← 维特鲁威

建筑十书

§7.pr.8-7.pr.13

佐伊卢斯的结局与前代建筑论著的传承

维特鲁威讲述了佐伊卢斯因诋毁荷马而惨死的轶事,警示不可剽窃或非难先人,并列举了为其著作奠定基础的前代建筑学论著。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.pr.8

​Insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen, ut Homeromastix vocitaretur, Alexandriam venit suaque scripta contra Iliadem et Odyssean comparata regi recitavit. Ptolomaeus vero, cum animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit responsum. Zoilus autem, cum diutius in regno fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans, ut aliquid sibi tribueretur.

其后数年,来自马其顿的佐伊卢斯——他为自己取了绰号以便被称为‘荷马鞭笞者’——来到亚历山大里亚,向国王朗读了他为抨击《伊利亚特》和《奥德赛》而撰写的著作。然而托勒密察觉到,诗人之父兼一切文献学术的宗师竟在亡故后遭到攻讦,著述受到万民景仰之人竟被此人指责,便愤然不予答复。佐伊卢斯在该王国滞留既久,陷入穷困,遂托人向国王请托,请求赐予资助。

§7.pr.9

​Rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio se profiteretur, non modo unum sed etiam plures alere posse. et ad summam mors eius ut parricidii damnati1 varie memoratur. alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum. quorum utrum ei acciderit,2 merenti digna constitit poena; non enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari.

据说国王回答道,千年前已去世的荷马历经世代养活了成千上万的人;同样,自诩拥有更卓绝才能的人,理当不仅能养活自己一人,更能养育更多的人。总之,关于他的死,如同受判弑亲罪者一般有着各种记载。有些人记载他被费拉德尔甫斯钉在十字架上,有些人记载在希俄斯被乱石击毙,还有些人记载在士麦那被生生投入火葬柴堆。无论其中哪一种降临于他,对罪有应得者而言都是罪责相当的惩罚;因为控诉那些关于写作时作何思索的答复无法当面表明的人,本就不应得到其他待遇。

§7.pr.10

​Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.

然而,恺撒啊,我并未通过篡改他人书目而换上自己的名字来发表这部著作,亦未曾试图通过贬低任何人的思想来借此标榜自己;相反,我对所有著述家致以无尽的感激,因为他们汇集历代的卓越才智,在各自的领域准备了丰饶的资粮。我们从这些资源中如泉汲水,引流至自己的宗旨,从而获得了更为雄辩流畅的著述能力,并信赖这些权威,敢于撰写新的指南。

§7.pr.11

​Igitur tales ingressus eorum quia ad propositi mei rationes animadverti praeparatos, inde sumendo progredi coepi. namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam scaenam fecit et de ea commentarium reliquit. ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extentionem certo loco centro constituto lineas ratione naturali respondere,3 uti de certa re certae imagines aedificiorum in scaenarum picturis redderent speciem et, quae in directis planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia prominentia esse videantur.

因此,既然我察觉到他们的这些开端正好为我既定宗旨的要求备下了资粮,我便以此为源泉着手展开论述。首先,当埃斯库罗斯在雅典上演悲剧时,阿加塔库斯建造了舞台布景,并就此留下了记录。德谟克利特与阿那克萨哥拉受其启发,亦就同一主题撰述:即在确立特定中心点之后,线条如何遵循自然法则与目光及光线的延展相呼应,以便在布景画作中使特定建筑的明确形象逼真显现,并使在平直立面上绘制之物看起来有些后退,有些凸出。

§7.pr.12

​Postea Silenus de symmetriis doricorum edidit volumen; de aede Iunonis, quae est Sami dorica, Theodorus; ionice Ephesi quae est Dianae, Chersiphron et Metagenes; de fano Minervae, quod est Priene ionicum, Pytheos; item de aede Minervae, dorice quae est Athenis in arce, Ictinos et Carpion; Theodorus Phocaeus de tholo, qui est Delphis; Philo de aedium sacrarum symmetriis et de armamentario, quod fuerat Piraei portu; Hermogenes de aede Dianae, ionice quae est Magnesia pseudodipteros, et Liberi Patris Teo monopteros; item Arcesius de symmetriis corinthiis et ionico Trallibus Aesculapio, quod etiam ipse sua manu dicitur fecisse; de Mausoleo Satyrus et Pytheos.

此后,西勒诺斯出版了论多立克式对称比例的专著;特奥多鲁斯著有论萨摩斯的多立克式赫拉神庙;赫西弗隆与墨塔革涅斯著有论以弗所的爱奥尼亚式阿尔忒弥斯神庙;皮忒欧斯著有论普里埃内的爱奥尼亚式密涅瓦神庙;伊克蒂诺斯与卡尔皮翁同样著有论雅典卫城上的多立克式密涅瓦神庙;福西亚的特奥多鲁斯著有论德尔斐的圆厅;费隆著有论神庙比例及曾位于比雷埃夫斯港的军械库;赫尔摩革涅斯著有论马格涅西亚的爱奥尼亚式假双列柱阿尔忒弥斯神庙及提奥斯的独翼柱式巴克科斯神庙;阿尔刻西俄斯亦著有论科林斯式比例及特拉勒斯的爱奥尼亚式阿斯克勒庇俄斯神庙(据说由他亲手建造);萨提鲁斯与皮忒欧斯则著有论摩索拉斯陵墓。

§7.pr.13

​Quibus vero felicitas maximum summumque contulit munus;4 quorum enim artes aevo perpetuo nobilissimas laudes et sempiterno florentes habere iudicantur, ei cogitatis egregias operas praestiterunt. namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum eius operis pervenire famam.

命运确实赋予了这些人最大且至高无上的恩赐;因为那些技艺被公认为历久常新、享尽崇高赞誉的名匠,为他们的设计贡献了极其出色的制作成果。在陵墓的各个立面上,列奥卡雷斯、布里亚克西斯、斯科帕斯、普拉克西特列斯(有些人认为还有蒂莫西乌斯)等名匠竞相分工承担雕饰与求得认可之责,其技艺的绝伦卓越,迫使该建筑的声誉跻身于世界七大奇迹之列。

语法注4 条
  1. 7.pr.9ut parricidii damnati

    damnati 是阳性属格单数分词,与 mors eius 中的代词 eius 一致。parricidii 是表示罪名的属格(genitive of the charge),受控罪动词 damnati 支配,意为“犹如因弑亲罪而被定罪之人”。

  2. 7.pr.9quorum utrum ei acciderit

    尽管前文列举了三种不同的结局(钉十字架、乱石击毙、火刑),此处仍使用了通常指两者的代词 utrum(中性主格单数)。它与完成时虚拟式 acciderit 构成间接疑问从句,具有“无论其中哪一种发生在他身上”的让步意味。

  3. 7.pr.11certo loco centro constituto lineas ratione naturali respondere

    certo loco centro constituto 为独立夺格结构(“当在特定位置确立中心点后”)。lineas 是不定式 respondere 的逻辑主语(对格不定式结构),整体作为由 quemadmodum 引导的无人称虚拟式动词 oporteat 的主语从句,用于描述透视画法的几何原理。

  4. 7.pr.13Quibus vero felicitas maximum summumque contulit munus

    句首的 Quibus 为承前连接的关系代词与格,指代前文的萨提鲁斯与皮忒欧斯(或陵墓建筑师)。它与随后的 quorum... ei 结构(“那些技艺被评价为……的人,为他们的构思贡献了……”)相互呼应,赞美了建筑师与雕刻家之间卓越的合作际遇。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.pr.8-7.pr.13