- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.1.1-6.1.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了建筑必须依据地域气候和天球倾角进行设计,论述了因纬度造成的日照差异如何影响各民族的体格、性情及声音高低。
Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum fuerit, quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum,1 quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur. igitur, uti constitutio mundi ad terrae spatium inclinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes.
然而,只有在首先考察了它们在何种地区或天球的何种倾角之下建造之后,这些才能得到妥善的布置。因为在埃及应是一种做法,在西班牙是另一种做法,在庞托斯不能采用同一种方式,在罗马又有不同,同样,依据其他土地和地区的特性,似乎应当建造不同类型的建筑物;这是因为大地的某一部分受到太阳运行的炙烤压迫,另一部分则远离太阳,还有一部分在中间地带得到温和的调和。因此,正如天球的构造因黄道环的倾斜与太阳的运行,而自然地针对大地的各个区域赋予了参差各异的特质一样,建筑物的布置似乎也同样应当依据各地区的条件和气候的差异来调整确立。
Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum.2 item reliquis regionibus ad eundem modum debet temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.
在北方之下,建筑物似乎应当建成穹隆形,尽量闭合而不敞开,而是朝向温暖的方位。相反,在南方的烈日之下,由于受到炎热的压迫,建筑应当更加开敞,并朝向北面和北风吹来的方向。这样,自然过度损毁之处便可通过技艺加以弥补。同样,在其余地区也应当以同样的方式进行调节,正如天空是依循天球的倾角而分布的那样。
Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora temperata; quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris; contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores. ex eo quoque, quae sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati; Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, sanguine exiguo solis impetu perficiuntur. itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore; itemque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.
然而,这些现象必须从自然事理中加以体察和思考,也必须从各民族的身躯与体魄中予以观察。因为在太阳适度散发湿热之气的地方,它使人体保持温和适度;而在它运行最近、烈焰直灼的地方,它通过焦晒夺走了体液的调和;相反,在因远离南方而寒冷的地区,水分不会被炎热所榨干,而是来自空中的含露空气将湿气倾注于人体内,造就了更庞大的体格和更低沉的嗓音。同样由此缘故,在北方之下抚育长大的各民族,由于湿气的充沛与天空的寒冷,被塑造成身躯庞大、肤色白皙、直发泛红、蓝灰眼睛且血液充沛的体貌;而那些最靠近南极轴、处于太阳运行直下的人们,则在烈日的冲击下形成了较为短小的身材、黝黑的肤色、卷曲的毛发、黑色的眼睛以及微薄的血液。因此,也正是由于血液的匮乏,他们在面对兵刃时更为胆怯,但由于他们的肢体是在灼热中孕育的,因而能毫无畏惧地忍受炽热与高烧;同样,生于北方之下的躯体面对高烧则更为胆怯脆弱,但凭借充沛的血液,他们面对兵刃却毫无畏惧。
Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem, quam etiam mathematici ὁρίζοντα dicunt. igitur cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum,3 sine dubitatione animadvertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, quam σαμβυκην Graeci dicunt.4
各民族的声音品质也同样具有参差而多样的特性,这是因为环绕大地水平线、分隔天球上下两部分的日出与日落边界,似乎具有一条以自然方式维持水平的周线,数学家们也称之为地平线。因此,当我们确立了这一从下方支撑的确定基准,自北方区域的边缘向南极轴上方的点引出一条线,再从该点向上方天空、向位于北方星辰背后的最高天轴斜引另一条线时,我们便能毫不怀疑地察觉到,世界由此呈现出一种三角形的图式,正如希腊人称之为萨姆布卡琴的乐器一样。
Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo. secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissiones efficiunt in nationibus sonorum scansione. item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse composita.
因此,在南方边境从天轴线算起最靠近最低轴的空间,处于该位置之下的诸民族,由于面向天穹的高度低浅,便发出微细而极尖锐的声音,就像该乐器中最靠近琴角的那根琴弦一样。然而紧随其后,其余诸民族向希腊中部延伸,其音调阶梯便产生音调的弛缓。同样,从中部依次递增直至天空高处之下的极北之地,各民族的气息在自然事理的促成下,便以更为低沉的声响发出。如此看来,整个世界的建构由于其倾斜,通过太阳的调和,最为协调一致地构成了宏大的和谐。
- 6.1.1item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum
ceteris... proprietatibus 为夺格,起依据或方式的作用(“依据……的特性”),修饰 constitui。非人称动词 oportere 作为 videntur 的补足不定式,进而统辖对格不定式结构 genera aedificiorum constitui,形成嵌套句式。
- 6.1.2ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum
quod 为包含先行词的关系代词,引导名词性从句(“凡……之处”),作为被动迂回动词结构 erit emendandum 的主语。ultra 作副词用,意为“过度地、逾常地”,修饰动词 laedit。
- 6.1.5cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum
此句为引向主动词 animadvertemus 的宏大从句结构。在 cum 引导的从句中,id... certum(指代前文的地平线)作宾语,由现在分词 ab imo sustinens 修饰。随后并列了两个独立夺格结构 linea traiecta... 和 [linea] altera obliqua...,通过自北端至南轴上方、再斜向北方星辰后方最高天极的连线,建构出宇宙的几何模型。
- 6.1.5organi, quam σαμβυκην Graeci dicunt
关系代名词 quam 的文法先行词是中性名词 organum,但其受关系从句内部的表语名词 σαμβύκη(阴性)吸引而发生性的一致变化(attractio generis),因而采用了阴性单数对格形式 quam。
