- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.7.1-6.7.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了希腊式住宅的布局构成(包括妇人区、带列柱中庭的男子区及客房),辨析了希腊与罗马建筑术语(如andron与xystus等)的使用差异,并总结第六卷,引出下一卷关于建筑坚固性的论述。
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus inter duas ianuas graece θυρωρων appellatur. deinde est introitus in peristylon. id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus.1 hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur.
希腊人因为不使用中庭,所以也不建造它,而是在入口门后为进入者修建宽度不甚宽阔的通道,一侧布置马厩,另一侧布置门卫室,紧接着便由内侧门界定。两道门之间的这处空间在希腊语中被称为门厅(thyroron)。随后是通往列柱中庭的入口。该列柱中庭在三面设有列柱廊,而在面向南方的那一面,设有两根相隔宽敞间距的端墙方柱(antae),其上架设横梁;从两根端柱之间的距离减去三分之一,便是向内延伸的深度空间。这个空间在某些人那里被称为前室(prostas),在另一些人那里被称为走廊前室(pastas)。
In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamos, alterum amphithalamos dicitur. circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. haec pars aedificii gynaeconitis appellatur.
在这些空间的内部布置着宏大的厅堂,家中主妇们在此与纺织女奴一同就座。而在前室的左右两侧布置有卧室,其中一间称为内室(thalamos),另一间称为侧内室(amphithalamos)。环绕列柱廊周边则布置日常餐厅、卧室以及家奴居室。建筑的这一部分被称为妇人区(gynaeconitis)。
Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylum, quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.2
与这些相连的则是拥有更富丽列柱中庭的更为宏大的宅邸,在其中四座列柱廊高度均等,或者面向南方的一座列柱廊由更高的柱子构成。拥有更高一座列柱廊的中庭被称为罗得式中庭。这些宅邸拥有极为壮丽的前庭和庄严的专用门户,列柱中庭的列柱廊饰有灰泥抹面、粉刷层和木工镶嵌格顶;在朝北的列柱廊中设有基齐库斯式餐厅和画廊,朝东设有藏书室,朝西设有谈话室,朝南则设有足够宽大尺寸的正方形大厅,以致在其中铺设四套餐榻后,仍能为侍奉与娱乐活动留出宽敞的空间。
In his oecis fiunt virilia convivia; non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere. haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur. praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur. nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes. ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt. ita patres familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus libertatem.
在这些大厅中举行男子宴会;因为按照他们的习俗,原无家中主妇凭榻入席的惯例。这些列柱中庭宅邸被称为男子区(andronitides),因为男人们在其中不受女人们的打扰而活动。此外,左右两侧建有小宅,拥有独立的门户、适宜的餐厅和卧室,以便来访的宾客不被迎入列柱中庭,而是被接待到这些客房之中。因为当希腊人更加讲究精致、财富更加丰裕时,他们便为来访宾客备妥餐厅、卧室以及带食物的贮藏室,第一天邀请他们共进晚餐,次日则赠送雏鸡、鸡蛋、蔬菜、水果及其他田间产物。因此,画家们通过绘画模仿赠送给客人的这些物品,称之为宾客礼画(xenia)。这样,一家之长在受款待时便不觉身处异乡,在这些客房中享有私密的自由。
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec latine potest id convenire. Graeci enim ἀνδρῶνας appellant oecus, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi. ξυστός enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur; nostri autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas Graeci παραδρομίδας dicunt. item πρόθυρα graece dicuntur, quae sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra, quae graece dicuntur διάθυρα.
在两座列柱中庭与客房之间建有通道,因为介于两座庭院之间,被称为中庭过道(mesauloe);但我们的人却称之为男厅(andrones)。 但这实在令人惊异,因为无论在希腊语还是在拉丁语中,这都无法相符。因为希腊人把惯常举行男子宴会的大厅称为男厅(andrones),因为妇女不进入该处。同样其他事物也有类似情况,如运动柱廊(xystus)、门廊(prothyrum)、男像柱(telamones)以及其他若干此类名称。因为按希腊语称呼,xystus是宽敞的列柱廊,运动员在冬日于其中锻炼;而我们的人却把露天步道称为xysta,希腊人则称之为旁道(paradromides)。同样,希腊语中所说的prothyra是门前的前庭,而我们称之为prothyra的,希腊语中却称为过厅(diathyra)。
Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ἄτλαντας vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda,3 eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *Πλειάδας nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
同样,如果有男像雕刻支撑牛腿或檐口,我们的人称之为telamones——至于为何如此称呼或出于何种缘由,在历史记载中无法找到根据——而希腊人则通常称其为阿特拉斯(atlantes)。因为在历史传说中,阿特拉斯被塑造成托举苍穹的形象,这是因为他凭借心智的活力与敏锐,最先致力于将太阳与月亮的运行以及全部星辰运转的法则传授给人类,因而在这一功绩之下,被画家和雕塑家们塑造成托举苍穹的形象,而他的女儿们阿特兰提得斯(在我们这里称为七姐妹星Vergiliae,在希腊人那里称为昴宿Pleiades),则与星辰一同被奉献于苍穹之中。
Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.4
然而,我提出这些并不是为了改变名称或语言的习惯,而是我认为应当予以阐明,以免文人学者对其一无所知。 依据意大利的习俗和希腊人的制度,建筑以何种方式构成,我已经作了阐述,并将各个类别的均称比例详尽记述完毕。因此,既然前面已经阐述了美观与适宜,现在我们当阐明坚固性,即如何毫无瑕疵地建造这些建筑,使其能够持久留存至久远的年代。
- 6.7.1quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus
此处由相关结构“quantum ... ex eo”与独立夺格“tertiā demptā”(扣除三分之一后)组合而成。主句主语为“spatium”,谓语动词为“datur”。字面意为“两根端柱相隔多少距离,从中减去三分之一,便作为向内的进深空间”,规定了前室(prostas)的进深为开间的由三分之二构成的比例。
- 6.7.3quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus
“quattuor tricliniis stratis”为独立夺格(“在铺设了四套餐榻的情况下”)。随后的“operis”是名词opera(劳作、服务、活动)的复数与格,作为目的或利害与格修饰“locus”(“为……作业留出空间”)。“ministrationum ludorumque”则是修饰“operis”的属格。全句主语为“locus”,述谓部分为“possit esse spatiosus”。
- 6.7.6curavit hominibus tradenda
此处为“curo”接动形容词(gerundive)宾格的使役/照管惯用结构。“tradenda”(中性复数宾格)承接前文的“cursum ... rationes”,意为“致力于使[诸法则]传授给人类”。“hominibus”为间接宾语与格。
- 6.7.7quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur
在由“quemadmodum”引导的间接疑问从句中,主语为“ea”(中性复数主格,指代前文的建筑物等)。“permanentia”是现在分词中性复数主格,作表语性用法,意为“使它们(建筑物)毫无缺陷、恒久地留存至久远年代而被建造”。“ad vetustatem”是表示时间延续或限度的介词短语(“直至久远之时”)。
