← 维特鲁威

建筑十书

§9.3.1-9.3.3

太阳巡历黄道十二星座与二分二至及昼夜变化

作者记述了太阳依次巡历黄道十二星座的天文过程,阐明春分、夏至、秋分、冬至的形成与昼夜长短的变化,并预告下一节关于黄道两侧其余星座的论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.3.1

​Namque cum arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit supra terram et auget spatia dierum. deinde e geminis cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.

当太阳进入白羊座并在其第八度巡历时,便完成了春分。当它前进至金牛座之尾及昴星团(金牛座的前半身由此凸显)时,它在向北方区域推进的过程中,驰入了大于半个天球的宇宙空间。随着昴星团升起,当它由金牛座进入双子座时,在地平之上跃升得更高,并增加了昼长的跨度。随后从双子座进入巨蟹座——该座占据着最短的天空轨迹——当抵达第八度时,便完成了夏至,继续穿行并抵达狮子座的头部与胸部,因为这些部位被划归巨蟹座。

§9.3.2

​E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis1 reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus habet, cursus rationem. e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale; qui cursus aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo.

然而,太阳从狮子座胸部及巨蟹座边界脱离,巡历狮子座的其余部分时,减小了白昼与圆周轨道的尺寸,并回到了与双子座相等的运行路线。随后从狮子座进入室女座并前进至其衣褶处,收缩了圆周轨道,使其运行比例与金牛座相当。从室女座穿行过衣褶——该衣褶包含天秤座的起始部分——在天秤座第八度时,便完成了秋分;这一运行过程等同于此前在白羊座时的圆周轨道。

§9.3.3

​Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum.2 e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,3 brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia. Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum4 meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.

而当太阳随着昴星团沉落而进入天蝎座时,在向南方区域推进的过程中,便缩短了白昼的长度。从天蝎座穿行并进入人马座至其腿股时,它以更紧缩的昼行轨道疾驰。而当它从人马座的腿股(该部位划归摩羯座)开始推进至(摩羯座)第八度时,便穿历了最短的天空空间。因此,由于白昼的短促,冬至与冬至之日便由此得名。然而从摩羯座进入宝瓶座时,它增大了白昼的空间,使其与人马座的长度相等。当西风吹拂、它从宝瓶座进入双鱼座时,便调配出与天蝎座相等的运行路线。太阳就这样通过周历这些星座,在特定的时节增大或减少白昼与时辰的长度。 现在,我将论述黄道带左右两侧、在宇宙的南北两方由群星排列并构成的其余星座。

语法注4 条
  1. 9.3.2inminuit diei magnitudinem et circinationis

    属格 circinationis 与 diei 并列,共同修饰宾格名词 magnitudinem,意为“缩小了白昼与圆周轨道的尺寸”。

  2. 9.3.3minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum

    meridianas partes 为不带介词表示趋向(或空间延伸)的宾格,与分词 progrediens 连用,意为“向南方区域推进”。主动词 minuit 的直接宾语为 longitudines dierum(白昼的长度)。

  3. 9.3.3cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam

    由介词短语 a feminibus sagittarii 至 ad partem octavam 构成的紧缩结构。其中插入的关系分句 quae pars est attributa capricorno 说明该部位属于摩羯座,因此 ad partem octavam 指的是摩羯座的第八度。

  4. 9.3.3dextra ac sinistra zonam signorum

    dextra ac sinistra 起副词/类介词作用,支配宾格 zonam signorum,意为“在黄道带的右侧与左侧”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.3.1-9.3.3