← 维特鲁威

建筑十书

§9.4.1-9.4.6

黄道以北诸星座的相对位置与形状

本段详细阐述了位于黄道带与天极之间的北天诸星座(牧夫座、御夫座、英仙座、仙女座、飞马座、蛇夫座、武仙座、天龙座、双熊座及仙王座等)的相对位置与星辰构型,并对北半球天空的星座论述作了总结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.4.1

​Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem. ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητήν vocant; candens autem magis spica eius est colorata. item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi dedicatus.1

因为被希腊人称为阿克托斯或赫利克的北斗七星(大熊),在其身后配设了看守者。离他不远处构成了室女座,在其右肩之上闪耀着一颗极为明亮的星,我国人称其为引稼者,希腊人称其为先采者;然而她的麦穗星则焕发着更为明亮的光彩。同样在其相对的位置,在守熊者两膝中间有另一颗星:被称为大角星的星便安置于彼处。

§9.4.2

​E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri—ita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stella—et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. tauri quidem et arietis insuper Perseus2—dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis—et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.

在大熊座头部的正对面,横向朝向双子座的足部,御夫立于金牛角之尖端——因而那颗位于左角尖端的星,兼占了御夫足部的一部分——而在御夫之手上附着着幼山羊,其左肩上附着着母山羊。在金牛与白羊之上方则是英仙——在奔跑者的基底下方,偏右处有昴星团,偏左处则是白羊之首——他右手倚靠仙后座的形象,左手在金牛座上方握着戈耳工之首,在最高处将头置于安德洛墨达的双足之下。

§9.4.3

​Item pisces supra Andromedam ex aequis ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae. manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva supra aquilonalem piscem. item aquarii supra equi caput est. equi ungulae attingunt aquarii e regione volucrem. inter Cepheum et Andromedae genua Cassiepia media est dedicata. capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos est sagitta. ab ea autem non longe volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.

同样,双鱼座以相等的间距位于安德洛墨达之上,并以相等的间距位于飞马的背脊之上;飞马腹部最明亮的星界定了飞马之腹与安德洛墨达之首。安德洛墨达的右手置于仙后座形象之上,左手则位于北侧的鱼之上。同样在宝瓶座之上是飞马之首。飞马的蹄在宝瓶座对面触及飞鸟。在仙王座与安德洛墨达的双膝之间,仙后座安置于中央。在摩羯座之上的高处是天鹰与海豚。紧邻它们的是天箭。离它不远处是飞鸟,其右翼触及仙王座之手与权杖,左翼则倚在仙后座之上。在鸟尾之下排列着飞马的双足。

§9.4.4

​Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus.3 eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.

自彼处,在人马、天蝎、天秤之上,巨蛇以吻部顶端触及冠冕。蛇夫双手握住这条巨蛇的中部,左足踩着天蝎额头之中部。在距蛇夫头部不远处,置有被称为曲膝者的头部。他们的头顶由于是由并不暗淡的群星构成,因而更易于辨认。

§9.4.5

​Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.4 e quibus minor κυνόσουρα, maior ἑλίκη a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.

曲膝者的足部抵着或踏着巨蛇头部的太阳穴,在巨蛇蜿蜒曲折的身躯中,被称为北斗的诸熊中较小者被缠绕其中。在海豚座相对处、飞鸟的鸟喙旁展现着天琴。在看守者与曲膝者的双肩之间排列着冠冕。然而在北天环内放置着两只熊,它们在肩胛骨的区域以背相合,胸部互相背离。其中较小者被希腊人称为库诺苏拉,较大者被称为赫利克。它们的首部构成为彼此背向张望,而它们的尾部则与它们的首部朝向相反排布;因为两者的尾部都向外伸展而突出。

§9.4.6

​In summo per caudas earum item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.

在最高处,沿着它们的尾部同样延伸着一条巨蛇,从其中被称为极星的星在大熊之首对面闪耀;因为在最靠近天龙之处,其头部缠绕于极点周围。而其下部则以弯曲之势绕过库诺苏拉之首,延伸至其足部附近。这条蛇盘曲反折,昂首自小熊之首折向大熊;在嘴吻与头部右侧太阳穴周围,以及小熊尾部之上,是仙王座的双足,在那里的群星直达最高峰,构成了一个等边三角形。在白羊座之上方,以及小熊座与仙后座形象周围,有众多星辰杂乱交错。 黄道带与北天群星之间、位于东方右侧且在天空排列的星座,我已经论述完毕;现在我将阐明自然在东方左侧及南方区域所分布的星座。

语法注4 条
  1. 9.4.1qui arcturus dicitur est ibi dedicatus

    关系代词从句“qui arcturus dicitur”实质上充当了主句被动谓语“est dedicatus”的主语(“被称为大角星者被安置于彼”),先行词“is”被省去或被吸收入关系分句中。

  2. 9.4.2tauri quidem et arietis insuper Perseus

    该句为省略句,主语“Perseus”缺少明确的限定谓语动词(如“stat”或“conlocatus est”)。其句意由介词短语及后文的分词和分句(“innitens”、“tenet”、“subiciens”)予以承接和补足。

  3. 9.4.4nisus in genibus

    这是希腊语星座名称“Ἐνγόνασιν”(Engonasin,“跪姿者”,即今武仙座)的拉丁语直译表达,由动词“nitor”的完成分词“nisus”与“in genibus”(双膝跪地)构成。在后文中,维特鲁威亦将其名作“ingeniculatus”与“geniculatus”。

  4. 9.4.5scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae

    “dorsis”与“pectoribus”为限定夺格(关系夺格),分别修饰完成分词“compositae”(相合的)与“aversae”(相背离的),精确指明两只熊在空间形态上“背部相对合、胸部相互背离”的背靠背构型。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.4.1-9.4.6