← 维特鲁威

建筑十书

§7.pr.14-7.pr.18

名刹范例与罗马建筑学著述的意义

维特鲁威指出罗马建筑与机械工程著述的匮乏,列举了奥林匹亚宙斯神庙及四大名刹等范例,强调罗马人总结建筑法度的必要性,并预告本卷(第七卷)将专题论述饰面与装修工程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.pr.14

​Praeterea minus nobiles multi praecepta symmetriarum conscripserunt, uti Nexaris, Theocydes, Demophilos, Pollis, Leonidas, Silanion, Melampus, Sarnacus, Euphranor. non minus de machinationibus, uti Diades, Archytas, Archimedes, Ctesibios, Nymphodorus, Philo Byzantius, Diphilos, Democles, Charias, Polyidos, Pyrros, Agesistratos. quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus animadverti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca.1 Fuficius enim nimirum de his rebus primus instituit edere volumen, item Terentius Varro de novem disciplinis unum de architectura, P. Septimius duo.

此外,许多名望稍逊的学者亦著述论及均称的法则,如奈克萨里斯、特奥居德斯、德谟菲洛斯、波利斯、莱奥尼达斯、西拉尼翁、梅兰普斯、萨尔纳库斯、尤弗拉诺尔。同样,关于机械术的著述亦不在少数,如迪阿德斯、阿尔希塔斯、阿基米德、克特西比乌斯、宁普霍多鲁斯、拜占庭的费隆、狄菲洛斯、德谟克勒斯、卡里阿斯、波吕伊多斯、皮洛斯、阿革西斯特拉托斯。我从他们的专著备忘录中采撷对这些事务有益的内容,汇集成一部全集,这主要是因为我察觉到希腊人在该领域出版了大量书卷,而我国同胞所著则极其寥寥。诚然,富菲基乌斯毫无疑问是首个致力于出版一部关于这些事务书卷的人,特伦提乌斯·瓦罗同样在其九门学艺中著有一卷论建筑,普布利乌斯·塞普提米乌斯则著有两卷。

§7.pr.15

​Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse videtur, cum fuissent et antiqui cives magni architecti, qui potuissent non minus eleganter scripta comparare. namque Athenis Antistates et Callaeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti2 fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt. itaque circiter annis quadringentis post Antiochus rex, cum in id opus inpensam esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientiaque summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus. id autem opus non modo vulgo, sed etiam in paucis a magnificentia nominatur.

然而,此前似乎再无人深入致力于此类著述,尽管在昔日的先民中亦曾有伟大的建筑名师,他们本能同样典雅地撰述成文。盖因在雅典,当庇西特拉图兴建奥林匹亚宙斯神庙时,建筑师安提斯塔特斯、卡莱斯克罗斯、安提马基德斯与波里诺斯为其奠定了地基,但在他死后因政局动乱而搁置了已动工的事业。因此,约四百年后,当安条克国王允诺承担该工程的开销时,一位罗马公民科苏提乌斯以卓越的智巧与最高超的学识,极其出色地构画并建造了内殿的宏规、四周双重列柱的布置,以及额枋与其他饰物合乎均称的配置。该杰作不仅在民间,而且在少数传世典范中亦以其宏伟壮丽而著称。

§7.pr.16

​Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones, quorum excellentiae prudentesque cogitationum apparatus suspectus habent in deorum σημαντικοῖς.3 primumque aedes Ephesi Dianae ionico genere ab Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene est instituta, quam postea Demetrius, ipsius Dianae servus, et Paeonius Ephesius dicuntur perfecisse. Mileti Apollini item ionicis symmetriis aedem idem Paeonius Daphnisque Milesius instituerunt. Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.

