- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.5.1-9.5.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者详述了南天诸星座的排列,如南鱼座、长蛇座、阿耳戈船、猎户座及波江座等,并阐明由于天球倾斜导致北半球无法观测到南极诸星(如老人星)的原理。
Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit,1 regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens. in qua inest corvus; quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ad anguis inferius ventris. sub caudam subiectus est centaurus. iuxta cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur.2 geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva pellem tenens, clavam altera ad geminos tollens.
首先,在摩羯座之下配设了南鱼,它面朝着鲸鱼之尾。从它到人马座之间是一片空虚的空间。香炉位于天蝎的螯针之下。半人马座的前半部分最靠近天秤与天蝎。他手中握着一个形象,精通星象之人将其称为野兽。巨蛇(长蛇座)盘曲着延展其星辰之列,环绕着室女、狮子与巨蟹,在巨蟹的区域昂起吻部,在狮子旁以身躯中部托着巨爵,将尾部伸至室女之手旁。乌鸦便位于其中;而位于其肩胛骨之上的星辰,一直到巨蛇腹部下部都同样闪耀。 在尾部下方配设了半人马。在巨爵与狮子附近有名为阿耳戈的船,其船首模糊不清,但桅杆和舵周围的部分显得清晰突出,小船本身与船尾通过尾巴尖端与犬相连。而在双子座之后,正对着巨蛇之首,紧跟着一只较小的犬。同样,一只较大的犬跟随着较小者。然而猎户座则横向配设于其下方,被金牛的蹄子压迫着,左手握着兽皮,另一只手朝向双子座举起木棒。
Apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem. arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.
在其基底附近,一条犬隔着短短的距离追逐着野兔。在白羊与双鱼之下配设了鲸鱼,从其冠部向两条鱼有序地排布着细细延展的星宿,希腊人称之为绳索。相隔很长一段距离而向内缩入的结,触及鲸鱼冠部的顶端。借由群星的形态,一条河流倾泻而出,自猎户座的左足汲取泉流的源头。而传说中从宝瓶倾注出的水,则在南鱼之首与鲸鱼之尾之间流淌。
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri. namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram.3 itaque eorum figurationes propter obstantiam terrae non sunt notae. huius autem rei index est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant autem negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones proximasque ultimis finibus terrae terminationes fuerunt.
在宇宙中被塑形与构成的星辰形象,正如自然哲学家德谟克利特所主张的那样,由自然和神圣的心灵所设定,对此我已经阐明完毕,但仅限于我们能够观察其升落并用肉眼见到的那些。因为正如北斗围绕天轴之极点旋转,既不沉没也不沉入大地之下,在由于宇宙倾斜而置于大地之下的南极周围,旋转而隐没的群星同样没有升出地面之上的路径。因此它们的形貌由于大地的阻隔而不为人知。这方面的一个证据便是老人星,它在这些区域不为人知,但那些前往埃及极远区域、最接近大地尽头边境的商人们却报告了它的存在。
- 9.5.1virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit
该句核心骨架为 anguis(主语)... succingit(谓语动词),支配宾语 virginem et leonem et cancrum。现在分词短语 porrigens agmen stellarum 与用作谓语性修饰的形容词 intortus 共同修饰主语 anguis。
- 9.5.2ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur
尽管主语包含两个要素(ipsaque navicula et puppis),但动词 iungitur 采用单数形式,与最邻近的主语保持一致,或将二者视为单一的概念整体。cani 为表连接对象的与格。
- 9.5.4sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram
egressus 是第四变格法名词的复数宾格,作 non habent 的直接宾语。orientis 是名词 oriens(升起/东方)的属格,整体构成“没有在地面上升起的通道/出口”之意。
