← 维特鲁威

建筑十书

§8.3.1-8.3.5

温泉与冷泉的成因及其矿物性质与功害

作者解释了味美甘甜的温泉与异味冷泉的成因,借助带盖青铜锅的比喻说明狭窄水脉中泉水喷涌沸腾的水力原理,并论述了各类矿泉的药用功效与矿毒危害。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.3.1

​Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est suavis, uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur.1 haec autem ab natura perficiuntur his rationibus. cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra se; item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in îs locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.

然而,也有若干温泉流出品味极佳的水,在饮用时如此甘美,以至于既不令人怀念卡墨奈的泉水,也不令人怀念马尔基亚喷涌的甘泉。这些水是由自然通过如下原理造就的:当火在地下深处由明矾、沥青或硫磺激发时,便以其炽热使位于其上方的大地变得白热;同样,它将炽热的蒸汽散发至上方区域,因此,若在那些上方的地方生有任何甘泉,它们触及这股蒸汽便在水脉之间沸腾,从而以不受损的滋味流淌出来。

§8.3.2

​Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus. hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore2 validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti, sed grumis aut saxis continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos.

亦有气味与味道不佳的冷泉,它们发源于下方深处,穿过燃烧的区域,并由此在大地中经过漫长的距离奔流而冷却,以被败坏的味道、气味和色泽涌至地面之上,正如同提布尔大道上的阿尔布拉河,以及阿尔代亚境内具有相同气味被称为硫磺泉的冷泉,与其他类似的地方一样。然而,尽管它们是冷的,但在外观上看起来却像在沸腾,这是因为当它们深坠入炽热之地时,由于水与火彼此剧烈撞击引发猛烈的轰鸣,它们在自身内部接纳了强劲的气流,从而在风力的迫使下鼓胀起来,频繁地冒泡涌出泉口。在这些泉水中,凡未敞开而是被土丘或岩石拘禁者,便在气流的剧烈作用下穿过狭窄的水脉被推挤至土丘的最高峰顶。

§8.3.3

​Itaque qui putant se altitudine, qua sunt grumi, capita fontium posse habere, cum aperiunt fossuras latius, decipiuntur. namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens e tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit: ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus,3 simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.

因此,那些以为在土丘所在的高度便可获取泉源的人,当他们把沟槽开得更宽时,便受到了欺骗。因为正如一只青铜器皿,并未盛满至边缘,而是盛有相当于其容量三分之二的水,并在上面放置了盖子,当受到火的剧烈温热触碰时,迫使水被彻底加热,而水由于其天然的疏松孔隙在自身中承受了热量的强烈膨胀,不仅充满了器皿,而且借由气流顶起盖子并膨胀外溢,然而一旦揭去盖子将膨胀之气散入敞开的空气中,它便再次回落至原位;以同样的方式,那些泉源在受到狭窄地形压缩时,涌动的水之气流在顶端奔腾,而一旦被敞开得更宽,气流穿过液体能力的疏松孔隙逸散消失,它们便沉降下来并复归至原有的水准高度。

§8.3.4

​Omnis autem aqua calida ideo est medicamentosa, quod in pravis rebus percocta aliam virtutem recipit ad usum. namque sulphurosi fontes nervorum labores reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e corporibus umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem. bituminosi autem interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi.

然而,一切温水之所以具有药效,是因为在恶劣物质中被彻底熬煮后,获得了供人使用的另一种效能。盖因硫磺泉通过彻底加热并以热力灼尽体内有害的湿气,从而使筋络的疲惫得以复原。而明矾泉当接纳了因瘫痪或某种烈性疾病而松弛的身体肢体时,通过敞开的脉络温煦寒气,以热的反向力量使其复苏,并由此持续复归于肢体昔日的康健状态。至于沥青泉,则通常借由饮用净化体内积弊以疗愈身体内部的疾患。

§8.3.5

​Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores. ubi vero aurum, argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi, sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando. igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.

此外,还有一种硝质的冷水,如在平纳·韦斯蒂纳、库蒂利亚及其他类似地方,这种水通过饮用进行排毒,并穿过肠道,甚至能消减瘰疬的肿块。但在开采金、银、铁、铜、铅以及其余类似矿物之处,虽发现泉源充沛,但这些泉水却极具危害。因为正如温水含有硫磺、明矾、沥青一样,它们含有渣滓,当通过饮用进入人体并渗透血管触及筋络与关节时,便通过使之胀大而令其硬化。因此,筋络因胀满而缩短,从而使人变得或是神经抽搐或是罹患痛风,这正是因为其血管的孔隙被最坚硬、致密且僵硬的物质所浸染。

语法注3 条
  1. 8.3.1uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur

    由 uti 引导并带有现在时虚拟式 desideretur 的结果从句,与主句中的 ita ... suavis 相应。fontalis ab Camenis 与 Marcia saliens 均为省略了 aqua 的名词化表达,分别指罗马著名的卡墨奈圣泉之水与马尔基亚引水渠之甘泉。

  2. 8.3.2umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore

    umore et igni inter se congruentibus 为独立夺格结构。紧随其后的 offensa 为第一变格法名词 offensa(碰撞、冲击)的夺格形式,与 vehementi fragore(伴随剧烈的轰鸣)构成修饰 validos recipiunt in se spiritus 的原因或方式夺格。

  3. 8.3.3spiritus aquae bullitus

    动词 ruunt 的主语核心句结构。bullitus 为第四变格法名词 bullitus(冒泡、沸腾)的单数属格,与 aquae 结合表示“翻滚沸腾之水的气流”,作为 ruunt 的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.3.1-8.3.5