- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.pr.1-8.pr.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者回顾了古代自然哲学家关于基本元素的学说,特别强调水对于一切生命存续不可或缺的功用,并提出将在第八卷中论述寻水、水质特性、引水法及水质检验法。
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse,1 et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.2 Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmos aliique physici et philosophi haec principia esse quattuor proposuerunt: aerem, ignem, terram, aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
在七贤之中,米利都的泰勒斯声称水是万物的始基,赫拉克利特认为是火,拜火教的祭司们认为是水与火;而阿那克萨哥拉的弟子欧里庇得斯——雅典人称之为“舞台上的哲学家”——则声称是气与土,并认为大地因受孕于天降的甘霖而怀胎,生出了世界上各人类族群与一切动物的幼雏,且凡由大地所生之物,在迫于时间的必然性而分解时,复归于同一大地;而凡自气而生者,亦复归于天界,并不遭受毁灭,而在分解改变之后,重新落入此前所具有的本性之中。然而毕达哥拉斯、恩培多克勒、埃庇卡尔摩斯以及其他自然学家和哲学家则提出,这些始基共有四个:气、火、土、水,而它们之间的相互联结,依其种类的差异通过自然的塑形而产生出各种性质。
Animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri. namque corpora sine spiritus redundantia non possunt habere vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et remissiones continenter. caloris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non erit spiritus animalis neque erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis temperaturam. item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
事实上,我们注意到,不仅受生之物是由这些始基所孕育,而且万物若无它们的作用,便既不能得到滋养,也不能生长和存续。因为若无气息的丰足充盈,除非吸入的气随其增长而持续地产生起伏与收放,肉体便不能具有生命。如果体内缺乏适度的热量配比,就不会有动物的生息,也不会有挺拔稳健的身躯,食物的效力也无法获得消化所需的温热调和。同样,如果身体的肢体得不到大地之食的滋养,便会衰竭,从而为大地始基的混和所离弃。
Animalia vero si fuerint sine umoris potestate, exsanguinata et exsucata interarescent. igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.3 itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat. apparatus autem ad auxilia caloris solis impetus et ignis inventus tutiorem efficit vitam. item terrenus fructus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus alit et nutrit animales pascendo continenter. aqua vero non solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, gratas, quod est gratuita, praestat utilitates.
此外,动物若失去了湿气的力量,就会因贫血与枯竭而枯萎消亡。因此,神圣的理智对于人类真正必需之物,并未使其变得难求且昂贵,如珍珠、黄金、白银及其他肉体和自然皆不渴望的事物;相反,凡无之则凡人生命不能安全者,皆已散布充溢于整个世界,唾手可得。于是,在这些事物中,身体若偶然欠缺了某种气息,被指派用于复原的气便将其补足。而作为对热的援助,太阳的运动与火的发现使生命更加稳妥。同样,大地所出产的食粮以丰裕之资超越所需,通过不断喂养而抚育并滋养生灵。而水不仅提供饮用,更在使用中满足无限的需要,且因其免费而带来令人愉悦的功用。
Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere. itaque cum hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati. Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam in prioribus septem voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum ante probetur, scribere.4
正因如此,那些依埃及人习俗执掌祭司之职的人,也表明万物皆由液体的力量构成。是以,当盛于水罐中的水以纯洁的虔敬被送往神庙与殿堂时,他们便伏身于地,双手伸向天空,为这一发现而向神圣的仁慈致谢。 因此,既然自然学家、哲学家以及祭司们都判定万物由水的力量构成,我认为,由于在之前的七卷中已经阐述了建筑的原理,便应当在这一卷中论述寻水的方法、水依不同地域特性所具有的效能、应当以何种方式引水,以及事先应当如何检验水质。
- 8.pr.1eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse
承接前文主要动词 est professus 的宾格加不定式结构(间接引语)。阴性单数宾格代词 eam 指代前面的 terram,作不定式 procreavisse 的逻辑主语。名词 fetus 为第四变格复数宾格,作 procreavisse 的直接宾语。
- 8.pr.1dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem
倒装/离隔构词(hyperbaton):关系从句 in qua ante fuerant 嵌入在介词短语 in eam... proprietatem 内部,先行词 proprietatem 置于关系从句之后。此外,mutata 并非主格,而是中性复数宾格分词,与其逻辑主语(即前文的 quaeque de aere nascerentur)保持一致。
- 8.pr.3sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum
关系从句 sine quibus 的先行词(中性复数代词 ea)被省略,作为主句动词 effudit 的直接宾语。短语 ad manum parata(“触手可及地准备好的”)以谓语性修饰语的形式与被省略的宾语保持一致。
- 8.pr.4in hoc oportere de inventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum ante probetur, scribere
由主动词 putavi 引出的宾格加不定式结构,以 oportere scribere 为核心句干。in hoc 代指 in hoc volumine(“在这一卷中”)。动词 scribere 的修饰成分包括介词短语 de inventionibus aquae 以及由 -que 和 et 并列连接的三个间接疑问从句(quasque habeat... virtutes、quibusque rationibus ducatur 和 quemadmodum ante probetur)。
