- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.3.23-8.3.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威记述了致人落齿的泉水、改善歌喉的泉水以及伊斯穆克驱避毒蛇的奇特土地,并通过与人体体液多样性的类比解释了大地水质多样性的成因。他随后列举了先前的希腊著述家,并强调水对于生命维持与城市供水的绝对必要性,因而必须极其谨慎地勘选水源。
Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma, quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece: "u(/data krana/enta ble/peis, ce/ne, tw=n a)/po xersi loutra\ me a)nqrw/poi h) de\ la/bh|s koi/lou botanh/deos a)glao u(/dwr au)th=mar pristh=res e) pi/ptousin, genu/wn o)rfana\ qe/ntes e(/dh."
而在波斯人王都所在的苏萨城,有一处小泉,饮用其水的人都会脱落牙齿。同样,泉边刻有一首具有如下含意的短诗:此水用于沐浴极佳,但若饮用,则会连根拔落牙齿。这首短诗的希腊文诗句如下: “异乡人啊,你所见的是岩石间的流水,若用双手取之, 对人而言沐浴确实[……] 但你若取这草木繁茂的凹地之明泉饮用, 就在当天,臼齿便会[……] 脱落,使颌骨的齿槽变得空空如也。”
Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus. etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit. ab ea milia passus XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione. cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum, maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur, et si quando adlata ibi ponatur, statim moritur; neque id solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, et ibi. id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam ego sic accepi. Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesare1 militavit. is hospitio meo est usus. ita cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros2 emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
在某些地方,泉水还具有特殊的性质,使在那里出生的人拥有适合歌唱的极佳嗓音,例如塔尔苏斯、马格内西亚以及其他同类地区。此外,阿非利加有一座名为扎马的城邦,朱巴国王用双层城墙围筑其城垣,并在那里为自己建立了王宫。距该城二十英里处有名叫伊斯穆克的城镇,其乡村领地被一条令人难以置信的界线所划分。因为尽管阿非利加是凶猛野兽、尤其是毒蛇的母亲和哺育者,但在该城镇的田野中却完全不生毒蛇;若有人把毒蛇带到那里放置,它就会立刻死去;不仅如此,若是将这些地方的泥土移至别处,在那里也是如此。据说在巴利阿里群岛也有这种土壤。但这片土地还拥有另一种更为奇妙的功效,我是如此得知的: 马西尼萨之子盖乌斯·尤利乌斯曾随父凯撒从军,他拥有全镇乡村的产业。他曾寄宿于我家。因此,在日常相处中,我们很自然地探讨起学术。一次,当我们谈及水的效能与其特性时,他解释说,在那片土地上有这样一种泉水,使得在那里出生的人都拥有极其适合歌唱的优美嗓音;因此,他们总是从海外购买英俊的奴隶台上的男子和适龄少女,使他们结合,以期他们所生的后代不仅嗓音出众,而且容貌亦不失俊美。
Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum,3 in eo autem multa genera sunt umorum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae, lacrimarum. ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
自然在不同的事物中分配了如此巨大的多样性,其原因在于人体在某种程度上是由土质构成的,而在人体内存在着许多种类的体液,如血液、乳汁、汗液、尿液和眼泪。因此,如果在土质的一小部分中就能发现滋味有如此巨大的差异,那么在如此巨大的大地上若发现无数种汁液的多样性,便不足为奇了;水力穿行于大地的矿脉之间,浸染其性,最终到达泉水的出口;于是,由于地理的差异、气候水土的性质以及土壤的不同特性,形成了各种门类中各异且多样的泉水。
Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores: Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli4 ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
在这些事物中,有一部分是我亲自观察到的,其余则是我在希腊著作中读到的,这些著作的作者包括:泰奥弗拉斯托斯、提麦奥斯、波希多尼乌斯、赫格西亚斯、希罗多德、阿里斯提德斯、梅特罗多鲁斯。他们以极大的细心和无尽的热忱,在著作中阐明了由于天穹的倾斜,各地的特质、区域的属性以及水质的功效是如何这般分布的。我追随他们的脚步,在这卷书中记录下了我认为关于水的种类已足够的内容,以便人们能更轻易地根据这些说明选择泉水,将涌流之水引入城邦和自治市镇供日常使用。
Nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad usum necessitates, quantas aqua, ideo quod omnium animalium natura, si frumenti fructu privata fuerit, arbustivo aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his reliquis rebus escarum utendo poterit tueri vitam, sine aqua vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec tueri nec parari. quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae vitae salubritatem.
因为在所有的事物中,似乎没有任何一种对日常使用的必要性能与水相比;这是因为所有动物的天性,哪怕被剥夺了谷物的产出,也可以凭借树木的果实、肉类、鱼类或任何其他剩余的食物来维持生命,但若没有水,动物的身体以及食物的任何滋养特性都无法产生、维持或制备。因此,为了人类生命的健康,必须以极大的谨慎和勤勉去探寻并挑选泉水。
- 8.3.25cum patre Caesare
指神君尤利乌斯·恺撒。维特鲁威在提及当时在位的奥古斯都大帝之养父时,尊称其为“父恺撒”。
- 8.3.25catlastros
手抄本流传中的异文,通常被理解为源自 catasta(奴隶展示台)的派生词,指台上供出售的奴隶。在文脉中作为阳性宾语,与 puellas maturas 并列,指“从海外买来的美貌奴隶”。
- 8.3.26Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum
该句为一个长周期句:由 cum 引导的分句引出自然界的多样性,随后的 quod 分句(人体在某种程度上由土构成)提出作为类比基础的解释性前提,最后由 'ergo si... non est mirandum' 构成主句推导。
- 8.3.27ab inclinatione caeli
“依照天穹的倾斜”。古希腊罗马地理学与天文学的专门术语,指天球相对于地平线的倾角(即纬度与气候带),古代学者认为正是这种天球倾角决定了各地的气候、水质及动植物特性。
