- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.4.1-7.4.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了在潮湿环境下利用双层墙或带凸榫乳头砖进行防潮抹灰的施工方法,并论述了冬季餐厅针对煤烟问题的适宜装饰法以及利用木炭层吸水保温的地坪铺设工艺。
Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri, dixi; nunc, quemadmodum umidis locis politiones expediantur, ut permanere possint sine vitiis, exponam. et primum conclavibus, quae plano pede fuerint, in imo pavimento alte circiter pedibus tribus1 pro harenato testa trullissetur et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne vitientur. sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior, quam libramentum conclavis fuerit,2 habens nares ad locum patentem. item, cum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta; si enim non per nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova structura se dissipabit. his perfectis paries testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliatur.
关于在干燥处应当以何种方式进行抹灰,我已经论述过了;现在,我将阐明在潮湿处如何进行抛光面处理,使其能够保持经久耐用而无缺陷。首先,在位于地面一层的房间中,在地坪最下部至约三尺高处,应以碎陶片灰浆代替砂灰进行底层打底抹灰并刮平,以免抹灰的这些部位因湿气而受损。但如果有某面墙体带有长期的湿气,则应自其向后略微退避,在条件允许的距离内另砌一道薄墙,并在两墙之间铺设一条低于房间地坪标高的排水沟,使其通气孔通向开敞处。同样,当墙体砌筑到顶部时,应留出通风孔;因为如果湿气在底部和顶部都不能通过通气孔排出,它便会同样散逸到新砌体内。这些完成后,墙面应以碎陶片灰浆打底刮平,然后用细灰抹面抛光。
Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant et nares exeant ad locum patentem. deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus laterculis pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum. deinde insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem; item in imo et in summo supra camaram habeant spiramenta.
但是,如果空间不允许砌筑墙体,则应开凿排水沟,并使通气孔通至开敞处。接着,在排水沟边缘上方的一侧放置两尺见方的方砖,在另一侧则用八寸小砖垫筑砖柱,使两块方砖的角可以搭在上面,并使它们与墙面保持距离,其空隙不超过一掌宽。然后,在其上方自下而上将竖立的带凸榫乳头砖固定在墙上,其内侧应非常仔细地涂上沥青,以便将水汽隔绝在外;同样,在底部以及拱顶上方的高处都应设有通风孔。
tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam non respuant; namque propter ieiunitatem quae est a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire. trullissatione inducta pro harenato testa dirigatur, et cetera omnia, uti supra scripta sunt in tectorii rationibus, perficiantur.
随后,应使用稀释的石灰水将其刷白,以免它们排斥碎陶片打底抹灰;因为由于在窑炉中烧透所造成的干燥,它们既无法接纳也无法附着灰浆,除非垫在底下的石灰将两物黏结在一起并促使其融为一体。涂布打底灰后,便以碎陶片灰浆代替砂灰刮平,其余一切均按照上文在抹灰法则中所述完成。
Ipsi autem politionibus eorum ornatus proprios debent habere ad decoris rationes, uti et ex locis aptas et generum discriminibus non alienas habeant dignitates. tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur. in his vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis, et explicandae camerae pure politae. etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
此外,抛光面本身也应当根据得体性原则拥有其固有的装饰,以便获得与场所相符、且不背离建筑类型区分的尊严。对于冬季餐厅而言,在构成上,无论大面积壁画还是拱顶的檐口抹灰线脚精细装饰都是不适用的,因为这些都会被火烟和灯火频繁产生的煤烟所熏坏。然而在这些房间中,护墙护壁之上黑炭灰浆面板应当压实抹平并加以抛光,中间嵌以黄土色或朱砂色的楔形间隔,且应呈现出纯色抛光的拱顶。此外,如果有人愿意借鉴希腊人冬季居室的做法,其地坪的铺设既极其经济又十分实用,也不会令人不满。
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binûm, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares. deinde congestis et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta materies crassitudine semipedali. ad regulam et libellam summo libramento cote despumato3 redditur species nigri pavimenti. ita conviviis eorum et, quod poculis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.
因为在餐厅地坪标高以下挖出约两尺的深度,在夯实的地面上铺设碎石垫层或碎陶片地坪,其坡度要做到能够向排水沟设置出水口。接着,堆积木炭并紧密夯实,再铺上一层由粗砂、石灰和细灰混合而成的半尺厚的材料。依照直尺和水平仪校平,并在最顶层用磨石打磨平整,便呈现出黑色地坪的外观。这样,在他们的宴席上,凡是从酒杯中洒出的酒液或品酒吐出的残汁,一落到地上便随之干燥,而在此走动侍奉的人们,即使赤着脚,也不会从这种地坪上感受到寒意。
- 7.4.1alte circiter pedibus tribus
尺度夺格(ablativus mensurae)pedibus tribus 修饰副词 alte(高地),表示垂直方向的范围或高度(“高约三尺处”)。
- 7.4.1inferior, quam libramentum conclavis fuerit
比较级形容词 inferior 后接连词 quam(比……),与从属分句中的动词 fuerit 构成比较句,用以限定与基准面的高低关系(“低于房间地坪标高”)。
- 7.4.5cote despumato
其中 cote 为阴性名词 cos(磨石)的工具夺格,完成时被动分词 despumato(打磨平整、削平)则为中性单数夺格,与前面的中性名词短语 summo libramento(最顶层表面)一致并共同构成独立夺格结构。
