← 维特鲁威

建筑十书

§5.12.1-5.12.7

港湾修筑与水下施工及船坞规制

阐述了天然良港与人工海港的建造方法,特别是利用火山灰进行水下砌筑及采用围堰抽水施工的工艺,并说明了船坞的朝向与防火规范,以此总结第五卷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.12.1

​De opportunitate autem portuum non est praetermittendum sed, quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus,1 explicandum. hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere. circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus ad emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.

关于海港的便利性也不可忽略,而必须阐明应当通过何种方法在港中使船只免遭风暴的袭击。如果海港在天然上位置优越,拥有突出的岬角或海角,并由此顺应地形在内侧形成了弯曲部或拐角,则它们似乎具有极大的用处。因为在其周围应当建造柱廊或船坞,或者从柱廊修筑通往商市的通道,并且两端应当设立塔楼,从塔楼可以通过机械拉起铁索。

§5.12.2

​Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portuum conclusiones. eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.

然而,如果我们没有天然的、适于遮蔽船只免受风暴袭击的场所,则似乎应当如此施行:如果这些地方没有河流的阻碍,而在一侧有停泊点,那么此时在另一侧应当通过石砌建筑或堤坝推进延伸部,并以此方式构建海港的围闭。至于那些将在水下的砌筑结构,似乎应当这样建造:从自库迈连绵至弥涅耳瓦岬的地区运来火山灰,并加以调配,使得在灰浆中达到二比一的比例。

§5.12.3

​Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter; deinde inter ea extrastilis2 inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis,3 reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus ​habeat. deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur harena et exaequetur cum margine et planitia pulvini. deinde insuper eam exaequationem pila, quam magna constituta fuerit, ibi struatur; eaque, cum erit extructa, relinquatur ne minus duos menses, ut siccescat. tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam; ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. hac ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse progressus.

随后,在已划定的位置,将由坚实橡木立柱和铁索围束成的围框沉入水中并牢固固定;接着在它们之间、立柱外侧的水底部分应当予以平整和清理,并将按照上文所述由灰浆调和材料制成的碎石混凝土倾倒堆积在其中,直到填满围框之间砌筑结构的空间。上文所记述的那些地方,正拥有这种天然的禀赋。 但是,如果由于波浪或开阔海面的冲击,支撑构件无法稳固围框,那么就应当紧靠陆地本身或堤岸极其坚固地砌筑一座基坛;这座基坛砌筑成平坦平面的部分不足一半,其余最靠近海岸的部分则具有倾斜的侧坡。接着,在紧邻水面和基坛两侧处,依上文所述的平坦面水平砌筑约一尺半宽的边缘护埂;然后用沙填满该倾斜部分,使其与护埂及基坛平面平齐。随后在此平整面之上砌筑预定大小的突堤砌块;当其建成后,应放置不少于两个月以使其干燥。然后,砍断支撑沙子的边缘护埂;这样,沙子被波浪淘空,促使砌块倾跌坠入海中。通过这种方法,无论何时需要,都可以向水中推进延伸。

§5.12.5

​In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit,4 et tunc structura ex caementis calce et harena compleantur.

然而在不出产火山灰的地区,则应当采用以下方法进行施工:在划定的地点设置用板材交接并用铁索连接的双层围框,并在立柱之间将装在沼泽蒲草编织筐中的黏土夯实。当这样充分夯实并达到尽可能密实之后,便安置阿基米德螺旋泵、提水轮和提水筒车,将该围护所圈定的地点抽空淘干,并在该围护之间挖掘地基。如果地质为土质,则一直挖到坚实岩土层,其厚度要大于其上将建的墙体,然后用碎石、石灰和沙构成的砌体填实。

§5.12.6

​Sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis contineantur. tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione sive structura compleatur. ita erit uti possit turris insuper aedificari.

但如果是松软地基,则应打入经过微焦处理的桤木桩或橄榄木桩,并用木炭填实,正如在剧场和城墙地基中所记述的那样。随后用方石砌筑墙体,接缝应尽可能长,以便中间的石块能最充分地被灰缝扣合在一起。然后,墙体之间的空隙应用碎石垫层或砌体填实。这样一来,便可以在其上建造塔楼。

§5.12.7

​His perfectis navaliorum ea erit ratio, ut constituantur spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant. eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia. de magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quae necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum constituantur et perficiantur, in hoc volumine scripsi; privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.

这些工程完工之后,船坞的规划应当使其主要朝向北方;因为南方地区由于炎热,会滋生并滋养木腐菌、蠹虫、船蛆以及其他有害生物。而且这些建筑物为了防火,应当尽量少用木材。至于船坞的大小不应有固定的限制,而应当按照最大船只的规格来建造,以便即使拖上更大的船只,也能在那里宽敞自如地停放。 凡是我能想到的、对于城邦公共场所的效用所必需的事项,以及它们应当如何建造与完工,均已在本卷中记述完毕;至于私人建筑的效用及其比例对称,我将在下一卷中加以论述。

语法注4 条
  1. 5.12.1quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus

    由 quibus rationibus 引导的间接疑问句中,tueantur 是异态动词 tueor 的现在时虚拟式第三人称复数,在此作被动意义使用(主语为 naves);ab tempestatibus 为表示分离/防护对象的夺格短语。

  2. 5.12.3extrastilis

    该词为手抄本留存的罕见读法,可理解为 extra(在……外)与 stilus(木桩、立柱)的复合词,或 inter ea extra stilos(在围框之间、立桩外侧)之讹并。在此作副词性或夺格用法,指示位于围框之间但在支柱外侧的水下区域。

  3. 5.12.3minus quam dimidiae partis

    作为性质属格修饰前面的 exaequata planitia。在 minus quam 的比较结构中省去了与被修饰词的同格呼应,而直接采用属格表示比例尺寸,意为“平坦部分的面积不足整个基坛的一半”。

  4. 5.12.5crassiora quam qui murus supra futurus erit

    紧缩比较结构(comparatio compendiaria):中性复数 crassiora 与主语 fundamenta(地基)一致,而比较对象并不是厚度名词,而是融合成定语从句的 qui murus supra futurus erit(qui 作形容词限定 murus,意为“比起在其上将要建造的墙体”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.12.1-5.12.7