- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.1.1-7.1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威阐述了室内外地面基础垫层(粗混凝土层、碎石基础、结合层等)的施工规范,并详述了防止因木构变形、冻害及不均匀沉降而导致地面开裂损坏的具体做法。
Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur. et si plano pede erit eruderandum, quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum statumine rudus. sin autem omnis aut ex parte congesticius locus fuerit, fistucationibus cum magna cura solidetur. in contignationibus vero diligenter est animadvertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem.1 cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
首先,我将从粗垫层工程谈起,它在装修面层工程中占据首要地位,以便能以极其周密与审慎的考量来确定加固的法则。如果是在平地上进行清除整平,应当探查地面各处是否坚实,并依此整平,再同碎石垫层一起敷设粗混凝土层。但如果该地点全部或局部是填土,则须用夯具极其细致地加以夯实。然而在木构楼板上,必须十分审慎地注意,切不可在地面之下砌筑未达顶层的墙体,而应留出空隙,使上部的铺板悬空架设。因为当坚实的墙体凸出竖立时,楼板木构因干燥或下垂弯曲而沉陷,墙体凭借其结构的坚固性保持原位,必然会在其左右两侧沿其走向使地面产生裂缝。
Item danda est opera, ne commisceantur axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem perceperunt, se torquentes rimas faciunt in pavimentis. sin autem aesculus non erit et necessitas coegerit propter inopiam querceis uti, sic videtur esse faciundum, ut secentur tenuiores; quo minus enim valuerint, eo facilius clavis fixi continebuntur. deinde in singulis tignis extremis partibus axis bini clavi figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo anguli excitare. namque de cerro aut fago seu farno nullus ad vetustatem potest permanere. coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.
同样,必须注意不可将高山栎板与普通橡木板混用,因为橡木板一旦吸附潮气,便会扭曲而在地面上造成裂缝。但若没有高山栎,因匮乏而不得不使用橡木,则似乎应当这样处理:将其锯得更薄一些;因为板材越单薄柔弱,用钉子固定拘束起来就越容易。接着,在每根木梁上,应在板材两端各钉两枚钉子,使边角决不致因扭曲而翘起。因为苦栎、山毛榉或花白蜡木,无一能够持久耐用。铺板完成后,若有蕨类,便在下铺垫蕨类,若无,则铺垫麦秆,以保护木料免受石灰的侵蚀侵害。
Tunc insuper statuminetur ne minore saxo, quam qui possit manum implere. statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.2 deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis. insuper ex testa nucleus inducatur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine digitorum senûm. supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.
随后,在上方用不小于一握之大的石块铺设碎石垫层。铺好碎石垫层后,若粗混凝土是新料,则石灰与骨料按一比三的比例调配;若是旧料再利用,则混合比应为二比五。接着敷设粗混凝土,分派成组的工人用木棒频繁夯打使其密实,夯打完成后的厚度不得少于四分之三尺。在上方敷设陶片结合层,其混合比为一份石灰配三份骨料,厚度不得少于六指寸。在结合层之上,依照靠尺和水准仪精确铺设地面,无论是拼石地面还是镶嵌块地面。
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales; cum enim anguli non fuerint omnes aequaliter plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura. item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed sint extenta et ad regulam perfricata. super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor,3 et supra loricae ex calce et harena inducantur.
当这些铺设完毕,并依其构造获得了应有的坡度后,便应进行研磨:若是拼石地面,使菱形板、三角形、正方形或六角蜂窝形各块之间均无阶差隆起,而接缝的组合相互之间具有平整的一致性;若是镶嵌块铺成的地面,则使它们所有的边缘都齐平;因为若边缘并非全部同样平整,研磨便无法达到应有的精确。同样,蒂布尔风味的鱼骨形砖铺地面也必须精心校正,使之既无凹陷亦无突起,而是平展延伸并依照靠尺充分研磨。在研磨面之上,当通过平整与抛光而大功告成时,将大理石粉过筛撒布,并在上方涂抹石灰与砂配制的保护涂层。
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis; praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur integra permanere. itaque si necessitas coegerit, ut minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transversa sternatur clavisque fixa duplicem praebeat contignationi loricationem. deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
而在露天环境中,必须建造尤为适宜的地面,因为木构楼板因受潮而膨胀、因干燥而收缩,或因下垂弯曲而沉降,其形变活动会使地面产生缺陷;此外,冰冻与严霜亦不容其完好留存。因此,若情势所迫,为使其缺陷减至最少,应当如此施工:当第一层铺板完成时,在其上方横向铺设另一层铺板并用钉子固定,为楼板木构提供双层板层。接着在新的粗混凝土中掺入三分之一的碎陶片,两份石灰对五份灰浆混合料以保持适宜的配比。
Statuminatione facta rudus inducatur, idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum. tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter binûm digitûm caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum. uti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hiemem saturetur; ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam.
碎石垫层做好后,敷设粗混凝土,夯打完成后的厚度不得少于一尺。随后敷设如上所述的结合层,再用约切成两指寸见方的大号镶嵌块铺设地面,每十尺应保持两指寸的排水坡度;此地面若调和得当且研磨端正,便可免受一切损坏。为了使接缝间的材料不受冰冻破坏,每年入冬前应以橄榄油渣使其充分浸润饱和;如此便不会容留冰霜渗入自身内部。
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.4 quibus iunctis inplicetur calx ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa. ita calx, quae erit haerens in canalibus, durescendo contexteque solidescendo non patietur aquam neque aliam rem per coagmenta transire. cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur. supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea pavimenta struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
但若认为有必要做得更为周详,则应在粗混凝土上方铺设灰浆垫层,将两尺见方的平瓦彼此嵌合放置,其接缝各端面上具有一指宽的凸起凹槽。接缝拼接后,填入用油揉捏调和的石灰,并将挤压的接缝彼此搓摩。如此,附着在凹槽内的石灰在硬化并联结密实的过程中,便不会容许水分或任何其他物质穿过接缝渗透。因此,当此处如此铺设完毕后,在其上方敷设结合层并用枝条击打压实。上方则无论用大号镶嵌块还是用鱼骨形砖铺,按照上述坡度铺设地面;如此施工,地面便不会轻易损坏。
- 7.1.1ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem
由否定目的从句(ne... sit extructus)转入 sed potius 连接的并列谓语结构。主语仍是 paries,其受形容词性分词 relaxatus(留有间隙的)修饰,支配宾语 supra se pendentem coaxationem(在其上方悬空的铺板)。该句旨在说明不让未通顶的隔墙直接顶住楼板,而是预留空隙以避免梁架沉降受力不均导致地面开裂。
- 7.1.3quinque ad duo mixtionis habeant responsum
短语 responsum habere 在此处具有建筑工程的专业含义,表示“保持对应比例”。省略的主语指混合料各组分,意为五份再生骨料与两份石灰的配比(quinque ad duo)。
- 7.1.4super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor
从句 cum fuerint perfecta 的主语是前文述及的中性复数 pavimenta,构成时间状语从句:“当地面经由整平与抛光而完成时”。主句动词 incernatur 为第三人称单数现在时被动语态虚拟式,在此表命令或规范要求(“应将大理石粉过筛撒布”)。
- 7.1.7tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales
长句的核心骨架为 tegulae bipedales... conlocentur(应放置两尺见方的平瓦)。substrata materia 为独立夺格,意为“在垫平灰浆层之后”。分词 habentes 修饰主语 tegulae bipedales,并支配宾语 excelsos canaliculos digitales(一指高的突起沟槽),用以说明瓦片各接缝截面(singulis coagmentorum frontibus)上的凹槽构造。
