← 维特鲁威

建筑十书

§8.2.1-8.2.9

雨水性质与云雾成因及北方水源的优势

本节阐明了雨水品质健全的成因,结合温水浴室的类比论述了云雾、蒸气与风的生成机理,并根据世界主要大河多发源于北方的地理事实,说明优良水源的朝向特征以及温泉与矿泉的成因。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.2.1

​Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus,1 deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram. etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera; deinde, cum sunt moti, propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis undas.

因此,从雨水中收集的水具有更健全的功效,因为它是从一切泉源中最轻、最精微的稀薄物质中筛选出来的,随后经由空气的激荡运动而过滤,在风暴中化为液体降落到地面。而且雨水并不频繁地汇聚在平野,而是汇聚在山地或山脉本身,这是因为早晨日出时从大地被激发的湿气升起后,无论倾向天空的哪一方,都会推挤空气;随后,当它们移动时,由于该处留下的空虚,它们便在自身身后接纳了奔涌而来的气流浪潮。

§8.2.2

​Aer autem, qui ruit, trudens quocumque umorem per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum. a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes. deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.

而那奔涌的气流凭借其吹拂的力量将湿气推向各处,造成了风的冲势与不断增大的波涛。被风运送到各处的湿气,当太阳的温热聚集并抽吸它们时,便从泉水、河流、沼泽与海洋中聚成团块,从而将云彩抬升至高处。随后,它们借由空气的浪潮得以支撑,当抵达山脉时,由于与山峦的碰撞以及暴风的吹袭,因其充盈与沉重而化为液体散布开来,如此倾泻于大地。

§8.2.3

​Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. ex eo, cum refrigeratum noctu sol oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in altitudinem nubes. aer autem cur a sole percalefactus cum rationibus tollit ex terra umores, licet ex balineis exemplum capere.

然而,蒸汽、云雾与湿气生于大地,似乎是由这样一种原理所致:大地自身内部蕴含着炽热的温度、巨大的气流、严寒以及巨量的水。因此,当夜晚冷却的大地被初升的太阳以猛烈之势照射,且风的吹拂在黑暗中兴起时,云彩便从湿润之地升至高处。至于空气为何在受太阳彻底加热后会合乎规律地从大地吸取湿气,则可以从公共浴室中找到例证。

§8.2.4

​Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum,2 corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit. et primo non remittit propter brevitatem, simul autem plus umoris habet congestum, non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer, cum ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit umores et congregat ad nubes. ita enim terra fervore tacta eicit umores, ut etiam corpus hominis ex calore emittit sudores.

因为属于温水浴室的拱顶,其上方不可能拥有水源,但那里的空气在预热火炉的火焰蒸汽作用下被彻底加热后,便从地面掠夺水分,携带着升入拱顶的曲面并将其维系,这全因温热的蒸汽总是将自身推向高处。起初由于量少它并不滴落,然而一旦积聚了更多的湿气,由于沉重便无法继续支撑,而是滴落在沐浴者的头顶之上。同样地,以相同的道理,天上的空气在吸取了太阳的热量之后,便通过从一切地方汲取而抬升湿气,并将其汇聚成云。大地受到热力的触碰而排出湿气,正如同人体受热而排汗一样。

§8.2.5

​Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant; auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.

风则是这一现象的见证;在这些风中,那些产生并来自极寒地带的北风与东北风,在大气中吹出因干燥而变得稀薄的气息;而南风以及其他顺着太阳运行路径发力的风,则最为湿润且总是带来降雨,因为它们从炽热的地域受热而来,轻拂所有大地并掠夺其湿气,从而将这些湿气倾泻向北方地区。

§8.2.6

​Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad septentrionem. primumque in India Ganges et Indus ab Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae item Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis; Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpis Timavos et Padus; Italia Tiberis; Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit3 per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.

