- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.3.17-8.3.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威记述了具有毒性或溶解结石特性的酸性泉水,以食醋溶解矿物的实验为例加以说明,并记载了致人沉醉、引起甲状腺肿或令人戒酒的各种奇泉及镌刻在旁的希腊文题诗。
Item Alpibus in Cottii regno est aqua, ex qua qui gustant, statim concidunt. agro autem Falisco via Campana in campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia apparent. Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
同样,在阿尔卑斯山脉科提乌斯的王国中有一种水,尝过它的人会立刻倒毙。而在法利斯库斯地区的坎帕尼亚大道旁、科尔内图姆平原上有一片树林,泉水自其中涌出,在那里可以看到散落的鸟类、蜥蜴及其他爬行动物的白骨。 同样,亦有一些呈酸性的泉水矿脉,如在吕恩克斯提斯、意大利的韦利努斯、坎帕尼亚的泰阿努姆以及其他许多地方,它们具有这种功效,即通过饮用能够消散人体膀胱中生成的结石。
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt.1 quare autem discutiantur ex acidis eae res, sic possumus animadvertere. ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur. item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
而此事之所以合乎自然地发生,其原因似乎在于:在那类土地之下蕴藏着辛烈而酸涩的汁液,涌出的泉脉穿行其间,便浸染了辛辣之性;因此,当它们进入体内时,便消解了由体内水分沉淀与凝结所形成的阻碍物。至于酸性物质为何能消散这些东西,我们可以通过这种方式观察到:如果将一枚鸡蛋放在醋里泡得久一些,它的蛋壳就会变软并融化。同样,即便铅是极具延展性且极其沉重之物,若将其置于容器中并注入食醋,将其封盖密封,结果便是铅会溶解并转化为白铅粉。
Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.2
依据同样的道理,性质更加坚硬的青铜若以同样方式处理,亦会分解并生成铜绿;珍珠亦是如此。更有甚者,即便是铁和火凭自身都无法融化的硅石,在被烈火烤透之后浇上食醋,也会崩裂破碎。因此,当我们目睹这些事情在眼前如此发生时,便可依循同样的道理推断出:依据自然之理,患结石者亦可因汁液的辛烈之性而同样借由酸性之物得到医治。
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti. Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.
此外,亦有仿佛掺杂了葡萄酒的泉水,例如帕弗拉戈尼亚就有一处,不兑酒而饮用其水的人都会酩酊大醉。而在意大利的埃奎库利人和阿尔卑斯山的梅杜利人部落中,有一种水会让饮用它的人喉部肿胀。
Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii. ad eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis: eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. epigramma autem est id, quod est subscriptum: "a)gro/ta, su poi/mnais to\ meshmbrino h)/n se baru/nh| di/yos3 a)n' e)sxatia\s *klei/toros e)rxo/menon, tai=s me a)po\ krh/nhs a)/rusai po/ma kai\ para\ nu/mfais u(dria/sin sth=son pa=n to\ so ai)po/lion: a)lla\ su\ mh/t' e)pi\ loutra\ ba/lh|s xroi/, mh/ se kai\ au)/rh phnh| e)nto\s e)o/nta me/qhs:4 feu=ge d' e)mh phgh misa/mpelon, e)/nqa *mela/mpous lusa/menos lu/sshs *proiti/das a)rteme/as pa/nta kaqarmo e)/bayen a)po/krufon, <eu)=t' a)/r' a)p' *)/argous ou)/rea trhxei/hs h)/luqen *)arkadi/hs>."
而在阿卡迪亚,有一座名为克利托尔的著名城邦,其田野中有一处流淌泉水的洞穴,凡饮用此水者皆不再饮酒。在该泉旁有一块石碑,以希腊文诗句刻着具有如下含意的一首短诗:该水不适合沐浴,而且对葡萄藤有害,因为当年墨兰普斯曾在该泉旁通过祭祀清除了普洛托斯诸女的狂疾,并使那些少女的神智恢复到先前的健康状态。该短诗即如下文所录: “牧人啊,若是正午的干渴折磨着你, 当你伴着羊群漫步在克利托尔的边陲, 且为它们从泉中汲取饮水,并在水仙子身旁 驻下你所有的山羊群; 但你切莫将肌肤浸入沐浴,以免那蒸汽 在你沉醉于酒意之中时对你造成伤害; 快快逃离我这厌恶葡萄之泉,当年墨兰普斯 正是在此解除了普洛托斯诸女的疯癫,使其恢复神智, 将所有隐秘的净化之物浸入水中,彼时他正从阿尔戈斯 来到这崎岖的阿卡迪亚群山。”
Item est in insula Cia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. sunt autem versus hi: "h(dei=a yuxrou= po/matos liba/s, h( a)naba/llei pe/tros o(th=sde piw/n."
同样,在凯阿岛有一处泉水,不慎饮用者会变得愚钝,那里刻着一首表达如下含意的短诗:该泉的水甘甜可口,但饮者将拥有如石头般的感觉。其诗句如下: “冷饮的涓滴虽甘美,但饮过此水者 将化为石头喷吐出来。”
- 8.3.18quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt
关系代名词 quae 为中性复数宾格,作动词 offenderunt 的直接宾语,其先行词被省略(意为“那些……之物”)。动词 offenderunt 在此表示泉水在体内“遇到、碰上”由水分沉淀与结石凝结所造成的阻碍物。
- 8.3.19ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari
主动词 ratiocinemur 为第一人称复数现在虚拟语气,表示劝诱(“让我们推论”)。其后接宾格加不定式结构(calculosos... posse curari),其中 calculosos 是形容词名词化,作不定式的逻辑主语,意为“患结石者”。
- 8.3.21a)gro/ta, su poi/mnais to meshmbrino h)/n se baru/nh| di/yos
希腊文短诗的开头条件从句:h)/n(即 ἐᾱ́ν)引导虚拟语气 baru/nh|,构成一般条件句。su poi/mnais(“伴随着羊群”)修饰与宾格代词 se 一致的现在分词 e)rxo/menon。
- 8.3.21mh/ se kai au)/rh phnh| e)nto e)o/nta me/qhs
mh/ 引导表示防备或惧怕的从属从句(“以免……”),后接虚拟语气 phnh|(为 πημήνῃ 的讹误或异形)。e)nto e)o/nta me/qhs(“身处醉意之中”)为分词短语,修饰宾格代词 se。
