- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.3.7-7.3.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了湿壁画中颜料得以牢固附着的物理原理,以及通过多层致密抛光获得镜面般光泽的原因,并详细介绍了希腊匠人的灰浆夯实工艺与在木骨泥墙上铺设芦苇防裂的做法。
sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores. colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.1
不仅如此,通过抹子反复压实而奠定了坚固的基础,并由大理石坚实的洁白磨光后,墙面在涂上色彩并加以抛光时,便会呈现出璀璨的光彩。至于色彩在湿润的灰浆上被仔细涂敷时之所以不褪色而能永久保持,乃是因为石灰在窑炉中被烧尽了水分,因孔隙而变得疏松,在干燥的逼迫下,迅速将偶然与之接触的物质吸入自身体内;它与从其他元素中汇集而来的种子或本原混合并共同固化,当变干时,便转变为仿佛具有自身所属类别特有品质的状态。
Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti. cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere. cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
因此,施工得当的抹灰,既不会因岁月流逝而变得粗糙,在擦拭时也不会脱色,除非〔色彩〕涂抹得不够细致且涂在干燥的底子之上。所以,当墙面上的抹灰按照上述方式施工完成后,便能兼具坚固性、光彩以及经久耐用的品质。但若仅仅涂抹了一层砂灰和一层细大理石粉,其薄弱的厚度因强度不足而极易破裂,也由于厚度不够结实而无法获得抛光应有的光彩。
Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
正如用薄金属片打制的银镜所反射的光彩模糊而乏力,而由坚实合金制成的镜子,以牢固的硬度经受抛光,会向观看者映照出明亮而清晰的影像;同样,由菲薄材料敷设的抹灰,不仅容易开裂,而且很快就会失去光泽;相反,那些依托砂灰和大理石的坚固性而厚实致密的抹灰,在经过频繁的抛光压实后,不仅光彩照人,而且还能从该施工面上向观赏者映现出鲜明的倒影。
Graecorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur.2 itaque veteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.
希腊的抹灰匠人不仅利用这些方法使工程坚固,而且在安置好灰槽并将石灰与砂混入其中后,调来一队工人用木夯捣打材料,直到将其压炼至极度坚韧的状态才加以使用。因此,有些人从旧墙上切割下灰皮作为画板使用,而这些抹灰本身由于画板与镜面区域的划分,在其周围带有凸起的浮雕线脚。
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio. cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis3 perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.
但是,如果必须在编条泥墙上进行抹灰——由于这种墙体在涂抹泥浆时必然吸入湿气,而在变干收缩时便会在抹灰层中造成裂缝,因而在立柱与横撑处必然产生裂缝——为了避免这种情况发生,办法应当如下:当整面墙都涂满了泥浆后,便用宽头钉将芦苇连续不断地钉在这一工程面上;随后再次抹上泥浆,如果第一层芦苇是将苇秆横向钉住的,第二层便竖向钉住;接着,如上文所述,将砂灰、大理石粉以及整个抹灰层涂覆上去。这样,通过交错的芦苇而在墙面上双层紧密固定的芦苇网,就不会容许任何剥离或裂缝产生。
- 7.3.7calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates
主语 calx 统辖并列的两个谓语动词 corripit 与 redigitur。其前有独立夺格 in fornacibus excocto liquore 以及两个与 calx 一致的过去分词短语(facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta)作为修饰;una solidescendo 为表方式/伴随状况的动名词夺格;redigitur 后接由 uti 引导的结果从句,表示石灰最终转化成的稳定状态。
- 7.3.10ita ad certamen subacta tunc utuntur
“ad certamen”字面意为“达到争胜竞争的程度”,在此为习语用法,意指“达到极度、彻底、完全坚韧熟化的程度”。subacta 与上文的 materiam 相应,指代经过充分捣打练熟的灰浆材料,作为 utuntur 的宾语。
- 7.3.11clavis muscariis
“clavis muscariis”为建筑专门术语,指钉头扁平宽大的“宽头钉”(因其形似蝇拍 muscarium 或蝇类 musca 而得名),夺格表示工具,用于将芦苇压平钉在木构架上而不致劈裂。
