- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.8.1-6.8.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威详述了确保建筑坚固性的结构工法,包括地基、卸荷拱、拱顶边柱以及带扶壁与锯齿结构的挡土墙,并论述了建筑评价的三重标准(业主财力、工匠工艺、建筑师比例设计)及建筑师独特的预构思能力。
Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma. sin autem hypogea concamarationesque instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores, quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt futurae. eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant; nam si in pendentibus onera fuerint parietum aut columnarum, non poterint habere perpetuam firmitatem.
平地建造的房屋,如果其基础按照我们在前几卷中关于城墙与剧场所阐述的方式修筑,无疑将历经久远的年代而依然坚固。然而,如果打算建造地下室和穹窿顶,它们的基础就应当比上部建筑将要建造的墙体结构做得更为厚实;并且它们的墙体、方柱、圆柱应当垂直对准下层支撑的中轴线,以便与坚实的实体结构相呼应;因为如果墙体或圆柱的荷载落在悬空的部位之上,它们就不能拥有持久的坚固性。
Praeterea inter lumina secundum pilas et antas postes si supponentur, erunt non vitiosae. limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;1 cum autem subiecti fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes neque eas laedere.
此外,在开口部之间顺着方柱和壁端柱在下方设置支柱,就不会产生瑕疵。因为过梁和楣梁在承受墙体荷载时,会在中央跨度处发生下垂弯曲,从而压裂接缝缓冲处的下部砌体;但若在下方支设并以楔紧固支柱,它们便不容许梁下沉,也不致损坏下部结构。
Item administrandum est, uti levent onus parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae. cum enim extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt conclusae, primum non pandabit materies levata onere; deinde, si quod vetustate vitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.
同样,必须妥善安排,使拱券通过楔形发券石的分段以及朝向圆心的接缝来减轻墙体的荷载。因为当拱券在过梁或楣梁端部之外由发券石封闭合拢时,首先木料卸除了重压便不会下垂弯曲;其次,若木料因年久而受损,无需大费周章设立临时支柱便可轻易更换。
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.2 itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.
同样,对于以独立柱形式施工、并由朝向圆心的接缝与楔形券石封闭拱顶的建筑,其最外侧的方柱在尺寸上应当做得更宽,以便当发券石承受墙体荷载而顺着接缝朝向圆心相互挤压、试图向外推开起拱石座时,这些外柱拥有足够的力量予以抵抗。因此,如果转角的方柱拥有宽敞的体量,便能通过约束券石而赋予整个工程以坚固性。
Cum in his rebus animadversum fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes. maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia solet facere terrae congestio. ea enim non potest esse semper uno pondere, quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit structurarum saeptiones.
在这些事项中已经注意到应当施加这般周密的考量之后,同样必须密切注意的是,一切砌体结构都要垂直无误,在任何部位都不得发生倾斜。然而,对地下挡土结构(基础支承)必须予以最大的关照,因为在这些部位,土壤的积聚往往造成无穷无尽的病害。因为土体无法始终保持其在夏季时通常具有的那种单一重量,而在冬季,它吸纳雨水的大量渗透,重量与体积皆大大增加,便会胀裂并向外推挤砌体的围墙。
Itaque, ut huic vitio medeatur, sic erit faciundum, ut primum pro amplitudine congestionis crassitudo structurae constituatur. deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est futura, crassitudine eadem, qua substructio; procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
因此,为了医治这一缺陷,应当这样施工:首先根据积土的厚度确定砌筑结构的厚度。随后在迎外表面一同砌筑扶壁(即支墩),它们相互之间的间距应当与地下支承结构未来的高度相等,厚度则与该支承结构相同;并且扶壁应当从底部根据支承结构确定的厚度向前突出,随后逐级向内收缩,以使其顶部突出的尺寸等于该工程的厚度。
Praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis; crassitudines autem habeant dentium structurae uti muri. item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri. ita dentes et diagonioe structurae non patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.
