← 维特鲁威

建筑十书

§7.5.1-7.5.8

壁画风格的演变与对荒诞装饰的批判

维特鲁威回顾了基于现实主义的壁画演变历程(第一与第二风格),严厉批判了当时流行的荒诞怪异的幻想装饰(第三风格)。他援引阿帕图里乌斯在特拉勒斯设计舞台时遭到利库姆尼乌斯批评的轶事,感叹如今的绘画不再讲求艺术技艺与合宜法则,而是依赖昂贵颜料的滥用。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.5.1

​Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum. namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla.1 ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde coronarum, †siliculorum, cuneorum inter sese varias distributiones.

对于其他房间,即春季、秋季和夏季用的房间,以及中庭和柱廊庭院,古人根据确定的事物确立了壁画的确定法则。因为图画是对存在或可能存在之物的摹写,例如人、建筑物、船只以及其余事物,从这些具有确定而明确实体的事物中,通过塑造相似性来获取范例。由此,开创抛光抹灰技艺的古人,起初模仿大理石贴面板的多样性与布局,随后模仿檐口线脚、小豆纹带和楔形区划相互之间的多变分布。

§7.5.2

​Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.

后来他们进一步发展,甚至模仿建筑物的形制以及柱子和山花的突出部分;但在开敞场所,如半圆形座席室,由于墙面的宏大,他们依照悲剧、喜剧或萨堤洛斯剧的形式绘制剧场舞台立面;而在通廊中,由于进深狭长,他们根据特定场所的特有属性描绘景象,以多种多样的风景画进行装饰。实际上,港口、海岬、海岸、河流、泉水、海峡、神庙、圣林、山峦、牲畜、牧人都被描绘出来。有些场所同样绘有大尺幅的人物形象、神祇的雕像或神话故事的有序展现,同样还有特洛伊战争的交锋,或奥德修斯在各处的漂泊,以及其他依照相似原理取自大自然的事物。

§7.5.3

​Sed haec, quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines certae: pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.

然而,这些取自真实事物的范例,如今却由于不良的风气而遭到废弃。因为抹灰层上所绘制的,多是怪物异象,而非源自确定事物的明确形象:代替柱子立起的是带有卷曲叶片和涡卷的带槽芦苇,代替山花的是嵌板边线,同样还有托起小殿堂形态的烛台;在这些山花之上,从带有涡卷的根须中生长出柔弱的花朵,上面毫无道理地坐着小雕像;同样还有小花茎支撑着半身的小雕像,有的长着人的头颅,有的长着兽类的头颅。

§7.5.4

​Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii,2 seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? at haec falsa videntes homines non reprehendunt sed delectantur, neque animadvertunt, si quid eorum fieri potest necne. ergo ita novi mores coegerunt, uti inertiae mali iudices convincerent artium virtutes; iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non valent probare, quod potest esse cum auctoritate et ratione decoris. neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.

但这些东西既不存在,也不可能存在,过去亦未曾有过。芦苇怎能真正支撑屋顶,烛台怎能支撑山花的装饰,如此纤细柔软的小茎又怎能承受坐着的小雕像,或者花朵和半身雕像怎能部分地从根茎中生成呢?然而人们看到这些虚假之物不仅不加斥责,反而欣然悦纳,也并不留意其中是否有任何事物是可能存在的。因此,新的风尚致使低劣的评判者将艺术的美德判定为无能;而因判断力薄弱而蒙蔽的心灵,无力赞赏具有权威和得体原则的事物。因为凡是不合真实的壁画都不应受到赞许,即使它们通过技艺制作得十分精巧,也不应因此立刻被评判为“正当”,除非它们具备毫无抵触地展现出来的确定论辩法则。

§7.5.5

​Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi,3 sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes. ita indecens inter locorum proprietates status signorum publice civitati vitium existimationis adiecit. videamus item nunc, ne Apaturii scaena efficiat et nos Alabandis aut Abderitas. qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta. si ergo, quae non possunt in veritate rationem habere facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae propter haec vitia insipientes sunt iudicatae.'

