← 维特鲁威

建筑十书

§9.2.1-9.2.4

月相变化的原理与贝罗索斯及阿里斯塔克的学说

本节阐述了关于月相变化的两种学说:贝罗索斯认为月亮是半边自发光的旋转球体,而萨摩斯的阿里斯塔克则认为月光源自对太阳光的反射;随后详细叙述了随着月龄推移的月相变化。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.2.1

​Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus: pilam esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere caeruleo colore. cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi convertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen. cum autem ea vocata ab solis orbi superiora spectent,1 tunc inferiorem partem eius, quod candens non sit, propter aeris similitudinem obscuram videri. cum ad perpendiculum ea sit ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem retineri, et tunc eam vocari primam.

从迦勒底人的城邦或部族脱颖而出并在小亚细亚弘扬迦勒底学说的贝罗索斯曾作出如下阐述:月亮是一个球体,其中一半是炽白发光的,其余部分呈深青色。当它完成其行径的行程而进入太阳的圆盘下方时,它便被太阳的光线与热力的冲击所俘获,由于光对光的亲和本性,其发光的一面便转向光芒。然而,当那些被太阳圆盘召唤的部分朝向上方时,由于不发光的缘故,其下部由于酷似空气而显得昏暗。当它与太阳的光线处于垂直位置时,所有的光芒都被保留在朝上的表面,此时它便被称为第一日之月。

§9.2.2

​Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea2 ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari. cotidiana autem versationis remissione tertiam, quartam in dies numerari. septimo die, cum sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram. inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.

当它越过太阳并走向天空的东方区域时,便从太阳的冲击中得到松解,其发光部分的最边缘以极其纤细的线条向大地投射光辉,因此从这一刻起被称为第二日之月。随着每日转动的逐渐缓和,逐日被计算为第三日、第四日。在第七日,当太阳位于西方,而月亮占据东方与西方之间的天空中央区域时,由于它与太阳相隔半个天空的距离,因而同样将其发光的一半转向大地。然而当太阳与月亮之间相隔整个宇宙的空间,且当月亮升起时太阳恰好在正西相对之处,月亮由于距离最远而摆脱了光线的束缚,在第十四日以整个圆盘的饱满轮廓投射光辉,在其余的日子里,通过每日的亏缺迈向太阴月的圆满,通过运转并在其轨道上受太阳召回而潜入太阳的轮盘与其光线之下,从而构成了每月的日数推算。

§9.2.3

​Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore magno rationes varietatis disciplinis de eadem re reliquit, exponam. non enim latet lunam non suum propriumque habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere splendorem. namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur. ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, antequam praeterit, latens obscuratur. cum est cum sole, nova vocatur. postero autem die, quo numeratur secunda, praeteriens ab sole visitationem facit tenuem extremae rotundationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat, ea est inluminata.

然而,萨摩斯的数学家阿里斯塔克是如何以卓越的才智在其学说中留下关于同一问题的变化理论的,我将予以阐明。因为月亮并不拥有自身固有的光芒,而是如同镜子一般从太阳的冲击中汲取光辉,这并非不为人所知。因为在七大星辰中,月亮在运行中巡历着距离大地最近、因而也是最小的轨道。因此,在每个月越过太阳前的一天里,它潜伏在太阳的轮盘与光线之下而隐曜不显。当它与太阳同度时,被称为新月。而在被算作第二日的次日,它越过太阳并显现出其最外轮廓的微细形态。当它离开太阳三日的距离时,它便渐盈并受到更多照耀。每天退离,当抵达第七日时,与西沉的太阳相距约半个天空的区域,它展现出一半的光芒,朝向太阳的那一部分被照亮。

§9.2.4

​Quarto autem decumo die, cum in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum spatium mundi distans consistit contra et impetu solis totius orbis in se recipit splendorem. septumo decumo die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem.3 vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum faciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub radios solis, et ita menstruas perficit rationes. Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam.

在第十四日,当它在整个宇宙的直径距离上与太阳相对时,便圆满盈满并在太阳位于西方时升起,这是因为隔着宇宙的全部空间相对而立,从而从太阳的冲击中将整个圆盘的光辉收纳于自身。在第十七日太阳升起时,月亮已沉降于西方。在第二十二日太阳升起时,月亮大约占据天空的中央区域,朝向太阳的部分明亮,其余部分昏暗。同样通过每日运行,大约在第二十八日潜入太阳光线之下,从而完成了每月的推算。 现在,我将讲述太阳在每个月里巡历星座时如何增加和减少日与时辰的长度。

语法注3 条
  1. 9.2.1ea vocata ab solis orbi superiora spectent

    短语 ea vocata 为中性复数,指代前文球体上发光的部分(candentia),并作为虚拟式动词 spectent 的主语。虽然在语法上也可以设想将其视作指代月亮(luna)的夺格独立结构,但从后文 inferiorem partem eius(“它的下半部分”)形成的对比来看,将其理解为朝向上方的“发光部分”最为顺畅。orbi 是夺格词尾为 -i 的形式(等同于 orbe)。

  2. 9.2.2oppido quam tenui linea

    短语 oppido quam 是源自古风及通俗拉丁语的强意惯用表达,副词 oppido(“极其、非常”)加上 quam 用以强化形容词或副词(相当于 sane quam 或 valde quam)。在此修饰 tenui linea,意为“以极其纤细的线条”。

  3. 9.2.4pressa est ad occidentem

    此处使用 premo 的被动态完成时(或作形容词性分词),字面意义为“被压向西方/沉向西方”,描述日出时刻月球已接近西边地平线即将西沉的天文方位。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.2.1-9.2.4