← 维特鲁威

建筑十书

§8.3.11-8.3.16

土壤特质的影响与致死性毒泉

维特鲁威阐述了土壤特质对水质、农作物及牲畜毛色的多样影响,并记述了泰拉奇纳之泉与斯堤克斯水等致命毒泉的诸事例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.3.11

​Item sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut in Ponto est flumen Hypanis. is a capite profluit circiter milia XL sapore dulcissimo; deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus.1 is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram, ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaracam fodiunt, ea aqua manando perficitur amara.

同样,亦有从大地苦涩的汁液中涌出的极苦之泉,正如同本都的许帕尼斯河。它从源头流出约四十英里,滋味极其甘美;随后,当流至距离河口一百六十英里的地方时,有一股极小的细泉汇入其中。当它流入该河时,便使如此浩大的河水变为苦涩,这是由于那股水流穿过开采雄黄的那类土壤与矿脉,因而被化为苦涩之故。

§8.3.12

​Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus omnium sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque procreari. quae non aliter possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui in fructus saporem.2

这些由于大地的特异性而形成相异的风味,正如同在果实中也见到的那样。因为若非树木、葡萄藤或其他作物的根部从大地的特异性中汲取汁液来结出果实,那么在所有地方和区域,一切事物的风味都将是同一种类。然而我们注意到,在莱斯博斯岛出产初榨葡萄酒,在迈奥尼亚出产焦土葡萄酒,在吕底亚出产特摩洛斯葡萄酒,在西西里出产马麦尔丁酒,在坎帕尼亚出产法勒农酒,在泰拉奇纳与芬迪出产凯库布姆酒,并在其余诸多地方孕育出无数种类的葡萄酒及其卓越品质。这些事情若非由于大地的水分带着其特有的滋味注入根部,滋养了枝干,并穿过枝干上升至顶端,将该地和该品种所特有的风味倾注于果实之中,是绝不可能发生的。

§8.3.13

​Quodsi terra generibus umorum non esset dissimilis et disparata, non tantum in Syria et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis darent bacas, nec murrae glaebulae, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere omnia procrearentur. has autem varietates terrae umoris qualitatis regionibus et locis inclinatio mundi et solis impetus propius aut longius cursum faciendo tales efficit. nec solum in his rebus, sed etiam in pecoribus et armentis haec non ita similiter efficerentur, nisi proprietates singularum terrarum umorum in regionibus ad solis potestatem temperarentur.

如果大地在水分的种类上并非各不相同、千差万别,那么不会只在叙利亚和阿拉伯的芦苇、灯心草和所有草木中蕴含香气,也不会有乳香树,不会结出胡椒粒,不会有没药块,也不会在昔兰尼的茴草中生长出阿魏,而是在大地所有区域中,一切事物都将以同样的方式繁衍。然而,天球的倾斜以及太阳运行轨道的或近或远,使得大地的水分性质在各个区域和地点产生出这般差异。不仅在这些植物上,而且在牛羊牲畜中,若非各个土地水分的特质在各区域内根据太阳的权能受到调节,也绝不会同样产生这样的结果。

§8.3.14

​Sunt enim Boeotiae flumina Cephisos et Melas, Lucanis Crathis, Troia Xanthus inque agris Clazomeniorum et Erythraeorum et Laodicensium fontes. ad ea flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore. ita proprietas liquoris, cum inît in corpus, proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem. igitur quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.

事实上,玻俄提亚有刻菲索斯河与墨拉斯河,卢卡尼亚有克拉提斯河,特洛伊有克珊托斯河,而在克拉佐墨奈、厄律特赖与老底嘉的田野中亦有泉水。当牛羊在一年中各自的时节准备受孕产仔时,便在这段期间每天被驱赶至这些河流处饮水;由此,尽管它们本是白色的,在某些地方生出的后代却是灰褐色的,在另一些地方是暗褐色的,在其余地方则是乌鸦般漆黑的颜色。因此,水流的特质在进入体内后,便繁衍出浸染了各自所属种类属性的后代。因此,由于在特洛伊平原紧邻河流之处出生的牛群是微红色的,羊群是灰褐色的,据说伊利昂人正是因此将那条河命名为克珊托斯。

§8.3.15

​Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes, vita privabantur;3 quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur. et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui biberint, moriuntur, sed etiam qui laverint. item in Thessalia fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum propius accedit; ad quem fontem proxime est arbor florens purpureo colore.

此外,亦发现了致死的水源,它们穿过大地有害的汁液,将剧毒的力量摄入自身,正如相传泰拉奇纳曾有一处被称为涅普顿的泉水,误饮此水的人皆丧命;据说古人因此将它堵塞。在色雷斯的克罗布苏斯有一座湖泊,不仅饮其水者必死,沐浴其中者亦亡。同样在色萨利有一股流动的泉水,任何牲畜都不饮用,任何野兽都不靠近;紧邻该泉处有一棵盛开着紫色花朵的树。

§8.3.16

​Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides,4 dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere. item est in Arcadia Nonacris nominata terrae regio, quae habet in montibus ex saxo stillantes frigidissimos umores. haec autem aqua *Στυγός ὕδωρ nominatur, quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et dissipatur. conservare autem eam et continere nihil aliud potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum.

同样,在马其顿安葬欧里庇得斯的地方,从纪念碑左右两侧流来的两股溪流汇合成一条,在其中一股溪流旁,旅人们因其水质优良而惯常倚卧就餐,但在纪念碑另一侧的溪流,却无人敢于靠近,因为据说它含有致死之水。同样,在阿卡迪亚有一个名叫诺纳克里斯的地域,其山中有着从岩石滴沥而下的极冷水分。这水被称为“斯堤克斯之水”,无论银器、铜器还是铁器都无法承受它,皆会崩裂破碎。除了骡蹄之外,没有任何器物能够保存并容纳它;相传安提帕特正是用骡蹄装盛此水,通过其子约拉送往亚历山大所在的行省,并且国王正是被他以此水杀害的。

语法注4 条
  1. 8.3.11oppido quam parvulus

    短语 oppido quam 是一种口语化的习惯性强调表达(意为“极其”、“异乎寻常地”),副词 oppido 与连词 quam 连用以加强程度,在此修饰含有指小后缀的形容词 parvulus,意为“极小的”。

  2. 8.3.12quae non aliter possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui in fructus saporem

    该句的主干为 quae non aliter possunt fieri, nisi... enutrit..., profundat。在条件从句 nisi 内部,先嵌入了时间虚拟式从句 cum... sit infusus;随后 enutrit 作谓语动词,带出关系从句 per quam egrediens ad cacumen profundat,其中 profundat 采用虚拟式表示结果或特征。

  3. 8.3.15ex quo qui biberant inprudentes, vita privabantur

    在关系短语 ex quo 之后,qui biberant inprudentes 作为无先行词的关系从句(实质上充当名词性主语,意为“不知情而饮水的人们”),担任被动动词 privabantur 的主语。

  4. 8.3.16quo loci sepultus est Euripides

    地点关系副词 quo 与部分属格 loci 连用(相当于 in eo loco ubi),为固定成语表达,意为“在欧里庇得斯被安葬的地方”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.3.11-8.3.16