因为有四处圣殿的布局是以大理石工程饰就的,其卓绝的构思与审慎的准备在神明的圣象圣所之中深获仰望崇敬。首先,以弗所的爱奥尼亚式阿尔忒弥斯神庙是由克诺索斯的赫西弗隆及其子墨塔革涅斯动工开创的,据说后来由阿尔忒弥斯女神的神奴德米特里乌斯与以弗所的培奥尼乌斯告竣。在米利都,同样以爱奥尼亚式比例,这位培奥尼乌斯与米利都的达弗尼斯开建了阿波罗神庙。在埃勒乌西斯,伊克蒂诺斯以多立克风格建成了克瑞斯与普洛塞尔皮娜那庞大无比的内殿,且未设外周柱廊,以便为行祭仪式提供充裕的空间。

§7.pr.17

​Eam autem postea, cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philo ante templum in fronte columnis constitutis prostylon fecit; ita aucto vestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit auctoritatem. in asty vero Olympium4 amplo modulorum comparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur,5 cuius commentarium nullum est inventum. nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda sed etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit. id vero si marmoreum fuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte subtilitatem, sic ab magnificentia et inpensis auctoritatem, in primis et summis operibus nominaretur.

然而此后,当德米特里乌斯·法勒劳斯在雅典执政时,费隆在神殿正前方的立面立起柱列,将其建成前柱式;如此拓展了门厅,为受秘仪者提供了充裕的空间,并赋予该工程以崇高的威仪。而在雅典城内,据记载,科苏提乌斯以宏阔的标准模数规制,按照科林斯式的均称与比例,如上文所述承担了奥林匹亚宙斯神庙的营造,但未曾发现他的任何著作记录。然而,在这些事务上令人深感缺失的不仅是科苏提乌斯的著述,还有盖乌斯·穆基乌斯的著述——他凭藉渊博的学识,依据正统的艺术法度完成了马略的荣誉与美德神庙的内殿、列柱及额枋的均称设计。这栋建筑当年若是用大理石筑成,使其既具艺术带来的精微,又具宏肆与资费带来的威仪,必定会名列于至高无上的杰作之中。

§7.pr.18

​Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de singulis exponere rebus. itaque, quoniam sexto volumine privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et venustatem et firmitatem habere possint, exponam.

因此,既然发现我们的古人并不逊于希腊人,亦曾有伟大的建筑家,且在我们的时代亦有相当之多,而他们之中出版过规程指南者却少之又少,我便认为自己不当保持缄默,而应在各卷中条理井然地分门别类加以阐发。因此,鉴于我已在第六卷详述了私家宅邸的营建法则,在居于第七卷的本卷中,我将阐述装修面层工程,以及凭借何种原理使其能兼具雅致与坚固。

语法注5 条
  1. 7.pr.14oppido quam pauca

    短语 oppido quam 是带有口语色彩的强化副词短语,意为“极其”、“甚为”,用以修饰形容词 pauca,强调以拉丁语撰写的建筑学书卷极度匮乏。

  2. 7.pr.15Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti

    与格短语 Pisistrato ... facienti 作主句谓语动词 constituerunt 的利害与格(dativus commodi),表示建筑师们是在庇西特拉图兴建宙斯神庙的过程中“为他”奠定了地基;现在分词 facienti 强调工程建设的进行状态。

  3. 7.pr.16suspectus habent in deorum σημαντικοῖς

    疑难句。suspectus 是第四变格名词 suspectus(“崇敬”、“仰望”)的宾格复数,作 habent 的宾语,意为“受到崇敬/仰望”。希腊借词与格 σημαντικοῖς 指神明显现威灵的“圣征”、“圣示”或表征神性的处所。

  4. 7.pr.17in asty vero Olympium

    asty 是希腊语名词 ἄστυ(特指雅典城区,以区别于比雷埃夫斯等外港)的宾格形式,受介词 in 管辖。Olympium 指奥林匹亚宙斯神庙(Olympieion),作为后文 architectandum suscepisse 的承受客体。

  5. 7.pr.17architectandum Cossutius suscepisse memoratur

    此处由 suscipere 搭配动形容词(architectandum)构成,表示“承担……的营造/设计工作”。在主句被动动词 memoratur 之下采用了主格不定式人称构文(nominativus cum infinitivo),因此 Cossutius 处于主格而非宾格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.pr.14-7.pr.18