← 维特鲁威

建筑十书

§8.1.1-8.1.3

地下水源的探寻方法与土壤及植物指征

阐明水之不可或缺后,作者详述了日出前面伏于地观察水汽的寻水方法、不同地质土壤中水质与水量的特征,以及预示水源存在的自生植物指征。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.1.1

​Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad delectationes et ad usum cotidianum. Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et fluentes. sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda. quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes,1 antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones; sic enim non errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit.2 tunc, in quibus locis videbuntur umores concrispantes et in aera surgentes, ibi fodiatur; non enim in sicco loco hoc potest signum fieri.

因为水无论是对于生命、享乐还是日常使用,都是极其必需的。 如果泉水源自地表且自然涌流,获取它便更为容易。但若水并不流出,就必须在地下寻找源头并加以汇集。检验这些源头的方法如下:在应当探寻的地方,在日出之前面孔朝下伏卧于地,将下巴放置并支撑在地面上,放眼眺望那一带地区;因为这样一来,只要下巴不动,视线就不会高出应有的范围,而能以固定的界线在视野范围内标定出水平高度。届时,在看见湿气卷曲升腾入空中的地方,便可在那里开挖;因为这种迹象绝不可能发生在干燥的地方。

§8.1.2

​Item animadvertendum est quaerentibus aquam, quo genere sint loca; certa enim sunt, in quibus nascitur. in creta tenuis et exilis et non alta est copia; ea erit non optimo sapore. item sabulone soluto tenuis, sed inferioris loci invenietur; ea erit limosa et insuavis. terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt; haec habent optimum saporem. glarea vero mediocres et non certae venae reperiuntur; hae quoque sunt egregia suavitate. item sabulone masculo harenaque carbunculo certiores et stabiliores sunt copiae; eaeque sunt bono sapore. rubro saxo et bonae et copiosae, si non per intervenia dilabantur et liquescant. sub radicibus autem montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores; eaeque frigidiores sunt et salubriores. campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves,3 nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.

同样,寻水者必须注意该地属于何种地质;因为产生水的土壤是有明确规律的。在粘土中,水量单薄微弱且埋藏不深,其味道并非最佳。在松散的砂砾土中,水量同样单薄,但可在更深的地方发现;此水混浊多泥,令人不适。然而在黑土中,能发现细微的渗出物与水滴,它们汇集自冬季的风雨,沉淀在致密坚固的地层中;这些水味道极佳。在碎石地中,虽能发现中等且不稳定的水脉,但它们也具有非凡的甘美。同样,在坚硬的雄砂与暗赤砂中,水量更为可靠和持久,其味道亦佳。在红石中,若水不从裂缝中逸散流失,则水既好又丰沛。而在山脚下及燧石岩层中,水则更为丰富充盈;且这些水更为清凉,有益健康。然而平原泉水多咸涩、沉重、微温、不甘美,除非是从山峦地底潜流而出、喷涌至平原中央,并在那里受树荫庇蔽之水,方能保持山泉般的甘醇。

§8.1.3

​Signa autem, quibus terrarum generibus supra scriptum est, ea invenientur nascentia:4 tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore. solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem. quibus non est credendum, sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur, non sata, sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda.

至于在上述各类土壤中,能作为寻水迹象而被发现生长的植物有:细细的灯心草、野柳、赤杨、牡荆、芦苇、常春藤以及其他此类若无水分便不能自然生长的植物。然而,这些植物也常常生长在洼地之中,由于洼地比周围地块低陷,在冬季接纳了雨水和田野的径流,并因其容量而能更长久地保持湿润。这些不可轻信;只有在并非洼地的地区和土壤中,这些迹象不是人工播种、而是自然生成的,才应当在那里探寻水源。

语法注4 条
  1. 8.1.1procumbatur in dentes

    成语表达,意为“面孔朝下倒伏/俯卧”(字面为“扑倒在牙齿上”)。它与后文的独立夺格“mento conlocato et fulto”(下巴放置并支撑在地上)相配合,指使视线紧贴地面保持水平的观察姿势。

  2. 8.1.1libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit

    主语为前文的“visus”(视线)。“libratam altitudinem”指“经水准校平的高度”,“certa finitione”是表方式或手段的夺格,意为“带有确定的界限”。此句说明通过固定下巴,使视线不致上扬漂移,从而能在水平面上准确辨识升腾的水汽。

  3. 8.1.2campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves

    “campestribus fontibus”是表示处所的夺格(“在平原的泉水中”)或表示关涉的与格。与阴性复数谓语形容词(salsae, graves, tepidae, non suaves)相匹配的主语省略了前文出现的“copiae”(水储量)或“aquae”(水)。

  4. 8.1.3Signa autem, quibus terrarum generibus supra scriptum est, ea invenientur nascentia

    前置提引的修辞结构。句首的“Signa”被后文的代词“ea”所复指(“Signa... ea invenientur nascentia”)。关系从句“quibus terrarum generibus supra scriptum est”意为“在上述写及的各土壤类型中”,随后以同格成分列出具体的指示性植物名称。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.1.1-8.1.3