← 维特鲁威

建筑十书

§9.1.7-9.1.11

五大行星的运行周期、留与逆行原理

维特鲁威详述了水星、金星以及火星、木星、土星的运行周期、留与逆行调整机制,并基于阳光普照宇宙的事实,驳斥了外行星在三分相停滞是因黑暗阻碍所致的学说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.1.7

​Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnumquam plures dies in uno signo commorantur, alias celerius ingrediuntur in alterum signum. itaque quod non aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum cursum. ita efficitur, uti, quod demorentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam circumitionem.

这一点从金星的运行中最能为人所认知,因为当它跟随太阳时,便在日落之后显现于天空,极其明亮地闪烁,被称为昏星;而在其他时期,它领先于太阳前行并在破晓前升起,被称为晨星。由于这个原因,它们有时会在某一个星座内停留较多天数,而在其他时候则更快地进入另一个星座。因此,尽管它们在各个星座中所度过的天数并不相等,但它们会以更快的行程跨步疾驰,将此前延误的时间补足,从而完成正规的轨道。如此造成的结果是:尽管它们在若干星座中被耽搁,但当它们摆脱延误的必然约束时,依然能迅速赶上正常的旋转周期。

§9.1.8

​Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.

水星在宇宙中的行径则是这样飞掠的:它穿行于各星座的区间,在第三百六十天抵达它在上一次旋转中起步运行的那个星座;它的运行轨迹被调节得十分均衡,以至于在各个星座中所占的天数比例约为三十天。

§9.1.9

​Veneris autem, cum est liberata ab inpeditione radiorum solis, XXX diebus percurrit signi spatium. quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur,1 cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.

金星在摆脱太阳光线的阻碍之后,则用三十天的时间穿过一个星座的区间。它在各个星座中不足四十天所欠缺的数额,在形成留时,通过停留在一个星座内而将这笔总数补齐。因此,它在第四百八十五天测量完毕天球中的整个周天后,重新进入它此前开始启程的那个星座。

§9.1.10

​Martis vero circiter sexcentesimo octogensimo tertio siderum spatia pervagando pervenit eo, ex quo initium faciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri rationem. Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi versationem, circiter CCCLX diebus singula signa permetitur, et consistit post annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum, in quo ante XII annos fuerat. Saturni vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et circiter diebus CLX, in quo ante tricensimo fuerat anno, in id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior videtur esse.

火星巡历群星的区间,大约在第六百八十三天抵达它此前起步运行的地点;在那些它行进得较快的星座中,它通过驻留来填补天数的总额。木星则逆着宇宙的旋转以较为平缓的步履攀升,大约用三百六十天巡历各个星座,在十一年又三百一十三天之后停驻,并回到它十二年前所在的那个星座。土星以二十九个月又几天的时间穿过一个星座的区间,在第二十九年又大约一百六十天时,回归到它三十年前所在的星座;正因如此,它距离宇宙的最边缘越近,所穿行的轮圈轨道就越大,因而显得越慢。

§9.1.11

​Ei autem, qui supra solis iter circinationes peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit,2 tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur, doneque sol de eo trigono in aliud signum transitionem fecerit. id autem nonnullis sic fieri placet, quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis morationibus inpedire. nobis vero id non videtur. solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum faciant eae stellae regressus et morationes. ergo si tantis intervallis nostra species potest id animadvertere, quid ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?3

至于那些在太阳轨道之上完成运转的行星,尤其是当它们与太阳所进入的星座形成三分相时,便不再向前推进,而是逆行并停滞不前,直到太阳从那一三分相转换到另一个星座为止。有些人乐于认为此事是这样发生的,因为他们说:当太阳以某种间距离得较远时,会因幽暗造成的延误而阻碍那些在缺乏光明的路途上穿行于诸星之间的星辰。然而在我们看来却并非如此。因为太阳的光芒明澈而广布,在整个宇宙中没有任何幽暗遮蔽,以至于在那些行星逆行和延搁时,即便在我们看来也是显而易见的。因此,如果我们的目光在如此巨大的距离之外尚能觉察到这一点,我们为何要断定幽暗会阻挡星辰的神性与光辉呢?

语法注3 条
  1. 9.1.9quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur

    quod 是内含先行词的关系代词(相当于 id quod),先行指示了主句宾语 eam summam numeri 的内容,意为“在各星座中不足四十天所遭受/欠缺的部分”。minus 与 patitur 结合,表示少于四十天的差额。

  2. 9.1.11in trigono fuerint, quod is inierit

    in trigono 是天文学术语,指行星之间处于正三角形位置(三分相,即120度角)。关系代词 quod 的先行词为 trigonum,is(太阳)为从属句主语,意指“太阳所进入的那一正三角形构型(的一个顶点)”。

  3. 9.1.11quid ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?

    此句为修辞性反问句。quid 为表示原因的副词性宾格(“何以/凭何”)。divinitatibus splendoribusque astrorum 是受动词不定式 obici(阻挡/横加阻碍)支配的间接宾语与格。紧接着前文“人类尚能跨越巨距觉察”的前提,反诘幽暗根本不可能阻挡天体的神性与光华。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.1.7-9.1.11