← 维特鲁威

建筑十书

§7.3.1-7.3.6

拱顶木架搭建与灰泥抹灰工程

本节详述了利用木肋与芦苇编织建造拱顶及其抹灰打底的过程,阐明了檐口线脚的制作要领与功能区分,并规定了墙面上砂灰浆与大理石粉多层粉刷的具体工序。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.3.1

​Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic erit faciundum. asseres directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab vetustate celeriter vitiantur. hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur. eaeque catenae ex ea materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.1

因此,当需要建造拱顶时,应当按如下方式施工。应当布置笔直的肋木,其相互之间的间距不得超过两英尺,而且这些肋木最好采用柏木,因为冷杉木会很快因腐朽和陈旧而损坏。当这些肋木按照圆弧的曲线排列完毕后,应当用铁钉密集固定,并通过拉木绑扎在楼板木构架或屋顶构架上。这些拉木应当选用既不受腐朽、陈旧也不受湿气损害的木料,即黄杨木、刺柏木、油橄榄木、冬青栎、柏木以及其他类似木材,但欧洲白栎除外,因为它自身的翘曲会在它所应用的工程中造成裂缝。

§7.3.2

​Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur. item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur. sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos binos pedes distent,2 et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur. Cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur.

当肋木布置完毕后,应当用西班牙金雀花绳将敲扁的希腊芦苇按照曲线造型的要求绑扎在肋木上。同样,在拱顶上方应当随即涂上一层由石灰和砂混合而成的灰浆,以便如果从楼板或屋顶上滴下任何水滴,都能被承接阻挡。但若希腊芦苇不充裕,则可从沼泽中采集细芦苇,并通过绳索的绑缚将其整理成合适长度且粗细均一的束捆,只要两个绳结之间的距离不超过两英尺即可;这些束捆应当如上所述用绳索绑扎在肋木上,并将小木楔钉入其中。其余一切工序,均如上文所述去完成。

§7.3.3

​Cameris dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur. Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiciendae, quas maxime tenues et subtiles oportere fieri videbitur; cum enim grandes sunt, pondere deducuntur nec possunt se sustinere. in hisque minime gypsum debet admisceri, sed ex creto marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere.3 etiamque cavendae sunt in cameris †priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosae.

当拱顶布置并编织妥当后,其下表面应当用抹刀进行粗抹底灰,随后用砂灰浆找平,然后再用白垩或大理石粉进行磨光。 当拱顶磨光完毕后,应当在拱顶下方安装檐口线脚,这些线脚看似应当做得尽可能轻薄细致;因为当它们过于硕大时,就会被自重拉下而无法自我支撑。在这些线脚中绝不可掺入石膏,而必须用筛过的大理石粉一贯制成,以免因过早凝固而妨碍抹灰工程以均匀一致的程度干燥。此外,拱顶中早期建筑师的做法应当予以避免,因为那些檐口悬挑的平坦面由于沉重的分量而带来危险。

§7.3.4

​Coronarum autem sunt figurae aliae purae, aliae caelatae. conclavibus autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eo facilius extergeantur; in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae. semper enim album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam alienis aedificiis concipit fumum.

至于檐口线脚的形制,有的平素无饰,有的带有浮雕。在需要生火或放置多盏灯烛的房间内,应当做成素面的,以便于擦拭清洁;在夏令用房和敞厅等烟气极少且煤烟无法造成损害之处,则当做成浮雕的。因为白灰工程由于其光亮耀眼的纯白,不仅会吸收自身建筑中的烟气,甚至还会吸收别处建筑飘来的烟气。

§7.3.5

​Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur; namque sic emendata tectoriorum in picturis erit species. subarescente iterum et tertio inducatur; ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii.

当檐口布置完毕后,墙面应当尽可能粗糙地用抹刀打底抹灰;随后,当打底层渐干时,在其上方做出砂灰找平层,使长度吻合直尺与墨线,高度吻合铅垂线,墙角吻合直角尺;因为这样一来,用于壁画的抹灰层外观就会完美无瑕。在渐干之际,当涂抹第二层和第三层;如此,砂灰找平层的根基越厚实,抹灰层耐受岁月侵蚀的牢固程度也就越高。

§7.3.6

​Cum ab harena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur. grandi inducto et inarescente alterum corium mediocre dirigatur; id cum subactum fuerit et bene fricatum, subtilius inducatur. ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt,

当除打底层外已做出不少于三层的砂灰层后,便当施工粒状大理石粉的找平层,只要这层材料调和得当,以至于在施工翻拌时不粘在抹刀上,且铁刃能洁净地从灰浆中脱出即可。在粗粒层涂上且渐干之际,应当找平第二层中等粒度的灰层;当这一层施工完毕并充分摩擦平整后,应当再涂上更细腻的一层。这样,当墙面以三层砂灰层以及同样三层大理石粉层得以加固后,便既不会产生裂缝,也不会招致任何其他缺陷。

语法注3 条
  1. 7.3.1quibus inest operibus

    先行词并入关系从句(incorporation)的倒装结构,句法上等同于 in iis operibus quibus inest(“在它所用于的工程中”)。

  2. 7.3.2dum ne plus inter duos nodos binos pedes distent

    由 dum ne 加虚拟式 distent 构成的但书条件从句(proviso clause),意为“只要两结之间的距离不超过两英尺”。binos pedes 为表示空间跨度的宾格。

  3. 7.3.3uti ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere

    带有否定目的从句(uti ne)与从句内部否定动词(non patiatur)重叠的双重否定结构。praecipiendo 是动名词夺格,表方式(“因提前硬化”),整体意为“以免因过早凝结而不允许(即阻碍)工程均匀干燥”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.3.1-7.3.6