这些事情按此发生,可以由世界地图上所绘制且见于文字记载的、向北流出的数量极多且规模最大的河流源头作为证明。首先在印度,恒河与印度河发源于高加索山脉;叙利亚有底格里斯河与幼发拉底河;同样在亚洲的本都有鲍里斯提涅斯河、海帕尼斯河、塔奈斯河;科尔基斯有法西斯河;高卢有罗讷河;凯尔特地区有莱茵河;阿尔卑斯山这边有蒂马沃斯河与波河;意大利有台伯河;在我们族人称作毛里塔尼亚的毛鲁西亚,阿特拉斯山脉发源出狄里斯河,该河发源于北方区域,经由西方流向赫普塔戈努斯湖,改名为阿格尔河;随后它从赫普塔博洛斯湖流向荒芜群山之下潜流,经由南方地区流淌并注入被称为“沼泽”的水域,环绕南方埃塞俄比亚人的王国麦罗埃,并从这些沼泽回旋,经由阿斯坦索巴斯河、阿斯托博阿斯河及其他数条河流,穿过山脉抵达瀑布,从那里向北奔泻,流经象岛与锡耶涅之间以及底比斯平原进入埃及,并在那里被称为尼罗河。

§8.2.7

​Ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur, quod ex altera parte montis Atlantis alia capita item profluentia ad occidentem Oceanum petunt, ibique nascuntur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.

至于尼罗河的源头出自毛里塔尼亚,主要是从这一点得以知晓:阿特拉斯山的另一侧同样流出其他源头奔向西方的海洋,并且在那里生长着獴、鳄鱼以及除河马之外其他类似的野兽与鱼类品类。

§8.2.8

​Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum. tunc enim permutantur et aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.

因此,既然在世界地理志的描述中,一切大型河流似乎都从北方流出,而位于南方地区受太阳运行照射的非洲平原,其湿气深藏于地下,没有密集的泉水且河流稀少,那么顺理成章的结论是:朝向北方或东北方的泉源被发现要优越得多,除非它们恰好碰上含有硫磺、明矾或沥青的地域。因为那时它们便会发生变异,喷涌出带有恶臭与异味的温水或冷水泉。

§8.2.9

​Neque enim calidae aquae est ulla proprietas,4 sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram. ideo diutius non potest permanere, sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.

因为温水本身并无任何特有属性,而是冷水在流淌时跌入燃烧灼热的区域,沸腾并在彻底加热后通过水脉涌出地面之外。因此它不能长久维持温热,而是在短时间内变冷。因为如果它本质上是温热的,它的热度就不会冷却。然而它的味道、气味和颜色却无法恢复,因为由于其本质的疏松多孔,它已被彻底浸润并混合了其他物质。

语法注4 条
  1. 8.2.1levissimis subtilibusque tenuitatibus

    由介词 ex 所统辖的名词短语(紧接 ex omnibus fontibus 之后)。抽象名词 tenuitas(稀薄、微细)在此处使用复数形式,具有具体的“稀薄粒子”或“微细成分”的含义(即“从一切泉水中最轻和最精微的微粒中”)。

  2. 8.2.4caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum

    caelum 通常指“天空”,但在此处被借喻性地用来指代温水浴室内部的“室内空气/气积”,与下文中的 caelestis aer(天空的大气)形成类比与对照。

  3. 8.2.6ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit

    此长句的主语是 Dyris(在此被视为尼罗河上游),通过一系列动词与分词(ortus... progreditur... subterfluens... manat et influit... circumcingit...)勾勒其曲折流向。se circumagens 作为反身分词结构,意为“回旋自身/蜿蜒巡流”,修饰主动词 pervenit。

  4. 8.2.9Neque enim calidae aquae est ulla proprietas

    calidae aquae 为领有与格(“温水并没有任何属于自身的固有属性”)。作者以此阐述其物理观点:水在本质上并非温热,温水只是偶然受到地下地热加热的结果。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.2.1-8.2.9