oblinantur.
这样,找平的陶管平坦段便不会在下坡处和压送处被冲起脱节。因为在导水过程中往往会产生剧烈的气压,甚至能冲裂石块,除非起初从水源缓缓且少量地引入流水,并在弯头或转弯处用捆缚物或压载物的重量予以固定。其余所有部件都应按照铅管的方式进行布置。同样,当最初从水源引水时,应预先投入灰烬,以便若有未涂抹严密的接缝,可被灰烬封堵。
habent autem tubulorum ductiones ea commoda. primum in opere quod si quod vitium factum fuerit, quilibet id potest reficere. etiamque multo salubrior est ex tubulis aqua quam per fistulas, quod plumbum videtur esse ideo vitiosum, quod ex eo cerussa nascitur; haec autem dicitur esse nocens corporibus humanis. ita quod ex eo procreatur, si id est vitiosum, non est dubium, quin ipsum quoque non sit salubre.
此外,陶管引水具有以下优点。首先在施工方面,若发生任何故障,任何人都可以进行修补。而且陶管流出的水比通过铅管的水要健康得多,因为铅之所以显得有害,正由于它会产生铅白;而据说这种物质对人体是有害的。因此,如果由它所产生的东西是有毒的,毫无疑问它本身也是不健康的。
Exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus accipere, quod palloribus occupatos habent corporis colores. namque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex eo insidens corporis artus et in diem exurens eripit ex membris eorum sanguinis virtutes. itaque minime fistulis plumbeis aqua duci videtur,1 si volumus eam habere salubrem. saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
我们从铅匠身上便可获得明证,因为他们的肤色都被苍白所笼罩。事实上,当熔化铅进行浇铸时,从中升起的蒸汽沉积在人体的关节中,日复一日地灼烧,夺走他们肢体中血液的活力。因此,如果我们希望饮用健康的水,似乎绝不应使用铅管引水。而陶管之水的味道更佳,可以通过日常生活来证明,因为所有人即便陈设了银质器皿的餐桌,却仍为了味道的纯正而使用陶器。
Sin autem fontes non sunt, unde ductiones aquarum faciamus, necesse est puteos fodere. in puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera. est enim uti reliquae res ex quattuor principiis composita. et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales; ita, qui non celerius inde effugiunt, ibi interimuntur.
但是,如果没有可供我们引水的水源,就必须开凿水井。而在开凿水井时,绝不可轻视规律,而必须运用极高的敏锐与巧思来考察事物的自然法则,因为土壤本身蕴含着许多不同的物质。它与其他事物一样,也是由四元素构成的。首先它本身是土质的,又因湿气而含有水源,同样也含有热量,从中还生成硫磺、明矾和沥青,并含有巨大的气流。当这些沉重的气流通过大地多孔的缝隙到达水井的开凿处,并遇到在那里挖掘的人时,天然蒸汽的威力便会通过鼻孔窒息他们的生命之气;因此,没有迅速逃离那里的人便会当场丧生。
Hoc autem quibus rationibus caveatur, sic erit faciendum. lucerna accensa demittatur; quae si permanserit ardens, sine periculo descendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis, tunc secundum puteum dextra ac sinistra defodiantur aestuaria; ita quemadmodum per nares spiritus ex aestuariis dissipabuntur. cum haec sic explicata fuerint et ad aquam erit perventum, tunc saepiatur assa structura,2 ne obturentur venae.
至于通过何种方法防范这一情况,则应如此操作。将一盏点燃的油灯降下;如果它继续燃烧,便可毫无危险地下井。但若火光被蒸汽的威力扑灭,则应沿着水井在左右两侧向下开凿通气孔;这样,蒸气便会像通过鼻孔一样从通气孔中散逸出去。当这些问题如此妥善解决并掘出水时,就应使用干砌石结构予以环护,以免水脉被堵塞。
Sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut superioribus locis excipiendae sunt copiae. in signinis autem operibus haec sunt facienda. uti harena primum purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur ne gravius quam librarium, calx quam vehementissima mortario mixta, ita ut quinque partes harenae ad duas respondeant. eorum fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calcetur vectibus ligneis ferratis.
但如果地质坚硬,或者水脉过深,就必须采用西尼亚工法的储水池收集屋顶或高处的蓄水。在西尼亚工法中,必须做到以下几点:首先准备极其纯净而粗糙的砂子,将燧石碎石打碎至每块不重于一磅,将极其强劲的石灰在灰浆槽中调和,使五份砂子配两份石灰。它们的基坑应以装有铁箍的木夯夯打至预定的设计高度。
Parietibus calcatis, in medio quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum parietum. hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem, quae constituta fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo salubriorem et suaviorem aquae usum efficient; limus enim cum habuerit, quo subsidat,3 limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem. si non, salem addi necesse erit et extenuari. Quae potui de aquae virtute et varietate, quasque habeat utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur, in hoc volumine posui; de gnomonicis vero rebus et horologiorum rationibus insequenti perscribam.
当墙体夯实后,中间剩余的泥土应向下挖空至墙体最底部的标高。将其找平后,池底应夯打至规定的厚度。如果将这些储水池建造成双联或三联,以便能通过过滤进行换槽,将使水质更加健康且甘甜;因为当泥沙有了沉淀的处所,水就会变得更加清澈,且能不带气味地保留滋味。若非如此,就必须添加食盐并使〔水〕变稀薄。 关于水的特质与多样性、水具有何种功用以及通过何种方法进行引导和检测,凡是我所能阐述的,都已写入本卷之中;至于日晷的事项与计时器的原理,我将在下一卷中详加叙述。
- 8.6.11minime fistulis plumbeis aqua duci videtur
videtur 与被动不定式 duci 连用(主语为 aqua),构成具有规范或建议意味的人称结构,意为“似乎绝不应当……”,而非单纯描述客观外貌(“水看起来并未被引导”)。
- 8.6.13assa structura
assa structura 为手段夺格,指不使用砂浆的“干砌石结构”。后文目的从句 ne obturentur venae(“以免水脉被堵塞”)表明,不用灰浆砌筑是为了让地下水能够从石缝中渗入井内。
- 8.6.15limus enim cum habuerit, quo subsidat
habuerit 的直接宾语(先行词如 locum 等)被省略,由关系副词 quo 引导的虚拟语气从句 quo subsidat(“用以沉淀的场所”)充当其宾语内容,带有目的或特征的含义。
