← 维特鲁威

建筑十书

§7.14.1-7.14.3

植物代用颜料的调配与第七卷结语

维特鲁威记述了利用植物与花卉调配人造颜料(仿制赭石、贝紫、石绿及靛蓝)的方法,并总结了论述建筑装饰与色彩的第七卷,预告下一卷关于寻水与引水的主题。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.14.1

​Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. itaque tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt in linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes efficiunt silis attici colorem.

通过用茜草根和腓尼基红染制白垩土,也可以制成紫色系色彩,同样地,从花卉中也可以制成其他色彩。因此,抹灰工匠在想要模仿阿提卡赭石时,将干燥的紫罗兰与水一同放入器皿中,置于火上煮沸;随后,待其温度适宜时,倒入亚麻布中,继而用双手挤压,将紫罗兰着色的水盛入研钵中,再向其中倒入白垩土并研磨,便制成了阿提卡赭石的颜色。

§7.14.2

​Eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegantem. item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;1 haec autem infectiva appellatur. item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Graeci ἰσάτιν appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.

依同样的方法,将越橘浸润并与牛奶混合,便可制成高雅的紫色。同样,那些因价格昂贵而无法使用石绿的人,便用被称为luteum的植物对群青进行染色,从而使用极其鲜艳的绿色;而这被称为infectiva。同样,由于缺少靛蓝颜料,他们用希腊人称为isatis的菘蓝对塞利努斯白垩土或环形白垩土进行染色,以此仿制出靛蓝色。

§7.14.3

​Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi. itaque omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae;2 insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.

应当凭借何种方法与材料使布局获得坚固性,以何种方式制作出得体的壁画,以及所有颜料自身具有怎样的性能,凡我所能记及的,皆已在此卷中详加叙述。因此,建筑物的一切完工形态应当具备何种合理的理论依据,已在七卷中终结;在下一卷中,我将阐明倘若某些地方没有水,当如何寻获水,以何种方法引水,以及当以何种手段检验它是否健康宜用。

语法注2 条
  1. 7.14.2utuntur viridissimum colorem

    在古典拉丁语规范中,异相动词utor通常支配夺格(viridissimo colore);然而此处直接支配了宾格宾语(viridissimum colorem)。这种及物动词式的用法见于早期拉丁语、口语及技术文献中,是维特鲁威文体中频繁出现的特征之一。

  2. 7.14.3omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae

    主句的主语 omnes aedificationum perfectiones 被提前置于从属的间接疑问从句 quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis 之前,构成了先行预取结构(prolepsis)。逻辑语序上表达的是:关于建筑物的所有完工步骤应当具备何种合理的理论体系,已经在七卷之中叙述完毕。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.14.1-7.14.3