- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.6.1-6.6.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节详述乡村庄园(villa)中牲畜栏、厨房、压榨坊、酒窖、储油室及谷仓的布局与比例尺度,说明防火措施与城市住宅均称比例的结合,并提出了通过测量障碍物仰角以确保充足采光的检验方法。
Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur. chortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in chorte culina quam calidissimo loco designetur. coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt; item agricolae religione inpediti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi ortum solis.
首先关于健康问题,正如第一卷在论及城墙选址时所写的那样,必须考察天空的方位,庄园亦当如此配置。庄园的规模应当根据田地的面积和产物的多寡来安排。牲畜栏及其大小,应当根据牲畜的头数以及需要在那里活动的耕牛配对数来如此确定。在牲畜栏中,厨房应当规划在尽可能最温暖的地点。厨房应当紧邻牛棚,牛棚的饲料槽应当面向火炉和天空的东方,因为耕牛看着光和火便不会皮毛粗糙;同样,受宗教敬畏约束的农夫们认为,除了日出的方位以外,耕牛不适宜面向天空的任何其他方位。
Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denûm nec maiores quindenûm; longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit culinae; ita enim ad molarios fructus commoda erit ministratio. habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum.
牛棚的宽度不得小于十英尺,也不得大于十五英尺;长度应当使每一对耕牛占据不少于七英尺。浴室亦当紧邻厨房;因为这样一来,供乡村洗浴用的杂役便不会路途遥远。压榨坊亦当紧邻厨房;因为这样一来,对于需要研磨加工的农产物,杂役作业会很方便。并且它应当紧邻一个从北方开窗采光的储酒窖;因为如果它在太阳能照热的另一侧开窗采光,储存在该酒窖中的葡萄酒就会因热受扰而变质孱弱。
Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari. magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos.1 ipsum autem torcular, si non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes XL constituatur; ita enim erit vectiario spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum senûm denûm; nam sic erit ad prelum opus facientibus libera versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur.
储油室则必须如此配置,以便从南方和温暖的方位采光;因为油绝不可凝固,而必须借温热之气保持稀澈。这些房室的大小应当根据产物的预计和储油瓮的数量来建造;储油瓮若容量为一库琉斯,其腹径应当占据四英尺。压榨机本身如果不是通过螺旋杆扭动,而是由杠杆和压梁来压榨,其安装长度应当不少于四十英尺;因为这样一来,杠杆工便有充裕的空间。其宽度应当不少于十六英尺;因为这样一来,在压梁旁劳作的人便能自由无碍地活动。但若该处需要两根压梁,则应当给予二十四英尺的宽度。
Ovilia et caprilia ita sunt magna facienda, uti singula pecora areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere. granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur; ita enim frumenta non poterint cito concalescere, sed ab flatu refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones procreant curculionem et reliquas bestiolas, quae frumentis solent nocere. equilibus, quae maxime in villa loca calidissima fuerint, constituantur, dum ne ad focum spectent;2 cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.
羊圈和山羊圈应当造得足够大,使每头牲畜能够占有不小于四英尺半、不大于六英尺的地面面积。谷仓应当高架起来,并面向北方或东北方布置;因为这样一来,谷物便不会迅速发热,而是在微风吹拂冷却下得以长久保存。因为其他方位会滋生象鼻虫以及其他惯常危害谷物的小害虫。马厩应当设置在庄园中最为温暖的地点,只要不面向火炉即可;因为驮畜若紧挨着火饲养,皮毛就会变得粗糙。
Item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur extra culinam in aperto contra orientem; cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. horrea, fenilia, farraria, pistrina extra villam facienda videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius in villis faciundum fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis supra scriptis sunt constitutae, ita struantur, uti sine inpeditione rusticae utilitatis aedificentur.
同样,设置在厨房外露天面朝东方的饲料槽并非无用;因为在冬季晴朗的天气里,早晨将耕牛引至该处,让它们在阳光下进食饲料,毛色就会变得更加光泽。粮仓、干草棚、斯佩尔特小麦仓、磨坊看来应当建造在庄园主宅之外,以便庄园母屋更免受火灾之险。若庄园中需要建造任何更精致典雅的设施,应当依据前文所定城市住宅的均称比例来构筑,以便在不妨碍乡村实用性的前提下进行建造。
Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. itaque de ea re sic erit experiundum. ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri,3 in eo loco lumen erit sine inpeditione.
必须注意使所有建筑物都采光充足;但庄园中的建筑看来更容易做到,因为没有任何邻人的墙垣能够形成遮挡,而在城中,或是共用墙的高度或是场地的狭隘由于造成阻碍而产生幽暗。因此,关于此事应当如此检验:在需要采光的方位,从看似构成阻碍的墙垣顶端向应当引入光线之处拉一条线,如果沿着该线向上望去,能够看到宽阔明净的天空空间,则在该处光线将不受阻碍。
Lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur; sic enim lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere. Quoad potui, distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribus non obscurae, explicui; nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
光线将不受阻碍。但如果梁木或楼板遮挡了这些光线,则应当从更高的部位开辟开口,并如此引入光线。总而言之,应当如此掌控:凡是能够望见天空的方位,都应通过它们留出窗户的位置;因为如此一来建筑物就会明亮。不仅在餐厅和其他居室中采光最为重要,在过道、斜坡、楼梯中亦然,因为在这些地方,携带着负荷迎面而来的人往往极易发生碰撞。 在我的能力范围内,为了使建筑者不致困惑,我已阐明了我们本土建筑的布局;现在,为了使之不至陌生,我亦将概括地阐述希腊人的习俗中建筑是如何布局的。
- 6.6.3quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos
关系代词 quae 的先行词是前文的 doliorum(大瓮)。cum 从句表情况或条件(“当它们容积为一库琉斯时”);cullearia 为由容量单位 culleus(库琉斯)派生的形容词,作表语。短语“per medium”为副词性宾格短语,指穿过瓮腹中部的直径跨度。
- 6.6.4dum ne ad focum spectent
连词 dum 连同否定词 ne 及现在时虚拟式 spectent 构成限制性条件从句(proviso clause,“只要不……/唯须避免……”)。它对主句关于马厩应建在最温暖处的建议附加了限定条件。
- 6.6.6linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri
此长句阐述检测采光阻碍的几何测量方法。句法骨架为“linea tendatur... et si... poterit... videri, in eo loco lumen erit”(拉一条线……且若……能被看见,在该处光线将……)。“ab ea linea”意为“沿着/从该绳线处”,“in altitudinem cum prospiciatur”为时间/环境从句,表示朝高处仰望。“puri caeli”指无遮挡的纯净晴空。
