← 维特鲁威

建筑十书

§8.3.6-8.3.10

具有特殊功效与危害的水质及石化泉

作者论述了各地的奇特水质,阐述了含杂质的水与疗愈特定病症的水、分流为甘泉与咸水的河流、涌出油脂或沥青的泉水,以及能使物体石化或沉积石质硬壳用作篱笆的水及其自然成因。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.3.6

​Aquae autem species est, quae cum habeat non satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo,1 colore similis vitri purpurei.2 haec maxime considerantur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo propter eam causam, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita vitant eorum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod omnino aliud genus aquae non reperitur, nisi quod Cibdeli habeant;3 itaque in ea civitate aut omnes aut maxima parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso flumen est nomine Cydnos, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore.

此外,还有一种水,由于含有不够明澈的杂质,其本身宛如浮花般漂在水面上,色泽类似于紫色的玻璃。这种情况在雅典尤为引人瞩目。因为在那里,从这类地方和泉源引出喷泉至城区和比雷埃夫斯港,由于这个缘故,无人从那里饮水,而是用于沐浴和其余用途,他们则从井中汲水饮用,以此避开这些水的害处。在特罗曾,这一危害无法避免,因为除了被称为基布德利的泉水之外,根本找不到任何其他种类的水;因此在那个城邦中,所有人或绝大部分人的脚都有疾患。然而在基利家的塔尔苏斯城,有一条名叫库德诺斯的河流,痛风患者将其双腿浸泡其中便能缓解疼痛。

§8.3.7

​Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a fonte cum est progressum, dividitur in duas partes; quae pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina et lacus, qui per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.

亦有许多其他种类,各自具备其独特性质,例如西西里有一条名为希梅拉斯的河流,当它从泉源流出后,便分成两股;流向伊特鲁里亚方向的那一股,因穿过大地甘美的汁液,具有无尽的甘甜,而另一股穿过采掘食盐的土地,便带有咸味。同样,在帕赖托尼乌姆、通往阿蒙的道路上,以及埃及方向的卡西乌姆,都有沼泽湖泊,它们如此咸涩,以至于水面上结成了冻结的盐块。此外,在许多其他地方也有泉水、河流和湖泊,它们穿过岩盐矿,必然被赋予了咸味。

§8.3.8

​Alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae, flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab ipsa aqua unguntur. similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti scobe citreo; quo oleo etiam pecora solent ungere. Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. Babylone lacus amplissima magnitudine, qui λίμνη ἀσφάλτιτις appellatur, habet supra natans liquidum bitumen; quo bitumine et latere testaceo structum murum Samiramis circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.

另有一些泉水穿过大地肥沃的油质矿脉流淌,喷涌而出时带着油脂,正如同基利家的城镇索利的利帕里斯河,在其中游泳或沐浴的人会直接被水附上油脂。同样,埃塞俄比亚有一个湖泊,能使在其中游泳的人身上沾满油;印度亦有一处,在晴朗的天空下释放出大量的油;迦太基亦有一口泉水,上面漂浮着油脂,气味宛如香橼木屑,人们通常也用这种油涂抹牲畜。在扎昆托斯以及底拉希乌姆和阿波罗尼亚周围,有若干泉水与水一同喷吐出大量的沥青。在巴比伦有一座极广阔的湖泊,被称为沥青湖,上面漂浮着流动的沥青;塞米拉米斯便曾用这种沥青和烧砖建造了环绕巴比伦的城墙。同样,叙利亚的约帕和游牧民的阿拉伯地区有巨大无比的湖泊,能释出巨量的沥青,被居住在周围的人们争相掠取。

§8.3.9

​Id autem non est mirandum; nam crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri. cum ergo per bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen. etiamque est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprietate.

然而这并不足为奇;因为那里有密集的硬沥青采石场。因此,当水流冲破沥青质土地时,便随身带出沥青,而一旦涌出地面之外,便自行分离,从而将沥青从自身排斥开来。此外,在卡帕多细亚位于马扎卡与蒂亚纳之间的路途上,有一片广阔的湖泊,若将芦苇或其它材质的一部分浸入其中并在次日取出,取出的那一部分将被发现化为石头,而留在水外的部分则依旧保持其原有的特性。

§8.3.10

​Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum crusta lapidea. ita quotannis dextra ac sinistra margines ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his crustis in agris saepta. hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod in îs locis et ea terra, quibus nascitur, sucus subest coaguli naturae similis; deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.

以同样的方式,弗里吉亚的希拉波利斯沸涌出大量的温水,人们挖掘沟渠将它们引入花园和葡萄园周围;而这水经过一年之后便化为石质的硬壳。因此他们每年在左右两侧用泥土筑起堤缘来引导它,并在田野中用这些硬壳筑成篱笆。然而这之所以自然发生,似乎是因为在它发源的那些地方和土地中,地下含有一种性质类似于凝乳剂的汁液;随后,当混合的力量通过泉眼涌出地表之外时,便受太阳与空气的热力所迫而发生凝结,正如在盐田的结晶池中所见到的那样。

语法注3 条
  1. 8.3.6quae cum habeat non satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo

    在由关系代词 quae 引导的从句中,cum habeat 的宾语未明确写出,使得阴性复数宾格形容词 non satis perlucidas 缺少被修饰的名词。此处可补出上文语境所含蓄的词(如 particulas 或 faeces,意为“因含有不够清澈的杂质/颗粒”),亦可参考传抄异读(如 non satis perlucida est)将其理解为对水质浑浊的描述。各译文均采取补出被修饰宾语的解法。

  2. 8.3.6colore similis vitri purpurei

    形容词 similis 既可支配与格,亦常支配属格;此处 vitri purpurei 作属格依附于 similis,表示外观或性质上的类似。夺格 colore 则作为表范围或方面的夺格(“在颜色方面”)。

  3. 8.3.6nisi quod Cibdeli habeant

    短语 nisi quod 起连词作用,意为“除……之外”。Cibdeli 被理解为源自希腊语形容词 kibdelos(杂质多的、劣质的)的专有名词,指特罗曾当地的泉水或水源名称,作 habeant 的主语(即“除了基布德利泉所具有的之外”),用以说明缺乏其他可用水源。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.3.6-8.3.10