事实上,在特拉勒斯,当来自阿拉班达的阿帕图里乌斯在他们称为公民大会议事厅的小剧场中,以精巧的手艺设计了一处舞台立面,并在其中制作了柱子、雕像、支撑柱顶过梁的半人马、圆形建筑的圆顶、山花的前凸转角,以及饰有狮头(即作为屋顶落水出水口之用)的檐口;此外在其上方还设有上层舞台,其中圆顶、门廊、半山花和屋顶的各种形制都饰以壁画——因此,当那座舞台立面的外观因其起伏凹凸的装饰而吸引了众人的目光,人们已准备赞赏该作品时,数学家利库姆尼乌斯走上前来,说道:“阿拉班达人在一切公职事务上都被认为十分敏锐,但由于不得体这一不算大的缺点,他们被评判为愚蠢,因为他们体育馆中的所有雕像都是辩护诉讼者的姿态,而广场上的雕像却都在手持铁饼、奔跑或玩球。因此,雕像姿态与场所性质之间的不得体,给国家招致了声誉上的公然损害。现在我们同样要当心,免得阿帕图里乌斯的舞台立面让我们也成了阿拉班达人或阿布德拉人。你们之中谁能在瓦屋顶之上拥有房屋、柱子或展开的山花呢?因为这些是立在木构梁架之上,而不是立在瓦屋顶之上的。因此,如果在壁画中我们赞许了那些在现实中不可能具有生成法则的事物,我们也将沦为那些因这些缺陷而被判定为愚蠢的城邦。”

§7.5.7

​Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit. utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta! sed quare vincat veritatem ratio falsa, non erit alienum exponere. quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.4

于是阿帕图里乌斯不敢反驳,而是撤下了那座舞台立面,按照真实的法则加以改动,后来呈献了修正后的作品并获得了认可。但愿不朽的神明能使利库姆尼乌斯复生,来纠正这种狂乱和抹灰技艺中荒谬的做法!然而,虚假的法则为何能压倒真实,对此作一番阐释并非不合时宜。因为古人耗费劳力与勤奋试图通过技艺获得认可的东西,如今人们却通过颜料及其华丽的外表来实现;而往昔工匠的精微手艺为作品增添的威严,如今主人的花费便使其不再被人们怀念。

§7.5.8

​Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce videtur usus esse? at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur. Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore ponam.

试问古人之中有谁不是像对待药物一样吝惜地使用朱砂呢?可如今到处几乎整面墙都被涂上朱砂。此外还有石绿、紫红、亚美尼亚蓝。当这些颜料被涂布时,即使并未经由艺术手法施用,也能呈现出灿烂炫目的色彩;正因为它们昂贵,所以在契约条款中被特别排除,规定须由房主而非承包商提供。 关于在抹灰工程中为避免偏差所能提示的要点,我已经作了充分阐述;现在我将就所能想到的来论述备料,首先,既然开头已经讲过石灰,我现在将论述大理石。

语法注4 条
  1. 7.5.1e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla

    关系代名词 quibus 的先行词是前文的 reliquarum rerum,而名词 corporibus 作为同位语或限定成分被纳入关系从句中(先行词内化结构),意为“从这些具有确定而明确实体的事物中,通过塑造相似性来获取范例”。

  2. 7.5.4candelabrûm ornamenta fastigii

    candelabrûm 是第二变格法名词属格复数的缩略形式(相当于 candelabrorum)。在此与前面的 calamus vere sustinere tectum 并列,意指“烛台支撑山花的装饰”。

  3. 7.5.6Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi

    由 ait 引出的间接引语。Alabandis(-īs)为第三变格法居民名称的复数宾格(“阿拉班达人”,与下文 efficiat et nos Alabandis 同形),直接作被动现在时不定式 haberi 的宾格主语(satis acutos 为宾格表语)。

  4. 7.5.7quod dominicus sumptus efficit, ne desideretur

    承接前文的关系从句 quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem(“往昔工匠的精微手艺为作品增添的威严”),此处 dominicus sumptus 作 efficit 的主语,支配带有虚拟语气的名词性从句 ne desideretur,意为“如今主人的花费便使其不再被怀念/欠缺”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.5.1-7.5.8