此外,在内侧迎土的一面,应紧接墙体修筑锯齿状的结构,使各个齿状突起距墙体的长度等于地下支承结构未来的高度;而齿状结构的厚度则与墙体相同。同样在最外侧的转角处,当从内角退进相当于地下支承结构高度的距离后,向两侧作出标记,自这些标记处筑起对角线方向的墙体,并自该对角墙的中部引出另一道墙与墙角相连。这样,齿状与对角线墙体便不会容许积土以全力压迫墙体,而是通过阻截来分散积土的推力。
Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur incipientibus, exposui. namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur. itaque nec, solida quia non putantur esse, quibus rationibus haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.3
工程应当如何毫无瑕疵地建造,以及初建者应当如何防范,我都已作了阐明。因为关于更换屋瓦、大梁或椽条,并不需要像对待这些实体结构那样耗费同等的忧虑,因为那些构件即便损坏,也易于更换。因此,由于它们不被视为永久稳固之物,我也未阐明这些〔构件〕能够借以坚固的法则以及应当如何修建。
Quibus autem copiarum generibus oporteat uti, non est architecti potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur, ut in primo volumine est expositum; praeterea in domini est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit aedificare. itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione. cum magnificenter opus perfectum aspicietur, a domini potestate inpensae laudabuntur; cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio; cum vero venuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti.
然而,应当使用何种材料,并不在建筑师的掌控之内,这是因为并非所有地方都出产各类物资,如在第一卷中所述;此外,究竟愿意用砖、碎石还是方石建造,取决于业主的意愿。因此,对所有建筑工程的评判是分为三个方面来考察的,即工匠的精工、工程的壮丽以及格局的布置。当工程被目睹为壮丽完成时,由于业主的资力,其开销将受到称赞;当做工精巧时,工匠负责人的精确施工将受到赞赏;然而,若凭依比例与均称而优雅地展现出威严,那时便是建筑师的荣耀了。
Haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia. namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire,4 quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum. Quas res privatis aedificiis utiles putavi et quemadmodum sint faciundae, quam apertissime potui, perscripsi; de expolitionibus autem eorum, uti sint elegantes et sine vitiis ad vetustatem, insequenti volumine exponam.
而当建筑师愿意接受来自工匠以及外行人的建议时,这些便能得到妥善的确立。因为不仅是建筑师,所有人都能评判什么是好的;但外行人与建筑师之间的区别在于:外行人若非见到成品,便无法知晓将会成为什么样子;而建筑师则在心中拟定之初、在动工之前,便已明确界定了它在优美、实用与合宜方面将呈现为何种面貌。 我认为对私人建筑有益的事项以及应当如何修造,我已经尽可能清晰地记录下来;至于它们的饰面抹灰工程,如何才能既典雅优美又历久无瑕,我将在下一卷中加以阐述。
- 6.8.2frangunt sub lysi structuras
短语“sub lysi”(抄本异作 sublysi / subliui)借用了希腊语 λύσις(释放、消解、沉降),在介词 sub 下构成夺格短语,指梁下起缓冲或接合作用的部位;全句意指横梁受压下弯时会压裂该接合支撑点下方的砌体结构。
- 6.8.4extruderent incumbas
在“cum cunei... extruderent incumbas”结构中,未完成过去时虚拟式 extruderent 表述伴随情况或趋势性结果(“当券石倾向于向外推挤……”)。名词 incumba(拱座、起拱承台)以宾格复数形式 incumbas 作 extruderent 的直接宾语。
- 6.8.8itaque nec, solida quia non putantur esse, quibus rationibus haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.
具有倒装与复杂修饰关系的句子:主节动词为句末的 exposui,带领间接疑问从句“quibus rationibus... poterint... et quemadmodum instituantur”作宾语;否定词 nec 否定句末的主句动词 exposui(itaque nec ... exposui,“因此我也未阐明……”),中间插入原因从句“solida quia non putantur esse”,意指由于这些构件不被视为坚实稳固之物,作者便没有阐明它们借以保持坚固的法则。
- 6.8.10inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire
名词“idiotas”借自希腊语 ἰδιώτης(外行、非专业人士),与代词 eos(指代前文的 architecti)相对立。quod 引导的名词性从句充当“hoc... discrimen”的同位语,具体指明“外行人若非亲见实物便无从预见”这一区别所在。
