← 维特鲁威

建筑十书

§7.pr.1-7.pr.7

著作传承与谴责剽窃及阿里斯托芬的轶事

维特鲁威赞颂将学问记录于著作中传诸后世的先人并严厉谴责剽窃者,进而引述了拜占庭的阿里斯托芬在托勒密王举办的竞赛中揭露剽窃行为并获任图书馆长的轶事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.pr.1

​Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus1 ad summam doctrinarum subtilitatem. itaque non mediocres sed infinitae sunt his agendae gratiae, quod non invidiose silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curaverunt.

先人们既明智又切实地确立了这一成规,即通过著述的记述将思索传给后世,使这些思想不致湮灭,而是在每个时代不断增长并成卷出版,随着岁月的推移逐步达到学术的极高精微境界。因此,应当向他们致以非同寻常乃至无限的感激,因为他们没有出于嫉妒而默不作声地将其略去,而是通过著述确保将各类见解传承于世人的记忆之中。

§7.pr.2

​Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.2

因为他们若非如此行事,我们便不可能知晓在特洛伊发生了何等事迹,也不可能知晓泰勒斯、德谟克利特、阿那克萨哥拉、色诺芬尼以及其余自然哲学家对自然本性有何见解,亦不能知晓苏格拉底、柏拉图、亚里士多德、芝诺、伊壁鸠鲁和其他哲学家为人类行止确立了何种生活准则;若非先人通过汇集教诲的著述为众人的记忆而传诸后世,克罗伊索斯、亚历山大、大流士及其他君王成就了何种功业或依循何种谋略,也决不会为人所知。

§7.pr.3

​Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi. nec tamen haec res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur.3 quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non est alienum, quemadmodum sint nobis traditi, explicare.

因此,正如应当向这些人致谢一样,相反,那些剽窃其著作并冒充己有的人理应受到斥责;而那些不依仗著作家自身的思想,反以嫉妒之习侵犯他人成果并借以自诩者,不仅应受谴责,更因其行为大逆不道而应当判处惩罚。然而,据记载古代人对这类事情并非没有以相当严厉的态度予以追究。这些审判的结果究竟如何,照我们所承继的说法来作一阐释,绝非无关之举。

§7.pr.4

​Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam. itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit.

当阿塔罗斯诸王在博学雅致的巨大吸引下,在佩加蒙建立了一座卓越的图书馆以供公众享用时,托勒密同样受到无穷的热忱与好胜之心的驱策,以同样不遑多让的勤勉,力图在亚历山大里亚筹建同等的设施。当他以极度周密的努力完成之后,却认为这还不够,除非他通过不断培育播种使其持续充实。于是,他向缪斯和阿波罗奉献竞技盛会,并如同对待运动员那样,为普通文人中的胜出者设立了奖赏与荣誉。

§7.pr.5

​His ita institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi. rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam4 fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum. tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. itaque conventu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus, sedit.

这些制度确立之后,当盛会临近时,必须遴选出有学识的评判员来评定作品。国王在城中已选定了六人,却未能迅速找到合适的第七人,于是向主管图书馆的人咨询,询问他们是否知晓有谁能胜任此事。他们便向他禀告,有一位名叫阿里斯托芬的人,每天以极大的热忱和极度的勤勉按顺序通读所有书籍。于是在赛会的集会上,评判员们被分配了单独的席位,阿里斯托芬也与其他评判员一同被召集,坐在为他指定的席位上。

§7.pr.6

​Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes vero, cum ab eo sententia rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo placuisset.

当第一批诗人被引上赛场、宣读其作品时,全体民众纷纷示意评判员应当赞赏什么。因此,当依次征询意见时,六位评判员异口同声,将第一等奖赏授予他们察觉最受大众喜爱的诗人,第二等奖赏则授予次受喜爱者。然而阿里斯托芬在被征询意见时,却要求宣布那位最不受民众喜爱的诗人获得第一名。

§7.pr.7

​Cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando impetravit, ut paterentur se dicere. itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.

正当国王与众人都极度愤慨之时,他起身恳求,获得了发言的许可。于是在全场肃静之后,他指出这些人中只有那个人是真正的诗人,其余人朗读的都是别人的作品;评判者所应当嘉许的不是偷盗,而是创作。在民众惊叹、国王疑虑之际,他凭借记忆从特定的书柜中取出无数卷册,将其与朗读的内容相对照,迫使那些抄袭者当场承认了自己的行径。于是国王下令以盗窃罪起诉他们,在定罪后将他们耻辱地逐出,却以极丰厚的礼物褒奖了阿里斯托芬,并任命他主管图书馆。

语法注4 条
  1. 7.pr.1vetustatibus

    vetustas 的复数夺格,用作方式或时间的夺格(“随着岁月的推移”、“历经代代相传”)。与前文的 singulis aetatibus(在每个时代)及 gradatim(逐步地)相呼应,表示学术在漫长时光中层层积累的过程。

  2. 7.pr.2seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent

    此处出现句法转折(破格语法)。前文由 non potuissemus scire 统领一系列间接疑问从句(quae res... nec quid... quasque...),但 seu 引导的分句不再依附于 scire,而是构成了独立的反事实条件句:quas res... gessissent 构成内在的主语从句,fuissent notae 为结论句谓语,nisi... extulissent 为条件从句。

  3. 7.pr.3nec tamen haec res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur

    双重否定(nec... non)构成的曲言法,并结合了由被动语态动词 memorantur 统领的主格与不定式结构(nominativus cum infinitivo)。haec res 为古旧的阴性主格复数形式(相当于 hae res),与谓语分词 vindicatae 一致,作为 memorantur ... esse 的主语(“据记载这些事情并非没有受到追究”)。

  4. 7.pr.5supra bybliothecam

    对应希腊化时期官职头衔 ὁ ἐπὶ τῆς βιβλιοθήκης(主管图书馆者、图书馆长)的拉丁语介词短语表达。在第5小节的 qui supra bybliothecam fuerunt(主管图书馆的人)与第7小节的 supra bybliothecam constituit(任命他主管图书馆)中,均用以指代亚历山大里亚图书馆总负责人的职位。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.pr.1-7.pr.7