- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.pr.1-6.pr.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威借阿利斯提波遭遇海难的逸事阐述了学识与教养超越财富的不朽价值,表达了对自身所受教育的感激以及作为建筑师恪守清誉、不事阿谀的操守,并引出讨论私人建筑的第六卷主题。
Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur: 'bene speremus! hominum enim vestigia video.' statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret. cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.1
苏格拉底学派的哲学家阿利斯提波因遭遇海难被冲上罗得岛的海滩,当他注意到沙滩上画有几何图形时,据说向同伴们高声喊道:“让我们满怀希望吧!因为我看见了人的足迹。”他随即前往罗得城,直奔体育竞技馆;在那里就哲学展开辩论,获得了诸多赠礼,以至于不仅装扮了自己,还为同行者提供了衣物以及维持生计所需的其他用品。而当他的同伴想要返回故乡并询问他希望向家中带回什么口信时,他便嘱咐这样说:应当为子女准备即使从海难中也能一同游出来的财产与行囊。
Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes,2 ita ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus; at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili sed infirma conflictari vita.
因为这些才是生活的真正保障,无论是命运的不测风暴、政局的变动,还是战争的毁坏,都无法对其造成损害。泰奥弗拉斯托斯也同样深化了这一观点,劝勉人们应当做有识之士而非依仗钱财之人,他如此陈述道:在所有人中,唯有学者在异乡不是异客,失去亲朋密友也不致缺少朋友,在任何城邦都是公民,并且能够毫无畏惧地藐视命运的险恶变故;而那些自以为并非由学识、而是由机运的堡垒所护卫的人,则行走在滑溜的道路上,在动荡不稳的生活中饱受折磨。
Epicurus vero non dissimiliter ait: pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari. haec ita etiam plures philosophi dixerunt. non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes ali a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent. omnia enim munera fortunae cum dantur, ab ea faciliter adimuntur; disciplinae vero coniunctae cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitae.
伊壁鸠鲁亦不无相似地指出:命运赋予智者的微乎其微,而最重大和最必需的事物,均由心灵与理智的深思所掌管。许多哲学家也曾如此表达。用希腊语创作旧喜剧的诗人们同样毫不逊色,在舞台的诗行中道出了相同的观点,如克拉特斯、基奥尼德斯、阿里斯托芬,尤其是与他们并列的亚历克西斯,他说雅典人之所以应当受到称赞,是因为所有其他希腊人的法律都强令父母必须由子女赡养,而雅典人的法律则并非强令所有人,除非那些曾以技艺教育子女的父母。因为命运的一切赐予在给予之时,也很容易被她夺走;唯有与心灵相交融的学识永不衰竭,而是稳固地持续到生命的终点。
Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina. cum ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechinis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones animo paravi, e quibus haec est fructuum summa: nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem, divitiarum maxime nihil desiderare. sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id propositum contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam sunt consecuti.
因此,我向父母致以极大的、无尽的感激,并铭记于心,因为他们赞同雅典人的法律,致力于让我受到技艺的教育,而且是那种若无文献修养与各门学科的百科全书式通识教育便无法得到认可的技艺。因此,凭借父母的关爱和师长的教诲,我拥有了日益丰富的学科积淀,并在语文学和工程技术研究以及撰写注释著作中获得乐趣,为自己的心灵准备了这样一份财产:从中所得的最大收获,就是绝无追求更多的贪欲,并且深知最崇高的财富特质乃是无所奢求。但或许有些人认为这些无足轻重,认为钱财丰厚之人才是智者;因此多数人奔向那个目标,凭借大胆妄为而获得了财富与名声。
Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. sed tamen his voluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus. ceteri architecti rogant et ambiunt, ut architectent; mihi autem a praeceptoribus est traditum: rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam.3 nam beneficium dantes, non accipientes ambiuntur. quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique eius causa iudicet faciundum?4
然而,凯撒啊,我并未将热忱倾注于通过技艺谋取钱财,而是宁愿追求伴随美名的清贫,也不愿追求伴随恶名的丰足。正因如此,我未曾获得多少声名。但即便如此,随着这些卷册的出版,我希望亦能为后世所知。而对于我为何如此不为众人所知,也无需惊异。其他建筑师为了承揽工程而四处央求奔走;然而师长传授给我的原则却是:应当在受人延请时、而非主动乞求时去承担重任,因为自由人若去乞求招人物议之事,其脸色必因羞耻而泛红。因为受人奔走乞求的乃是施予恩惠之人,而非接受恩惠之人。当一个人被请求将自己家产的花费托付给乞求者的恩惠时,我们认为他除了断定此举定是为了乞求者自身的横财与私利之外,还会产生何种猜疑呢?
Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis, deinde quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciae protervitatis permittendum iudicantes. ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur. Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab îs, qui non modo architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant: si inperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pecuniae consumere summam.5
因此,先辈们起初只将工程交托给出身可靠的建筑师,继而考察他们是否受过体面的教育,认为应当信赖自由人的羞耻心,而非轻浮狂妄的无耻行径。建筑大师们自己除了教育子侄亲属之外也不收授他人,将他们培养为端方正直之人,以使如此重大事务的资金能够毫不犹豫地托付给他们的诚信。 然而,当我看到如此宏大的学科被无知平庸之辈、被那些不仅对建筑学、甚至连基本的木作营造知识都毫无所知的人大肆夸夸其谈时,我不能不赞扬那些凭借文献知识的自信而亲力亲为进行建造的户主们,他们如此判定:若是必须托付给外行平庸之人,倒不如他们自己依照自己的意愿、而非依照外人的意愿来支配这笔金钱更为妥当。
Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans munus omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
因此,没有人在家中尝试从事任何其他行业,如制鞋、漂洗或其余较为容易的行当,唯独尝试建筑业;究其原因,正是由于那些自称从业者并非凭借真正的技艺、而是盗用了建筑师的名号。基于这些缘故,我认为应当极其严谨地著述建筑学的全貌及其法则,深信这一贡献对于各族民众而言绝非不受欢迎之物。因此,既然我在第五卷中已详尽论述了公共工程的适用性,在本卷中我将阐明私人建筑的理论原则与比例均衡的尺度。
- 6.pr.1eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare
间接引语中的“宾格加不定式”结构(eiusmodi possessiones et viatica... oportere parari),其中嵌套了一个关系从句(quae... possent enatare)。未完成过去时虚拟式 possent 遵循主句过去时动词 mandavit 的时态呼应,表示特征、结果从句或间接引语中的虚拟式引申。
- 6.pr.2hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes
动名词夺格 hortando 与前面的 augendo 并列,在句中作方式/手段的副词性成分使用。其逻辑主语为 Theophrastus,统领一个“宾格加不定式”从句 doctos [homines] potius esse quam pecuniae confidentes(“人应当成为有学识者,而非依赖金钱者”)。
- 6.pr.5quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam
ingenuus color(“自由人的脸色/彰显良好出身的血色”)作 movetur pudore(“因羞耻而起波动/脸红”)的主语。动名词夺格 petendo 表示伴随状况或原因(“在乞求一件惹人生疑的事物时/通过乞求……”)。
- 6.pr.5quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique eius causa iudicet faciundum?
修辞性疑问句,主节动词 putemus 为现在时虚拟式(审议/潜在)。不定式 suspicari 的逻辑主语是内含先行词的关系从句 qui rogetur(“被请求……的人”)。由 nisi 引导的除外条件从句 nisi... iudicet faciundum 处于间接引语架构中,故采用虚拟式。
- 6.pr.6ipsos potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pecuniae consumere summam
比较级形容词结构 digniores esse 后接附加不定式 consumere(“更有资格/更适宜花费”),ipsos 为主格转对格的主语。ad suam voluntatem(“按照自己的意愿”)与 ad alienam [voluntatem](“按照他人的意愿”)形成明确对仗。
